Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Arteria
Cognitores
TA A12.0.00.003
A12.2.00.001
Anatomia macroscopica
Situs arteriae iliacae internae
Schema anatomiae arteriae tunicas eae varias ostendens
Arteriae
Rami arteriosi

Arteria (-ae, f.) (Graece ἀρτηρία) est vas sanguineum, quod sanguinem e corde aufert[1], arteriis coronariis exceptis. Partes apparatus circulatorii pleraeque arteriae sanguinem oxygenio abundantem transferunt, eae partes circuli sanguinis maioris sunt; at arteriae pulmonariae circuli pulmonaris sanguinem pauperem oxygenii vehunt ad pulmones, unde oxygenium accepit. Maxima corporis humani arteriarum aorta est.

In anatomia arteriae inter magnas, medias, parvas et praecapillares (arteriolas) distinguuntur. Arteriola est vas minus (diametri < 2mm) ex aliqua arteria oriens denique in vasa capillaria ducens. Praeterea secundum structuram microscopicam dividitur arteriae etiam inter elastotypicae et myotypicae.

Morbi arteriarum, arteriopathiae, sunt inflammationis (arteriitis), duritiei (arteriosclerosis), angustiarum (atherosclerosis), latitudinis (aneurysma) rupturae (dissectio), at vulnerum aliorum. Disciplinae medicae, quae morbos vasorum (angiopathias) investigant tratantque sunt praecipue angiologia, chirurgia. Macroangiopathiae saepe ad arterias magnas, microangiopathiae ad parvas respiciunt.

De origine vocabuli recensere

"Arteria" de verbo Graeco ἀρτηρία, tuba, ductus, emanavit. Olim enim Graecus Erasistratus medicus valvis cordis inspectis halitum per arterias currere coniecit, et conexionem inter arterias et tracheam (quem τραχεῖαν ἀρτηρίαν appellavit) suspicatus est.[2]

Anatomia recensere

 
Anatomia parietis arteriae

Arteria ex tunicis tribus composita est:

  1. Tunica interna vel intima cum endothelio et membrana elastica interna
  2. Tunica media vel muscularis cum fibris musculorum levium, in vasis maioribus cum membrana elastica externa
  3. Tunica externa vel adventitia cum textu conexivo

Inter varias arterias tamen diversitas tunicarum observatur. In aorta tunica media crassior est, tenuior in arteriis minoribus, at in vasis terminalibus capillariis tenuissima. Hac de causa divisio typorum est: arteriae igitur elastotypicae, myotypicae, mixtotypicae, vel convoluae designatae sunt.

Tunica interna (Intima) recensere

Tunicae internae endothelium e cellulis endothelialibus compositum est. Iuxta tunicam mediam, ut in venis, stratum subendotheliale format, in arteriis sane densior membrana elastica interna apparet. In arteriosclerose hic primo accumulatio striarum pinguosarum dictarum atque inflammatio, interdum iam a pueritia, et actiones immunologicae observantur.

Cellulae endotheliales recensere

Cellulae endotheliales (CE) sunt partes constituentes arteriarum et nexus potens ad systema immunitatis[3]. Praeterea CE extravasatione leucocytorum inflammationem localem initiant, mediatores vasodilatatorias (latius faciens) generant et angiogenesem (nova vasa faciens) incitant [4].

Tunica media (Muscularis) recensere

Constat tunica media ex fibris musculorum levium. Haec fibrae imprimis contractione ad tensionem vasorum adimplent. In arteriosclerose hyperplasia fibrarum muscularium levium observatur.

Tunica externa (Adventitia) recensere

Adventitiae munera mechanica sunt. Composita est tunica haec ex textu conexivo. In adventitia arteriarum maiorum vasa vasorum textum perterebrant.

Arteriarum typi recensere

Ut supra scriptum distributio tunicarum in arteriis non uniformiter videtur. Bene ita vult, ut munera arteriae, per exemplum aortae ab coronariis, diversa sunt. Distinguito:

  • Arteriae elastotypicae - arteriae minorae, procul a corde
  • Arteriae myotypicae - arteriae magnae et maiores, prope cor
  • Arteriae mixtotypicae - inter elastotypicas et myotypicas
  • Arteriae convolutae - hae consulto physiologico factum sanguinis fluxum per musculos leves vel obstruere possunt

Physiologia recensere

Munera arteriarum sunt:

Pressio sanguinis recensere

  Conferatur pagina principalis Pressio sanguinis.

Intra circulum sanguinis pressio vecturae perpetua necessis est. Altitudo pressionis intra vasa arteriosa imprimis toni vasalis ope variat: Musculorum levium contractio cum diametri diminutione tensionem et pressionem auget, dilatatio autem minuit.

Dilatatio et hypotensio arterialis recensere

 
14,15-Acidum epoxyeicosatrienoicum

Si musculi leves tunicae muscularis relaxant, dilatatio diametri et pressionis intravasalis minuti (versus hypotensionem) sequitur. Substantia acidum epoxyeicosatrienoicum (EET) canalium BK (Kca1.1) ope musculorum levium hyperpolarisationis et dilatationis vasis momentum habere videtur[5].

Arteriopathiae (morbi arteriarum) recensere

  • Arteriopathia est morbus arteriae, vasculopathia autem vasis sanguinei in genere.
  • Arteriitis - inflammatio arteriae; vasculitis inflammationem vasis sanguinei in genere (arteriae vel venae) describit.
  • Arteriosclerosis - arteriopathia cum parietibus crassioribus post impositione nimis cholesteroli causa
  • Atherosclerosis - arteriosclerosis forma tardior cum angustiis atheromate, necrosi cellularum spumosarum
  • Dissectio arteriosa - ruptura vel spontanea vel traumatica
  • Macroangiopathia - malum arteriarum maiorum
  • Microangiopathia - malum arteriarum minimarum

Praecipuae arteriae recensere

 
Arteriae corporis humani

Arteriae capitis recensere

Arteriae trunci recensere

Arteriae membrorum superiorum recensere

Arteriae membrorum inferiorum recensere

Notae recensere

  1. Schiebler, T.H . et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen. Ed. 3. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag
  2. Lane Fox (2006: 260).
  3. Sturtzel C. (2017). "Endothelial cells". Advances in experimental medicine and biology 1003: 71-91 
  4. Szekanecz Z., Koch A. E. (Feb 2004). "Vascular Endothelium and Immune Responses: Implications for Inflammation and Angiogenesis". Rheumatic diseases clinics of North America 30 (1): 97-114 
  5. Ellinsworth D. C., Earley S., Murphy T. V., Sandow S.L. (Mar 2014). "Endothelial Control of Vasodilation: Integration of Myoendothelial Microdomain Signalling and Modulation by Epoxyeicosatrienoic Acids". Pflugers Archive: European journal of physiology 466 (3): 389-405 

Bibliographia recensere

  • Lane Fox, Robin (2006) The classical world. An epic history from Homer to Hadrian. Novi Eboraci: Basic Books.

Nexus interni

Nexus externus recensere

  • Descriptio arteriarum cum imaginis (Theodisce)