Coronavirus
Coronavirus[1], etiam virus coroniforme generaliter appellatum[2], est familiaris illorum virorum biologicorum grex quae ad genus Betacoronavirorum pertinent; eorum subfamilia Orthocoronavirinae sive Coronavirinae appellatur. Omnia ad familia Coronaviridarum pertinent, et iis nomen commune est coronavirus. Morbos aliquotiens letales in mammalibus avibusque efficiunt. ARN sunt, nam genoma eorum ex ARN constat. Magnitudine sunt circiter 120 nanometra lata.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Ordo : Nidovirales
Subordo : Cornidovirineae
Familia : Coronaviridae
Subfamilia : Orthocoronavirinae
Coronavirus causa est morbi instar gravedinis, et in corporibus aliquorum hospitium ratione immunitaria deficientium pneumoniam parit. In casibus pessimis epidemias vel pandemias inferre potest, e.g. SARS-CoV, MERS-CoV et SARS-CoV-2 (causa morbi COVID-19).[3]
Cum coronaviroses extra modum per omnes gentium partes grassari possint, opus est non solum contagionis vitatione, sed etiam curatione exercenda quam citissime eas depellere. Sub specie optimae immunitatis, omne responsum immunitarium celerius esse deberet, quam agentia pathogenica quae corpori irrumpunt.
Quotiescumque ratio immunitaria satis habet temporis ac coalescendi possibilitatum, immunitas, vel potius responsum immunitarium, apte confingi potest: anticorpora celeriter creantur ad bacteria et vira efficaciter depellenda. Conditiones et signa quibus characterizatur contagio modica sunt febris moderata, anosmia (amissio olfatus), faucitis, tussis, mucus, myalgia (dolor muscularis), et fatigatio. Praeterea, alia symptomae ab initio patere possunt cephalalgia (capitis dolor), nausea, vomitus, diarrhoea, neuritis. Verumtamen, ex viri aggressivitate, responsum immunitarium ad huiusmodi contagionem fieri potest adeo immodicum, ut conditiones et signa incitentur gravissimae morbitatis, videlicet in aggravatione febrem intensam, epiglottitidem, laryngotracheitidem, bronchitidem, dyspnoeam, spirationem restrictissimam, pneumoniam, fibrosem pulmonum, myocarditidem, et musculi cardiaci necrosem statim patere. Aegroti igitur curis medicis carentes breviter obitum eunt.
Argentum colloidale
recensereAd contagionem viralem sanandam quod attinet, e compluribus in vitro, et in vivo experimentis argentum colloidale adhibere debemus?, potissime illud, quod nanotechnologice conficitur, quia hactenus unum et solum efficax medicamentum esse patet ad exstinguendam et coronaviralem, et quamlibet aliam contagionem viralem.[4][5][6][7][8] Forsitan novis experimentis brevi tempore reperiatur, huius colloidei adhibitionem methodum esse omnium efficacissimam, omnium virosium sanationi aptam. Alia nihilominus nanomaterialia, ut opes diagnosticae, prophylacticae, et therapeuticae, aut coniunctim, aut separatim adhibi poterunt.[9][10]
Cum adhibemus argentum colloidalem, offensiva vis viralis tollitur, viriorumque multiplicandi facultas evanescit. Particulae argenteae, e quibus constat argentum colloidale, sua ipsarum natura superficiei virionicae eo modo adhaerent, quo retroire nequeunt, eaque re omnis viri contaminositas exstincta evadit. Responso immunitario paulo post parato, quodlibet onus virale statim deletur per omnia contagionis momenta.
Quantum ad potentiam hydrogenii (pH) eiusque influentiam in contagione, empirice percognitum est coronarumvirorum contagiositatem esse plane stabilem in pH libramentis a 6.0 usque ad 6.5. Atque etiam bene conspectum est, in extremis pH gradibus, scl. in ppH 3.0, 9.0, vel etiam 10.0, virus maiore cum celeritate neutrum factum esse. Quod cum ita sit, eius proteina spicularia sunt admodum passibilia in circumfusa nimisque alkalina substantia excipienti, et item in sero post alkalinam rectificationem.[11] Notandum quod disperso argento colloidali in sero sanguineo, etiamque in variis textilibus organicis, pH utriusque partis mutari cogitur ex acidica in alkalinam. Restituta alkalinitate, potentia viralis imminuit, et adeo neutralizatur ut possibile sit responsum immunitarium aptius parari, quam in condicione organica acidica, qua contagio et inflammatio saepe ingravescunt.
Illae vero partes principales huius medicamenti, quae ionta et particulae argenteae appellantur, captatione electronica sese ad viria colligant, inde est quod eorum structura mutatur. Componentia haec colloidalia sese colligant ad glycoproteinum spinale aliasque moleculas capsidarum, dum colligationes simili modo eveniunt cellulis virosium passibilibus, aptius scl. earum receptoriis. Ex huiusmodi colligationibus, quae in capsidarum superficie, itemque in receptoriis cellularum hospitalium iontibus argenteis concitantur, evenit ut omnes proprietates virales ammituntur, receptoriaque sese praebeant viriis haud respondentia.
Illorum autem viriorum, quae prius intra cellulas ingressa sunt, quam colligationi extra cogerentur, virulentia neutiquam servari potest; cathionta namque argentea sese colligant ad genoma virale tegumine carens eiusque fragmenta. Praeterea, singulos extrahentes electrones, effectoribus contagionis ita adhaerunt, ut morbus per subsequentes dispersiones non ingravescat. Combinationes complurimae tunc perficiuntur, quibus onus virale ex toto fit inactivum: itaque morbus virale facillime sanari potest.
Cum sit medicamentum oligodynamicum, argentum colloidale nihil affert toxicitatis in corpus humanum, neque ullum periculum de obiacentia therapeutica exspectari potest per quamvis ministrationis viam. Quotiescumque id recte paratur, et certam eius dosim ministratur, nulla ponderis clinici mutatio, et physiologica, et morphologica mensuratione, adhuc determinari potuit. Conclusum est in perscrutatione quadam de argenti colloidalis toxicitate, aegroti patentiam eidem medicamento, via orali sumpto, adhibitis mensurabilibus argenti quantitatibus, non afferre mutationes clinici ponderis corpori humano.[12] Aptioribus verbis, argentum colloidale nanotechnologice confectum, minimisque dosibus ministratum, longe tutissimum est ex omnibus medicamentis designatis ad sanandas viroses.
Cum efficiuntur illae virosium curationes, in quibus argento colloidali utitur, pauca viria intacta vel activa, praeter viriorum fragmenta relinquuntur, quae opus est depellere. Quae cum ita sint, argenti colloidalis vi onus virale exponentialiter imminuitur. Possibile est igitur convalescentiam brevi tempore consequi, dummodo aegrotis recta argenti colloidalis portio detur. Proculdubio morbo virali tum vitatio, cum curatio nequiquam adhiberi potest, nisi si argento colloidali utatur, quo aegrotorum convalescentia ex morbo fit celerissima.
Adhibendum igitur argentum colloidale et in vitatione, et in curatione harum virosium, ne increscente earum contagiositate ratio immunitaria disturbetur, morbusque ingravescat. Ceterum, huius medicamenti gratia, sine ullo dubio, permulta uitarum milia servari poterunt. Adhibendum porro idem medicamentum in quarumlibet virosium vitatione, ut hoc modo alteram rationem immunitariam possideamus. Cum enimvero argentum colloidale una cum enzymis adhibemus in conservatione salutis, corpus organicum nostrum nullum morbum contagiosum patitur.
Propolis
recensereAliud medicamen aptum ad quamlibet virosem medendam est propolis. Quae est vero telum chemicum quo apes utuntur ad debellandos microorganismos morbigeros, et tuendam de temporis mutationibus earum communitatem. Omnia propolis genera (scl. fusca, citrea, viridis, et rubida) efficacissima sunt in quoiuslibet contagionis et bacterianae, et viralis, vitatione ac curatione.
Propolis materia est resinosa, multicomposita, cerae similis (cum ceram contineat), quae in alvearia apicularum invenitur. Constat propolem actuosam esse pluribus viribus medicinalibus, quarum gratia eam perutillissime adhibimus in innumeris morbis curandis. In propolis compositione sunt centimultiplae substantiae, quarum paucis decussibus, recte portionatis, omnes contagiones sanare possumus.
In praxi medicinali et vitativa, et curativa praeferimus extractum propoleum solubilizatum.[13] In huius extracti confectione propolis vacuo et frigori cogitur, et cera segregatur; tunc hoc medicamentum meliuscule assimilari potest, hoc est, portione ministranda immunitas et humoralis, et cellularis admodum roborari potest.[14]
Thea
recensereScientistae hactenus varia de actionibus intermolecularibus studia peregerunt, quibus possibilis theae viridis efficacia in tractatione COVID-19 confirmata est. Hoc modo possibile erit vitare, atque etiam sanare, saltem in progressionis initio, fibrosem pulmonum, quae gravissimus contagionis eventus est.
Quibusdam vero theae viridis polyphenolis inibi, et inactivari potest proteasis princeps, enzymum viri SARS-CoV-2 constituens, quod requiritur ad eiusdem contagiositatem, et multiplicationis potentiam.[15][16]
Aliae denique potionis theanae formae (scl. nigra et oolong) proculdubio perutiles erunt sub specie therapeuticae, cum in illis eadem fere constituentia continentur, quae in thea viridi inveniuntur.
Oleum cocois
recensereAcidum lauricum, vi antivirali admodum efficax, in oleo cocois proportionaliter dimidiae parti continetur. Id in corpore metabolice convertitur in monolaurinam, derivatum aequalis potentiae. Cum sit oleum vegetale, secure applicari potest omnibus in casibus contagionis viralis. Acidum lauricum et monolaurina desintegrationem generatim inferunt involucro virali[17], et etiam inhibere possunt postremam maturationis phasim in cyclo multiplicativo.[18] Praeterea, his substantiis vitari potest proteinorum viralium vinculatio membranae cellulari oppugnatae.[19] Sunt varia tentamina clinica de eorum proprietatibus contra HIV. Patientes, quibus oleum cocois praescribitur, praestare tendunt alta libramenta CD4, CD8, et lymphocytorum T computata, comparatis datis de illis, qui verificationis globo pertinent. Comprobatis ergo olei cocois proprietatibus, possibile est consolidare vim eius contituentium derivatorumque in statu effectivorum ac tutorum agentium contra SARS-CoV-2.[20][21]
Caeruleum methylenii
recensereMedicamentorum antiviralium pauca efficacia fortasse accidat sera administratione, elicitata reactione superinflammatoria in extremo illo stadio, quo virus iam non est agens princeps. Quotiescumque nimia responsa immunologica generatur, cytocinae et species reactivae amplam cellularum, et textilium destructionem efficiunt. Opus tunc est morbum curare non solum antiviralibus, verum etiam antiinflammatoriis et antioxidantibus.
In aliquis e postremis investigationibus peractis peropportune a scientistis asseritur, solum medicamen cognitum, quo simul inhibi possunt maximae contagiositatis vira, et nimiae reactivarum specierum, ac cytocinarum quantitates, esse methylenum caeruleum.[22] Quod est illud minime expensivum colorans cum proprietatibus antisepticis, medicamen perutile medio saeculo XIX in curatione malariae. Hoc enim medicamine vitari potest extrema reactio superinflammatoria in COVID-19, qua gravia saepeque letalia morbi appendicia implicantur.[23][24]
Notae
recensere- ↑ Origo nominis est vocabulum corona ea ratione, quod forma eius externa similitudinem habet solis vel ornamenti capitis regalis. Coronavirus nomen compositum est: corona et virus. Hoc modo singulariter declinatur: nom. coronavirus, voc. coronavirus, gen. coronaeviri, acc. coronamvirus, dat. coronaeviro, abl. coronaviro. Et sic pluraliter: nom. coronaevira, voc. coronaevira, gen. coronarumvirorum, acc. coronasvira, dat. coronisviris, abl. coronisviris. Virion, nomen neutrum, particulam viralem, extracellularem, et contagiosam significat. Hoc modo singulariter declinatur: nom. virion, voc. virion, gen. virii, acc. virion, dat. virio, abl. virio. Et sic pluraliter: nom. viria, voc. viria, gen. viriorum, acc. viria, dat. viriis, abl. viriis. Capside, nomen femininum, involucrum virale significat. Hoc modo singulariter declinatur: nom. capside, voc. capside, gen. capsides, acc. capsiden, dat. capsidae vel capside, abl. capside. Et sic pluraliter: nom. capsidae, voc. capsidae, gen. capsidarum, acc. capsidas, dat. capsidis, abl. capsidis.
- ↑ Webster's Encyclopedic Unabridged Dictionary of the English Language. Novi Eboraci: Random House Value Publishing, 1996; p.454. Protendentium spicularum dispositione, hoc virus illo patet coronae instar, quo scientifice cognoscitur.
- ↑ Quod Ordo mundi sanitarius die 11 Februarii 2020 nominavit et die 11 Martii 2020 pandemiam declaravit.
- ↑ Simon Zavadier (Sep 1903). "Argentum Colloidale in Septic Pneumonia". Edinburgh Medical Journal 14 (3): 254-255
- ↑ Eric J. Rentz (Iun 2003). "Viral Pathogens and Severe Acute Respiratory Syndrome: Oligodynamic Ag+ for Direct Immune Intervention". Journal of Nutritional & Environmental Medicine 13 (2): 109-118
- ↑ Jose Elechiguerra, Justin L. Burt, Jose L. Morones, Alejandra Camacho-Bragado, Xiaoxia Gao, Humberto H. Lara, et Miguel Jose Yacaman (Iun 2005). "Interaction of Silver Nanoparticles with HIV-1". Journal of Nanobiotechnology 3 (1): 6
- ↑ Kelly R. Bright, Enue E. Sicairos-Ruelas, Patricia M. Gundy, Charles Gerba (Iul 2009). "Assessment of the Antiviral Properties of Zeolites containing Metal Ions". Food and Environmental Virology 1 (1): 37-41
- ↑ Humberto H., Elsa N. Garza-Treviño, Liliana Ixtepan-Turrent, Dinesh K. Singh (Aug 2011). "Silver Nanoparticles are Broad-spectrum Bactericidal and Virucidal Compounds". Journal of Nanobiotechnology 9: 30-39
- ↑ Ghazal Nikaeen, Sepideh Abbaszadeh, Saeed Yousefinejad (Iun 2020). "Application of nanomaterials in treatment, anti-infection and detection of coronaviruses". Nanomedicine (London) 15 (15): 1501-1512
- ↑ Vuk Uskoković (Mai 2020). "Why have nanotechnologies been underutilized in the global uprising against the coronavirus pandemic?". Nanomedicine (London) 15 (17): 1719-1734
- ↑ Lawrence Stuart Sturman, Cynthia Searles Ricard, Kathryn Voelker Holmes (Iun 1990). "Conformational Change of Coronavirus Peplomer Glycoprotein at pH 8.0 and 37°C Correlates with the Virus Aggregation and Virus-Induced Cell Fusion". Journal of Virology 64 (6): 3042-3050
- ↑ Mark A. Munger, Przemyslaw Radwanski, Greg C. Hadlock, Greg Stoddard, Akram Shaaban, Jonathan Falconer, David W. Grainger, Cassandra E. Deering-Rice (Ian 2014). "In Vivo Human Time-Exposure Study of Orally Dosed Commercial Silver Nanoparticles". Nanomedicine 10 (1): 1-18
- ↑ Anglice: lyophilized propolis extract.
- ↑ Andresa Aparecida Berretta, Marcelo Augusto Duarte Silveira, José Manuel Cóndor Capcha, David De Jong (2020). "Propolis and its potential against SARS-CoV-2 infection mechanisms and COVID-19 disease". Biomedicine and Pharmacotherapy (131): 110622
- ↑ Rajesh Goshi, Ayon Chakraborty, Ashis Biswas, Snehasis Choudhuri (2020). "Evaluation of green tea polyphenols as novel corona virus (SARS-CoV-2) main protease (Mpro) inhibitors – an in silico docking and molecular dynamics simulation study". Journal of Biomolecular Structure and Dynamics: 1-13
- ↑ Marta Menegazzi, Rachele Campagnari, Mariarita Bertoldi, Rosalia Crupi, Rosanna Di Paola, Salvatore Cuzzocrea (Iul 2020). "Protective Effect of Epigallocatechin-3-Gallate (EGCG) in Diseases with Uncontrolled Immune Activation: Could such a Scenario be Helpful to Counteract COVID-19?". International Journal of Molecular Sciences 21 (14): 5171
- ↑ John C. Hierholzer, John J. Kabara (1982). "In vitro effects of monolaurin compounds on enveloped RNA and DNA viruses". Journal of Food Safety 4 (1): 1-12
- ↑ Ashley Grant, Alexey Seregin, Cheng Huang, Olga Kolokoltsova, Allan Brasier, Clarence Peters, Slobodan Paessler (Oct 2012). "Junín Virus Pathogenesis and Virus Replication". Viruses 4 (10): 2317-2339
- ↑ Beate Hornung, Eberhard Amtmann, Gerhard Sauer (1994). "Lauric acid inhibits the maturation of vesicular stomatitis virus". Journal of General Virology 75: 353-361
- ↑ Halldór Thormar, Charles E. Isaacs, Hannah R. Brown, Marc R. Barshatzky, Tammy Pessolano (Ian 1987). "Inactivation of Enveloped Viruses and Killing of Cells by Fatty Acids and Monoglycerides". Antimicrobial Agents and Chemotherapy 31 (1): 27-31
- ↑ Jocelyne Piret, André Désormeaux, Michel G. Bergeron (2002). "Sodium lauryl sulfate, a microbicide effective against enveloped and nonenveloped viruses". Current Drug Targets 3 (1): 17-30
- ↑ Methylthioninii chlroretum, uel methylthioninii chloridum, etiam vulgo nominatum caeruleum methylenii.
- ↑ Damir Bojadzic, Oscar Alcazar, Peter Buchwald (2020). "Methylene Blue Inhibits the SARS-CoV-2 Spike-ACE2 Protein-Protein Interaction ‒ a Mechanism that can Contribute to its Antiviral Activity Against COVID-19". Frontiers in Pharmacology 11: 600372
- ↑ Giulio Scigliano, Giuseppe Augusto Scigliano (Ian 2021). "Methylene blue in covid-19". Medical Hypotheses 146: 110455
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Orthocoronavirinas spectant (Orthocoronavirinae, Orthocoronavirinae, Coronavirus). |
Vide "Orthocoronavirinas" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • NCBI • Encyclopedia of Life |
- De coronaviro (Situs CDD)