Haec pagina describit effectùs alcoholis in homine postquam omne alcohol per iecur transiit. Ut legas de effectibus alcoholis dum, id est in sanguine, vide ebrietatem.

Crapula (a verbo Graeco κραιπάλη, craipale; -ae, f), sive crapula et gravedo capitis[1], est ille quasi morbus, quo languescunt, qui nimium biberunt alcoholis. Effecta autem crapulosa alius alia patitur, sed solent esse dolor capitis, nausea, lethargia, sitis. Crapulosi sonitus etiam magnos lucemque splendentem aegre ferunt, sicut Livius notat relictis plenos crapulae eos lux oppressit.[2] Constat crapulam inopia in corpore et sacchari et aquae et vitamini B12 oriri. Crapulae solent manere inter 12 et 36 horas,[3] at sunt qui dicant crapulas suas inter 48 et 72 horas mansisse, postquam poculum ultimum bibissent.[4]

Crapula est inmoderata voracitas, quasi cruda epula, cuius cruditate gravatur cor et stomachus indigestus efficitur. Inmoderata enim voracitas vitium est, sed tantum id est salutis quantum sustentationi naturaeque sufficiat.
Isidorus, Isidori XX.2.9

De crapulis impediendis curandisve

recensere

Medicis ne compluribus quidem interrogatis ulla crapulae remedia certa cognita sunt. Confer enim, quid in BMJJournals explicatum sit. Affirmant autem nihil se habere, cur quicquam aut ex usitatis remediis aut ex complementariis mederi posse crapulae credant. Evenire ergo, ut nisi abstinentia aut moderatione crapulam non fugias. [5]

Attamen per saecula remedia multa proposita sunt. Etiam Cato in suo De agri cultura opusculo dixit brassicam ad crapulam avertendam esse idoneam:

Si voles in convivio multum bibere cenareque libenter, ante cenam esto crudam quantum voles ex aceto, et item, ubi cenaveris, comesto aliqua V folia; reddet te quasi nihil ederis, bibesque quantum voles.[6]

Nexus interni

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  2. Titus Livius Patavinus 9.30.9
  3. Erowid.org Erowid Alcoholis Crypta: Effecta
  4. CFA Foederalis Aviationis Administratio. Enchiridion saluti gubernatorum aeroplanorum
  5. "No compelling evidence exists to suggest that any conventional or complementary intervention is effective for preventing or treating alcohol hangover. The most effective way to avoid the symptoms of alcohol induced hangover is to practice abstinence or moderation." Maximilianus H Pittler, Joris C Verster, Edzard Ernst Interventiones ad crapulas vel impediendas vel curandas: systematic review of randomised controlled trials BMJ 2005;331:1515-1518 (24 December), doi:10.1136/bmj.331.7531.1515
  6. Ex M. P. Catonis De agri cultura; capite 156

Nexus externi

recensere