Capitis dolor[1] (-oris, m.), vel dolor capitis,[2][3] vel ex lingua Graeca cephalalgia[4][5][3] (-ae, f.) sive cephalargia,[4][2] est incommodus sensus vel dolor in regione capitis et colli. Symptoma multorum statuum capitis et colli esse potest. Hodie plus quam ducenta capitis doloris genera describuntur. Textura cerebri ipsa dolorem non sensit, quia nociceptoribus caret; dolor potius efficitur a turbatione structurarum circa cerebrum, quae dolorem sentire possunt. Novem capitis et colli sunt hae structurae: cranium (pericranium calvariae), musculi, nervi, arteriae venaeque, texturae subcutaneae, oculi, aures, sinus paranasales, et tunicae mucosae.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Satyra hominis capitis dolore patientis

Classificatio

recensere

Ad medicinae usum capitis dolorum classificatio internationalis est, quae Anglice International Classification of Headache Disorders (cephalalgiarum morborum classificatio internationalis, abbreviatura Anglica: ICHD) in versio secunda (ICHD-2[6]) in usu est. Iam versio futura tertia, cum ICD-11 connexionis, versio Tertia (ICHD-3[7]), divulgata est. Auctor illarum classificationum est societas cephalalgiarum internationalis[8] (Anglice: International Headache Society, abbreviatura IHS).

Ambabus classificationibus internationalibus, et ICHD-2 et ICHD-3, tria capita sunt:

  • Pars I — Cephalalgiae primariae
  • Pars II — Cephalalgiae secundariae
  • Pars III — Neuralgiae craniales et dolor facialis centralis primariusque et aliae cephalalgiae

Cephalalgiae primariae

recensere

Primarie dicitur, si dolor capitis sit morbus ipse. Cephalalgiae primariae sunt forma migraenae[9], cephalalgiarum tensionalium, cephalalgiae autonomicae trigeminales velut cephalalgiae tussi vel exercitio vel actione sexuali causa, capitis dolor et tonitruus, frigore vel pressu causa, capitis dolor asper, capitis dolor nummularis, capitis dolor in somno, capitis dolor novus cottidianus persistens (NDPH).

Cephalalgiae secundariae

recensere

Secundarie est capitis dolor, sicubi malum alterum (i.e. primarium) sit, quod dolorem capitis efficiat. Cephalalgiae secundariae sunt forma doloris trauma causa, morbis vasorum cranialium cervicaliumque, morbis intracranialibus non vasorum, dolor iuxta usum substantiarum diversarum, dolor infectione causa, dolor perturbationibus homeostasis causa, dolor capitis facieive morbis cranii vel oculorum vel aurium vel dentium causa, dolor capitis morbis mentis.

Dolor capitis substantiis analgeticis causa

recensere

Analgetica dolorem non solum lenire sed etiam incitare possunt. Medicamenta pharmaceutica ut ergotamini, triptani, Paracetamolum, Acidum acetylsalicylicum sane non raro dolorem capitis praecipitant[10].

Neuralgiae craniales et dolor facialis centralis primariusque et aliae cephalalgiae

recensere

Hic damna nervorum cranialium vel faciei complecta sunt: neuralgiae trigeminales, neuropathiae trigeminales, neuralgiae nervi glossopharyngei vel intermedii, neuralgia occipitalis, syndroma cervicis linguaeque, neuritis optica dolorosa, capitis dolor debilitate nervi oculomotorii ischaemica, syndroma Tolosa-Hunt (opthalmoplegia dolorosa), syndroma Raeder, neuropathia ophthalmoplegica dolorosa recurrens, syndroma oris Ardens, dolor facialis idiopathicus persistens, dolor neuropathicus centralis.

Differentia

recensere

Morbi oculorum

recensere

Nonnulla mala oculorum dolorem capitis efficere possunt, per exemplum:

Nexus interni

  1. Aurelius Cornelius Celsius.
  2. 2.0 2.1 Saalfeld, G. A. E. A., Thesaurus Italograecus. Ausführliches historisch-kritisches Wörterbuch der Griechischen Lehn- und Fremdwörter im Lateinischen (Vindobonae: Carl Gerold's Sohn, 1884).
  3. 3.0 3.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.Stockholmiae: Norstedts akademiska Förlag
  4. 4.0 4.1 Lewis, C. T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (Oxoniae: Clarendon Press).
  5. Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura
  6. ICHD-2 (cephalalgiarum morborum classificatio internationalis, versio secunda), situs interretialis (Anglice).
  7. ICHD-3 (cephalalgiarum morborum classificatio internationalis, versio tertia), situs interretialis (Anglice).
  8. Societatis cephalalgiarum internationalis situs interretialis (Anglice).
  9. Latinorum nominum confer www.stetoskop.info
  10. Saylor D, Steiner TJ (2018). "The Global Burden of Headache". Semin Neurol 38 (2): 182-90 .

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad capitis dolores spectant.