Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Aneurysma
Cognitores
Disciplina medica Angiologia
Neurochirurgia
ICD-9 442
ICD-10 I72
Rationes clinicae
Aneurysma cerebrale
Angiographia aneurysma cerebrale ostendens
Pathologia degenerativa
Symptomata saepe nulla,
interdum dolores.
Ruptura:
dolores graviores ad
gravissimos
Therapia Operatio chirurgica/
neurochirurgica

Aneurysma (-atis, n.) est concameratio vasis sanguinei arterialis circuli maioris sanguinis. Aneurysmata crescere queant, etiam rumpere (aneurysma ruptum) vel dissecare (aneurysma dissecans).

Separatur aneurysma spurium (vel falsum vel pseudoaneurysma vocatum) ab aneurysmate vero: modo aneurysmatibus veris damnum omnium tunicarum (intimae, mediae, externae) parietis vasalis observatur. In aneurysmate spurio de consuetudine solum tunicae et intima et media affectae videntur. Aneurysmati dissecanti vulnus tunicae intimae est.

Vires formationis aneurysmatis veri sunt geneticae (frequentia familiaris), alia corporis aneurysmata, aetas progressa (in senectute periculum auctius), fumatio, cocainum, insufficientia renalis, hypertensio arterialis. Inveniuntur aneurysmata arteriarum cerebri[1], aortae (et thoracalis et abdominalis[2]), arteriae renalis[3].

Initio aneurysmata non cum symptomatibus coniuncta sunt. Non raro nullo tempore diagnosis medica facta est. Ruptura vero vel dissectio dolores subito gravissimos contrahant; eae sunt necessitas medica: et diagnosis medica et therapia chirurgica celerrime instituendae sunt.

Aneurysmata arteriae cerebri mediaeRecensere

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Arteria cerebri media

Aneurysmata inveniuntur arteriae in parte proximali, loco bifurcationis, vel parte distali[4].

NotaeRecensere

  1. Brown R. D. Jr., Broderick J. P. (Apr 2014). Unruptured intracranial aneurysms: epidemiology, natural history, management options, and familial screening. 13. pp. 393-404 
  2. Sakalihasan N., Limet R., Defawe O. D. (2005). "Abdominal aortic aneurysm". Lancet 365 (9470): 1577-89 
  3. Tham G., Ekelund L., et al. (Mar 1983). "Renal artery aneurysms. Natural history and prognosis". Annals of surgery 197 (3): 348-52 
  4. Zhang W., Wang J., et al. (Aug 2020). "Morphological parameters of middle cerebral arteries associated with aneurysm formation". Neuroradiology: 10.1007/s00234-020-02521-w 

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Nationalis institutum salutis cordis, pulmonum, sanguinis: De aortae aneurysmste cum aneurysmatis definitione (Anglice)
  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!