Dependentia, plenius syndroma dependentiae[1][2] in psychiatria et medicina est status physicus aut psychicus circa rem aut activitatem quandam implicatus, qui in homine producit maniam eum impellentem ad satiendam cupidinem eius rei vel activitatis, saepe per mores irrationales et destructivas. Dependentia tam saepe manifestatur in dependentia physica seu toxicologica sicut narcomania, alcoholismus et tabacum, quam in dependentia psychica sicut bulimia nervosa, diaetomania, pyromania, nymphomania, pornomania, ludomania, computatromania etc. Saepe autem et dependentiae psychicae habent aspectum physicum, quia activitates manicae et voluptabiles efficiunt, ut substantiae chemicae in cerebro producantur, ex quibus resultat? dependentia physica.

Papaver somniferum opium producit, medicamen cuius homines facillime dependentes fieri possunt.

Definitiones (ICD-10)

recensere

In mala substantiis pyschotropicis (capitulum F1 ICD-10) describendis ordo mundi sanitarius (OMS) inter alia inter intoxicationem/ebrietatem acutam et usum noxium' et syndroma dependentiae distinguit.

Intoxicatio acuta / ebrietas acuta (subcap. F1x.0)

recensere

Acuta intoxicatio sive ebrietas statum brevem constituit, et de consuetudine relatio inter qualitatem et quantitatem substantiarum consumptarum psychotropicarum exstat et signa intoxicationis exstat.

Usus noxius (subcap. F1x.1)

recensere

Exemplum consumptionis, hoc sit regulariter vel constanter vel non constanter, iam damnum salutis perfecit ita, ne criteria syndromatis dependentiae expleantur.

Syndroma dependentiae (subcap. F1x.2)

recensere

OMS sex criteria[3] syndromatis dependentiae profert (ICD-10), a quibus minimum tria intra annum antecedentem demonstrari oportent:

  1. Cupiditas magna sive quoddam genus necessitatis substantiarum psychotropicarum consumendi.
  2. Vires gubernationis minutae ad consumptionis et initium et finiendum et magnitudo referentes
  3. Syndroma abstrahendi corporalis cum consumptionis finiendo sive reductione
  4. Tolerantiae demonstratio. Cuiusdem effectus consumptio augitur.
  5. Neglectio progressiva aliarum voluptarum rationumque
  6. Substantiae consumptio pendens quamquam sunt effectus damnosi praesentes, per exemplum morbi iecoris, cogitationis minutae.
  1. "Syndroma dependentiae" (F10/F19.2) apud ICD-10 vide p. 309
  2. "drogomania": Mir (1970, 1986), in Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018); "narcomania": Zlotnicki, Lex. Medicum (1971), in Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018); "toxicomania": Latinitas, in Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  3. De verbo Graeco κριτήριον; vel norma (Traupman).

Bibliographia

recensere

Nexus interni