Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Striae pinguosae sunt pathologicae striae exiguae, tunicae internae arteriarum superficie, cholesteroli liberatione per cellulas spumosas in arteriae parietis tunicam internam (cholesterolosis). Quamquam tenuiter visibiles, striae flavoideae dissectione arteriae iam in oculis peritis vivant. Eae, interdum vel in pueritia oriens, signa arteriosclerosis primaria valent. Dyscoloratio flavoidea describitur irregularis.

Striae pinguosae tunicae internae arteriae superficie tenuiter visibiles.

Oriuntur striae pinguosae liberatione ab cellulis spumosis, quae sunt genus macrophagocytorum, et depositione molecularum cholesteroli intra arteriarum tunicam internam (intimam), immediate sub cellulas endotheliales aggregatum. Eo modo striae et cellulae spumosae crassitudinem et inflexibilitatem generant, arteriosclerosem dictam, at eo modo praecursores atherosclerosis, quae arterioscleroris successor fieri potest, valent[1]. Videtur, ut formatio crystallorum solidarum cholesteroli denum disruptionem laesionibus mechanicis structarum biologicarum inferunt, una cum formatio necrosis cellulis spumosis tum mortuis[2].

Consumptio kimchi holeris coreani strias pinguosas reducere potest[3].

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!