Ebrietas,[1] stricto sensu, est status animalis nimis alcohole (aethanolis) intoxicati. In symptomatibus includuntur inopia recte ambulandi potestatis, vultus rubrefactus, eloquentia debilitata, et alia. Appellatio etiam in eadem acta sine alcoholis effecta refert.

Lu Zhishen vel "Monachus sapiens," iratus propter ebrietatem, effigiem dei frangit. Impressio stipitibus ligni a pictore Iaponico Yoshitoshi Tsukioka creata, anno 1887.

Si nimis perpotavisti, cras crapula te dolebit.

Quo cadunt ebriosi?Recensere

Athenaeus Naucratita in Deipnosophistis 10.447a citat Aristotelem de Vino (περὶ μέθης), qui dicit eos qui vinum bibunt huc illuc cadere, sed eos qui cerevisiam bibunt (quam Aristoteles pinon (πῖνον) vocat), tantum in tergum cadere.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxford: Clarendon Press.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ebrietas spectant.