Corona est capitis seu colli cinctura e foliis floribusque plecta, quae apud multos in feriis et ad res celebrandas adhibetur. Interdum coronae eodem fere modo confectae ad portas aut iuxta sepulchra deponuntur.

Puella Ucrainica coronam floralem gerit.

Graeci et Romani antiqui coronis ad sacra perficienda, ad victores certaminum laureandos, et in conviviis utebantur. Corona laurea victoribus Olympicis offerebatur. Curiose ob aromatum facultates et e significationibus religiosis flores et folia selegebantur, inter quae:[1]

Secundum Novum Testamentum, corona spinea in caput Iesu ante eius crucifixionem ad dolorem contumeliamque infligendam imposita est.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad coronas spectant.