Venus[1] (-eris, f.; symbolus: ♀) est Systematis Solaris planeta a Sole secundus, rerum splendidissimarum in caelo nostro tertia post Solem et Lunam, nobis ergo inter stellas adspectabilissima. Phases observari velut Lunae possunt; quarum observationes Galileum et Copernicanam doctrinam heliocentricam veram esse firmare siverunt.

Wikidata Venus (planeta)
Res apud Vicidata repertae:
Venus (planeta): imago
Venus (planeta): imago

Res orbitales

Periodus orbitalis: 224.7 dies, 19 414 148 secundum
Axis semimaior: 108 208 930±1 chiliometrum, 0.723332±0.000001 unitas astronomica
Aphelion: 0.7282312 unitas astronomica, 108 942 109 chiliometrum
Perihelion: 0.7184327 unitas astronomica, 107 476 259 chiliometrum
Argumentum perihelii: 131.60246718 gradus anguli
Excentricitas orbitalis: 0.00677672
Inclinatio orbitalis: 3.39467605 gradus anguli, 3.39471 gradus anguli, 2.19 gradus anguli
Longitudo nodi ascendentis: 76.67984255 gradus anguli
Anomalia media: 50.115 gradus anguli

Res physicae

Albedo: 0.689, 0.59
Magnitudo apparens: −4.8
Radius: 6 051.8±1 chiliometrum
Diametrum: 12 103.6 chiliometrum
Massa: 4 867.5±0.1 yottagram
Densitas: 5.243 gram per cubic centimetre
Volumen: 928 430 000 000 cubic kilometre
Area: 460 230 000 chiliometrum quadratum
Temperatura: 464 Gradus Celsianus
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Nomen et symbola

recensere

A Romanis antiquis "sidus Veneris",[2] "stella Veneris"[3] seu compendiose "Venus" appellabatur[1] de eponyma dea. Etiam "Lucifer", "Luciferi sidus" nominabatur, nam solum matutino in caelo ante ortum Solis, aut vespertino post occasum Solis, videri potest. Ita Vergilius libro tertio Georgicorum monuit:

Luciferi primo cum sidere frigida rura
carpamus, dum mane novum, dum gramina canent.[4]

Lucifer apud Romanos dictus est iuxta nomina Graeca quae sunt Φωσφόρος et Ἑωσφόρος (phosphorus qui lucem, heosphorus qui auroram fert). Graeci enim antiquiores duo sidera agnoverant matutinum vespertinumque: hoc Ἕσπερος nuncupabatur. Quidam Pythagorae, nonnulli Parmenidae recognitionem singuli planetae attribuerunt, de dea amoris Ἀφροδίτης ᾶστρον "sidus Aphrodites" statim appellati.[5] Adsimilationem huius sideris ad deam amoris Romani Graecique e Syria et Mesopotamia acceperunt.

Veneris dies huic planetae consecratur.

Sinica, Coreana, Iaponica, Vietnamiaeque culturae cum nomine stellae aureae, 金星 (jīn xīng), secundum theoriam quinque elementorum appellant.

Cytherea vel Cythereia Aphroditae Homerica epiclisis est (adiectivum Cythereus, -a, -um vel Cythereius, -a, -um) aliquando in astronomia adhibitum, praesertim in asteroide cytherocatadromico aut in Cytherianis, phyla de Star Trek. Usitatissimum adiectivum est Venereus, -a, -um.

 
Veneris signum

Eius symbolum astronomicum circulus cum cruce infra significante (unicode 0x2640 : ) est. Biologia eo femineo sexui signo utitur.

 
Pentagramma

Pentagramma et symbolo usi sunt. De Tellure visae, successivae Veneris positiones fere pentagramma circum Solem quoque octavo anno formant.

Proprietates

recensere

Venus interior aut telluricus planeta est, secundus de Sole. Amplitudo similis Telluris est. Secundum observationes, Venus campum magneticum non possidet. Compensative,? in suo vestigio plasmaticam caudam 45 miliones chiliometrorum longam trahit, primum speculatro spatiali SOHO anno 1997 observatam.

Venus Telluris gemella

recensere

Venus multa per tempora (de anno 1960) gemina soror Telluris putata est. Etenim duo planetae in aliquibus aspectibus simillimi sunt:

  • Propter hoc organogramma, Venus Tellusque numerosas physicas orbitalesque proprietates partiri notantur;
Physicae proprietates Venus Tellus Relatio inter Venerem et Tellurem
Massa 4.8685 × 1024 kg 5.9736 × 1024 kg 0.815
Aequatorialis radius 6051 km 6378 km 0.948
Media densitas 5.25 g/cm³ 5.51 g/cm³ 0.952
Distantia a Sole 108 208 926 km 149 597 887 km 0.723
Media orbitalis velocitas 35.02 km/s 29.79 km/s 1.175
Aequatorialis externa gravitas 8.87 m/s² 9.81 m/s² 0.906

Ob has similitudines, multa per tempora, sub suas densas nubes, Venus Telluris similior posse et adhuc vitam hospitio accipere putata est, sed Venus in plurimis aspectibus Telluris dissimillima est.

Venus retrograda

recensere

Venus Solem circumit directo sensu, velut omnes alii planetae Systematis Solaris, et suae revolutionis mora 224.7 dierum (224.70096 dierum exacte) est.

Venereae rotationis velocitas debillima est: efficitur 243 diebus (243.0185 diebus exacte), dum Tellus solum uno in die omnino rotat. Praeterea, haec rotatio retrogrado sensu (contra Tellus et plerique planetae rotant) efficitur.

Sic, planeta 243 dies requirit ut se convertat et 224.7 dies ut Solem circumeat; venereus dies ita paulo minus venerei (sideralis) diei (accurate, 0.924 dies) amplectitur.

Etiam nunc huius retrogradae rotationis causae male intelleguntur. Probabillima? explicatio est giganteus concursus cum altero magnae amplitudinis corpore, per planetariae formationis phasem. Adsimile problema Urano videbimus. Venerea atmosphaera et munere functa esset (inferius vide).

Haec retrograda rotatio lentissima est, una cum eius anni valore, (solares) dies admodum breviorem eius siderale anno producit.

Dum valde longiores in planetis cum antegrada rotatione, exempli gratia Tellus viginti quattuor horarum medium solarem diem et 23 h 56 min 4.09 s sideralem diem habet.

Veneri dies solaris paulo minus diei sideralis dimidii est: 116 Tellurici dies et ¾ (116 dies 18 horae) respective.? Ergo duos dies solares uno in die siderale complet.

Venerei dies noctesque fere duos Telluricos menses durant: 58 dies, 9 horas (Telluricos). Quamquam crassa atmosphaera progressivissima? auroras crepusculaque productura est. Notabile, Venereos solares dies esse eos in quibus Venus nobis eandem faciem quaque in inferiore coniunctione ostendit est: Venus Tellurico-Solare in axe; Tellus Venerea in oppositione. Reapse, inter duas interiores coniunctiones periodus in quinque Venereis solaribus diebus increbescit ("Venerea hebdomade" quodam modo): haec Venerea synodica revolutio (de Tellure visa) 584 dies (583.92108 dies exacte) durat; i.e. circissime? 5 x 116.7505 dierum.

Haec Tellurico-Venerea synchronizatio (praecipuorum duorum planetarum telluricorum disputata est, sed hoc pondus, Telluricorum aestuum super Venerem, sic breve ut imponatur esse videretur ne ea esset exacta: 583.92108/116.7505=5.0014 inexacte 5. Dum Lunae cum Tellure occlusio gravitationalis (1:1); aut Mercurianae rotationis cum sua revolutione (3:2) exactae stabilesque sunt.

Atmosphaera

recensere

Venerea atmosphaera grosso modo in partes tres dividi potest:

  • inferior atmosphaera aut inferior regio, inter 0 et 48 chiliometra altitudinem, relative? illustrata, ubi Sol solum cum aureatae halo inter nubes forma videri potest.
  • stratum nubilum sive regio nubila, circa 37 chiliometrorum crassitudinem. Hae nubes inter 31 et 68 km altitudinem patent (nostras nubes 10 km attingere meminimus). Hoc opacum stratum nubilum Solarem lucem reflectit, quod Veneris nitoris explicat et a directa Venerei soli observatione de Tellure impedit. Stratum nubilum in alia strata tria subdividi potest:
  • Stratum inferius aut regio nubila inferior, de 31 ad 51 chiliometra. De 31 ad 48 chiliometra altitudinem, atmosphaera "brumosa" nominatur ob parcam particularum acidi sulphurici quantitatem ibi contentarum. Hae acidi sulphurici nubes de solo vaporosae taeniae ob acidum contentum flaventes videntur. De 48 ad 51 chiliometra altitudinem, densissimum Venereae atmosphaerae stratum est, ubi crassae sulphuris particulae (liquidae sive solidae) praecipue dominantur; (liquidae sive solidae) praecipue dominantur;
  • Medium aut principale stratum aut regio nubila media de 51 ad 52 chiliometra altitudinem, relative? clarum est;
  • Stratum superius aut regio nubila superior, de 52 ad 68 chiliometra alta. De 52 ad 58 chiliometra alta, praecipue in acidorum sulphuricorum chlorhydricorumque guttulis sicut in sulphuris particulis (seu liquidis seu solidis) consistit. Acidi sulphurici guttulae in aquaria solutione sunt, 75 centesimae acidi sulphurici et 25 centesimae aquae constituta. Denique, supremus strati superioris locus, de 58 ad 68 chiliometra altus, in gelidorum aut vaporis aquarii crystallorum bruma consistiret.? Qui gelidi Veneri tam "lacteum" aspectum de Tellure dant;
  • Atmosphaera suprema aut regio suprema, inter 68 et 90 chiliometra alta, tote clara est.

Atmosphaerica compositio

recensere

Venerea atmosphaerica compositio secundum atmosphaericum stratum de quod tractatur variat: inferior atmosphaera, stratum nubilum et atmosphaera suprema:

Elementum aut molecula Per centum in inferiore atmosphaera (subter nubibus)
Dioxydum carbonii 96.5 %
Diazotum minus quam 3.5 %
Dioxydum sufuris 0.015 %
Argon 0.007 %
Vapor aquae 0.002 %
Monoxydum carbonii 0.0017 %
Helium 0.0012 %
Dioxygenium 0.001 %
Neon 0.0007 %
  • Supremae atmosphaerae compositio praecipue ex una molecula, dioxydo carbonii, cuius quantitas 96 centesimas superat, constat.

Annotationes:

  • Pariter, thermosphaera valde frigidior quam in super Tellurem est: dioxydo fere absente, solaris perviolaceus nam hoc in strato non absorbetur.
 
Venus variis in coloribus, secundum nudi oculi visionem? (photographatus Marinere 10 per missionem inter annos 1973 et 1975)

Venus infernum clima propter plurimos factores? ostendit. Et formissimus planeta nostri Systematis Solaris est.

Sicut Tellus, Venus et ingentes aquae quantitates (de oceanis loquuntur); nihilominus omnes toti efflantur propter Veneream Soli proximitatem (Venus 1.38 vices propior Soli quam Tellus est) et sic circa bis energeticum aestum Tellure acceptum accipit. Vapor aquae, effectus thermocepici nota causa extreme activa (nam 25% Venereo effectui thermocepico contribuit), clima Veneris frena excutere fecit. Iam vero Venereum clima valde siccum est.

Vapor aquae Solare perviolacea radiatione dissolvi debet, velut etiam in praesenti producitur.

  • Hydrogenium post hanc disturbationem cito vento Solare evacuatur, in aeternum amissum. Deuterium, gravis hydrogenii isotopus, lentius fugit et itaque se "relative"? hydrogenio congregat.
  • Oxygenium in eodem tempore productum in planeta mansit, et cum corticalibus saxis temperatur, propter magnas superficiales temperaturas.

Praeterea, Venereus cortex funditus exsiccari debuit, namque nunc praesentem vaporem aquae haec residualis degasiatio comitata esse debet.

Quae laminaris Tellurici generis tectonicae apparitio impedire debuit, quae supra Venerem produci possuisset si Tellurici generis cum oceanis clima cognovisset (et adhuc usque ad praesens mansisset). Supra Tellurem, quidem, cortex perpetue in suis dorsalibus aqua oceanorum hydratatur (et refrigeratur). Aquae in absentia et cum ingentibus temperaturis, Venereus cortex subductionem habere nequit, Venus igitur unius laminae tectonicam explicavit.

Tellus exacte aendem fortunam quam Venus pati possuisset si solum decimam praesentis distantiae partem Soli propior (circa 15 miliones chiliometrorum) fuisset. Inverse, si Venus Tellurica in orbita evoluisset, tunc sine dubio, velut noster planeta, vitam hospitio accepisset.

De Tellure multa discere possumus cur dissimillime sua gemina soror Venus evoluerit studentes. Reapse, hanc evolutionem intellegere Telluricum calefactionem climaticam saepire melius permitteret, et hoc propositum maximi ponderis unum in huius planetae exploratione est. Hic praesentis ESAe speculatri Venerei Expressi (Anglice "Venus Express") missionis praecipuus finis est.

Atmosphaerica pressio
recensere

Atmosphaerica pressio in Venerea superficie circa 90 Telluricarum atmosphaerarum est; quae pro pressione in circa 1 chiliometrum altum oceanicum regnat. Haec immanis pressio extremi effectus thermocepici consequentia est, qui totum planetam sic carbonatorum, quae in Tellure aequivalentem CO2 quantitatem in cortice retinet, formationem impedens exsiccavit. Quamobrem dioxydi carbonii omnipraesentia in Venerea atmosphaera explicatur.

Temperatura
recensere

Post secutum organogramma, Venerea superficialis temperatura immensa esse, et vix non mutare continenter notatur (vide superrotationem explicationi).

Temperatura gradibus Celsianis Temperatura gradibus Kelvinianis
Temperatura radiativa apparens (de spatio) - 43 °C 230 K
Temperaturae incrementum ob effectum thermocepicum + 505 °C + 778 K
Temperatura media (in solo) 464 °C 737 K
Temperatura maxima 482 °C 755 K
Temperatura minima 446 °C 719 K

Hae temperaturae directe propter Soli vicinitatem non fit; reapse, crassum Venereum nubilum stratum circa 65 centesimas incidentis (Solaris) lucis remittit. Hoc modo, aestus Solaris energiae purus ad soli planum minor Tellure accepto est (vide organogramma secutum).

Venus Tellus
Solare constans 2620 W/m² 1367 W/m²
Purus Solaris energiae aestus in supeficie 367 W/m² 842 W/m²

Haec enim temperatura effectus thermocepici consequentia est facti haud ob dioxydum carbonii velut primum cogitari posset, sed etiam ob constituentia cum minore quantitate in atmosphaera velut dioxydum sulphuris et vaporem aquae.

  • CO2 et gasium effectus thermocepici est, in amplo spectro, plurimum "densam" (crassam) atmosphaeram facturum est, sed debile partiale pressione velut Tellurica aut Martia nequaquam.

Debilis radiationis Solaris pars (cuius maxima intensitas est versus 500 nm; dominio visibile) solum post stratum nubilum transitum tangens dominium infrarubrum remittitur. Dominium infrarubrum autem de corpore in superficiali inferiorisque atmosphaerae temperatura thermicae emissionis maximo correspondens dioxido carbonii quod fenestras transmissionis ampliores offert efficaciter capi nequit. Immo, dioxydum sulphuris et vapor aquae e degasificatione residuale profecta, quamquam parvis quantitatibus, radiationem in hoc longitudinum undae dominio, sicut tenues acidi sulphurici particulas nubes constituentes bene absorbent.

Effectus thermocepicus propter Veneream atmosphaeram circa 505 °C contra solum 33 °C Telluris est. Quamobrem Venerea superficies in praesenti formior Mercuriana, etsi Venus bis (1.869) longius a Sole Mercurio sit.

Nunquam solum tangentes pluvias
recensere

Pro narratiuncula, frequentes Venereas acidi sulphurici pluvias nunquam solum tangere sciendum est. De 48 et 58 chiliometra altae exeuntes (ergo e strato nubilo), haec acida gutta, ad circa 30 chiliometra venta, tantas temperaturas inveniunt ut denique efflentur. Vaporatione factum gasium denuo ascendit rursus nubes alitum.

Contra cogitata usitata, Venereae acidae pluviae quare planetae "ponderis" factor erosivus non sunt.

Re vera, acidum sulphuricum (sulphuris hydrogenii aquaria solutio) ad 300 °C efflatur; sed ad hanc temperaturam in aqua et in dioxydo sulphuris solvitur. Hae gasia sunt quae super 300 °C guttibus producuntur, valde antequam solum adveniant (ad 470 °C).

Atmosphaerae superrotatio
recensere

Veneris stratum nubilum totam rotationem (gyrum planetae) in 4.2 diebus effecit. Hic naturalis convectionis motus, de Oriente ad Occidentem effectus, superrotatio nominatur. Superrotationis motus ad 10 chiliometra altus incipiunt, postea usque ad 65 chiliometra regulariter amplificatur, ubi venti in aequatore ordinis 540 km/h velocitates consequuntur. Hinc ventorum velocitas minuitur dum ad 95 chiliometra cadat.

Atmosphaera (quoquo modo stratum nubilum) ergo amplius quinquagies rapidior solo se convertit. Haec superrotatio Venereae (retrogradae?) rotationis momentum fecit. Reapse, Venerea atmosphaerica massa decem planetariae massae millesimae ordinis est. Permutatio velocitatem inter planetam et atmosphaeram fuisset quae totum cineticum momentum servet.

Sic, contra usitatas cogitationes, temperatura paene constans uniformisque in totius planetae superficie (seu illustrata seu occulta facie) est, ventis totum planetam verrentibus et uniformem caloris distributionem permittentibus firmata. Quod parcam dissimilitudinem inter observabiles temperaturas explicat (vide organogramma supra). Hoc modo, quamquam Venereae noctes circa 58 (Tellurici) dies sint, temperatura vix minuitur. Si superficialis temperatura in Venere vix variat, non idem accidit in altitudine, ubi atmosphaera valde levior est: ad 100 chiliometra, temperatura variat tamen de +27 °C interdiu ad -143 °C noctu.

Enormem Venereae atmosphaerae massam magnam thermicam inertiam imponere debere subtiliter exsecundum est, quod in magna parte hanc temperaturae uniformitatem super planetariam superficiem explicat. Paulo velut oceanorum aqua super Tellurem. Praeterea Venereae atmosphaerae massa ad 500 miliones miliardorum tonorum appropinquat (vide Venereae massae relationem, duobus paragraphis abhinc), id est, circa centies Telluricae, amplius tertia Telluricorum oceanorum pars. Ad superficiale planum contrarie, venti paene nuli sunt et aliqua km/h non superant. Nihilominus, fluviali comparabilis erosionis responsales, velut corrosiva atmosphaerae compositio sunt. Veneream atmosphaeram densitatem circa decimam aquariae partem in Veneris superficie habere memorandum est.

Procella
recensere

Venereum caelum rubris fulguribus (usque ad 25 pro secunda) finderetur. Catapirates Antesignanus-Venus (Anglice "Pioneer-Venus") ibi fere permanentem procellae retonationem perscripsit, quae Venerea atmosphaera densissima et sic soni propagationem augente affertur.

Speculatro Cassini-Huygens (Anglice "Cassini-Huygens") Venere bis supervolante ante versus Saturnum profectionem, omnes emissiones de Venere ventae perscritae sunt ut eventuales electricae exonerationes detegerentur, sed nihil compertum est. Tres hypotheses in praesenti admittuntur: seu tamdem procellosa fulgura in Venerea atmosphaera non sunt, seu centies leviora quam in Tellure sunt (et ergo perscriberi nequiunt), seu extreme rari sunt et, speculatro supervolante, non producuntur.

Scientistae fulgurum absentiam rem inopinatam non esse declarant. Re vera, electricae exonerationes verticalibus nubilarum massarum motibus creantur. Iam vero, Veneream atmosphaericam circulationem praecipue modo horizontali effeci supra visum est.

Topographia

recensere
 
Veneris topographica figura. Terrae dissimiles notandae sunt: ad partem borealem et occidentalem oropedion Ishtar terrae et Lakshmi plani (flavo), ubi culmen attinent Maxwell montes (rubro et albo); aequatoris Meridie, oropedium Aphroditae terrae, cum Maat monte reapse oriente (semper flavo et rubro); australi oriente, Alpha regio viride obscuro et occidentem versus, flavo, Beta regio ultima; viride et caeruleo obscuro, vasta Venerea plana; in clariore caeruleo, vastae depressiones.

Venus "planum medium" ad 6051.84 chiliometrorum fixum habet. Superficies planetae admodum plana est: fere 80 centesimae superficiei metris usque ad 500, nec pluribus, planum medium excedit. Haec superficies terris omnino dissimilibus pingitur.

Venerea superficies potissime lenibus vastisque planitiebus (70%) occupatur, quarum volutationes mille metra amplitudinem non superant. Venus cum levamine admodum plano homogeneoque involucri forma ita tegitur. Aliquae planitiae praeterea nomen ferunt, velut Atalanta planitia, Guinevere planitia, aut Lavinia planitia. Insuper, hae immensae planitiae latis (de 400 ad 600 km diametri) paulo fundis (de 200 ad 700 m) conchis seruntur quae antiquorum craterum vestigia essent.

Venereae superficiei numerosa oropedia et montes (10%) impendent. Duo gigantea oropedia (ambae denominatione "Terra" nuncupata), nostrarum laminarum continentalium similia, excellunt:

Ishtar terra, in septentrionali Veneris hemisphaerio (latitudine 70ºN sita). Tam extensa quam est Australia, ad mille chiliometra longitudinis et 1500 chiliometra latitudinis producitur. Ibi reperiuntur, oropedii oriente, altissimi Veneris montes (amplius 9000 m), inter quos prominet mons ignivomus Maxwell ad 11 800 metra cum 750 chiliometra circumferentiam culminans. Mediá in parte et plus versus septemtrionem, ibi excelsum oropedion est, Lakshmi planum, de 3000 ad 4000 metrorum planitiis vicinis impendet. Lakshmi planum, immensum oropedion diametro 500 chiliometra, id est, ter oropedio Thibetano maius;
Aphrodite terra Venereae lineae aequatorialis meridie. Hoc giganteum oropedion eandem magnitudinem quam Americae Meridionalis habet et longitudinem circa 15000 chiliometra metitur. Montanea massiva ibi culminant ad 9000 metra versus Occidentem (Maat mons imprimis, secundum altissimum summum Veneris cum amplius 9000 metra altitudinem) et ad 4000 Oriente. Hic mons etiam ignivomus est qui adhuc activus posset, namque catapirates "Magellan" eum recente lava circumdari revelavit;
inter alia oropedia planitiae aliquae Veneris excellunt, sed hae ultima multo minoris ponderis quam antecedentia oropedia sunt. Nihilominus, Alpha regio resilit, cavorum, dorsorum et sinuum series quae passim patent et 4000 m altitudinem mediam habent; Beta regio, excelsa quia ibi altae vulcanicae formationes quarum recentia culmina 4000 m altitudinem consecuta sunt ;
  • depressiones satis profundae, aliquando varia chiliometrorum centa latae, varia metrorum milia imae et milia chiliometrorum longae, planetae superficiem transeunt (20% Venereae superficiei). Ita ea Aphroditae terrae pars quae longissime ad boream et occidentem extendit est vallis amplissima, 250 chiliometra lata et 2250 chiliometra longa, ubi infimus Veneris locus ad 2900 metra sub medio plano descendit.
  • aliquae rarae planetariae structurae nominata sunt coronae. De enormibus circularibus sinibus oropedii genus circumdantibus tractatur.

Structura intestina

recensere
 
Venus intestinam structuram Telluricae similem ostendit: corticem, stratum, nucleum.

Venus Tellus ob magnitudinem (6051 km radii pro 6378 km Telluri) et ob densitatem (5.26 pro 5.52) videtur. Quamobrem ambo planetae structuram intestinam comparabilem habere deducuntur.

Cortex, circa 20 km crassus, Tellurico (cum promedio 6 km) cortice oceanico crassior, sed tenuior quam noster cortex continentalis (cum promedio 30 km) est. Venerei corticis magnitudo propter multas lavae perfusiones circum crateres impactus constatatas deducta est. Hic cortex solum 0.34 centesimas planetarii radii repraesentet, et analyses diversis catapiratis Veneribus (Russice Venera) factae externam Veneris materiam Telluricorum granitis et basaltis (silicatorum metallorumque saxis) similem esse probant. Laminarum continentalium systema minus complexum quam Telluricum esset: plasticissima? saxa errantiae continentalis effectus fortiter absorbent.

Venus stratum circa 52.66 centesimas planetarii radii repraesentans, essentialiter? metallorum silicatis oxydisque compositum, possideret.

Venereus nucleus duabus partibus constituitur; nucleo externo liquidis ferro nichelioque constituto qui circa 30 centesimas planetarii radii repraesentat; et nucleo interno solidis ferro nichelioque composito qui circa 17 centesimas Venerei radii repraesentat.

Vulcanismus

recensere

Multae significationes velut loci calidi eum adhuc activum esse significant. Generalizatum? episodium locum abhinc annorum 600 milliones habebat.

  1. 1.0 1.1 "Hunc ut comites consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus": Cicero, De re publica 6.17
  2. "Infra solem ambit ingens sidus appellatum Veneris, alterno meatu vagum ipsisque cognominibus aemulum solis ac lunae": Plinius maior, Naturalis historia 2.36-37
  3. "Terrae proxuma stella Veneris": Cicero, , De natura deorum 2.53
  4. Vergilius, Georgica 3.324-325
  5. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 8.14, 9.23. Vide etiam Platonis (vel sectatoris) Epinomis 987b

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Venerem spectant.
Systema Solare nostrum
 SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes Oort
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.