Aperire sectionem principem
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Marble statue of Asclepius on a pedestal, symbol of medicine in Western medicine
Statua Aesculapii, dei Graeci medicinae, qui virgam traditionalem cum angue glomerante tenet.
Oil painting of medicine in the age of colonialism
Doctor. Pictura a Luca Fildes Equitis (1891) facta.

Medicina (-ae, f.) est ars malorum corporis mentisque curandorum. Officium medici est valetudinem tueri. Progressus medicinae saeculis undevicensimo et vicensimo fuit magnus. Medicina hodierna multos homines adiuvare potest, ut vitam diuturnam degerent.

Facultas medicaRecensere

Studiosi medicinae quinque sive sex annos in facultate medica erudiuntur. Praeterea laborant in nosocomio, ut transforment rationem in usum. Uno vel duobus annis peractis sibi unam disciplinam medicinae eligunt.

DisciplinaeRecensere

Omnes disciplinas in tres ramos dividere possumus: medicinam chirurgicam, medicinam conservativam, sanitatem publicam. Sunt amplius disciplinae fundamentales, de quibus studiosi in facultate medica initio docentur, ut anatomia, physiologia, biochemia, genetica, histologia, embryologia, et ceterae. Hae disciplinae partim e chemica, biologia, physica oriuntur artique medicinae studendae necessariae sunt.

Disciplinae medicinae conservativaeRecensere

Disciplinae medicinae chirurgicaeRecensere

Disciplinae aliaeRecensere

HistoriaRecensere

 
Medica aegrotum curare conatur, saeculo quinto decimo.
 
Michael Akotionga, gynecologus hodiernus. Uagadugu in urbe Burkinae Fasonis.

Hippocrates, medicus Graecus antiquus, pater medicinae vocatur. Tum medici cuiusvis morbi symptomata tractare solebant, praeter in Aegypto antiqua, nam Herodotus systema Aegyptum ita descripsit:

Iam vero medicina apud eos [Aegyptos] hunc in modum est distributa, ut singulorum morborum sint medici, non plurium. Itaque omnia referta sunt medicis. Alii enim sunt oculorum, alii capitis, alii dentium, alii alvi partium, alii morborum occultorum[1].

Magna pars fundamentī medicae scientiae primō contactū cum Graeciā vēnit. Aliqui metuerunt adventum Graecorum doctorum Romam post 200 a.C.n. Si tot alienī venīrent, in urbe dispositionem disturbarent. Tempore Imperii Romani, multī falsī doctores, pharmacopolae appellatī, notā professione falsās medicinās vendere conatī sunt. Clientibus imperaverunt ut pluri negotiī reverterent, et medicinam venderunt, quae saepe periculō hominibus fuit. Augusto autem imperatore, pars magna doctorum Romae vel servī vel libertī fuit. Saepe, paterfamilias, unum ex servīs selegit et instituit ut servus doctor medicinus familiae fieret. Interdum, hoc officium servō libertatem dedit. Cum Romani primās partes Graecarum medicinarum artium ascirent, tamen medicōs in divitibus familiīs ex Graeciā benigne exceperunt.

Claudius Galenus, medicus Graecus (ab 129 ad circum 200), apud et Romanam Occidentalemque medicinam mille annorum magnopere valuit. Cum imperatori Marco Aurelio a consule Flavio Boethio commendatus esset, Galenus Aureliō primus ab principalibus doctoribus factus est. Galenus tam clarus fiebat ut cum in publicō et forō circimiret, concursūs circumfluxerunt. Denique aliquos homines claros civitatis Romanae curavit, Lucio Vero, Commodo, et Septimio Severo haud exceptis. Si Galenus non a Graecia venisset, hī imperatores mortui essent. Galenus Romae paucīs annīs mansit, scribens et dicens Graece, quae lingua populo Romano grata erat.

Credita?Recensere

Romanī putaverunt optimam medicinam aegritudinem inhiberī. Igitur hygiene in Romanā humanitate/more maximī fuit. Etiam crēdiderunt hominem aegrum ā aquā foedatā fieri. Non paululam pecuniam collocaverunt ut aegritudines inhiberent. Etiam crēdiderunt se exercendō aegritudines inhibitare posse. Romanī intellexerunt certōs locōs maiores aedificandō esse quam aliīs, igitur pater familiās laborantibus imperaverunt ut prosperum locum ante condendīs publicīs aedificationibus et casīs elegerent. Romanī Graecam formulam de quattor humoribus corporalibus asciverunt. Hi humores coniungebatur liquaminibus corporalbus, sic dicunt: Cruor, Bilis Fulva, Bilis Morula, et Phlegma. Si tot unae est in corpore, homo affecta uno humoris secutae contacta sit: primus, “Sanguineus (Cruor)”, voluptatem petens et amicus, et secundus, “Cholericus (Bilis Morula)”, assiduus et habēns mores ducis, et tertius, “Phlegmaticus(Phlegma)”, remissivus et quietus, et quartus, “Melancholicus (Bilis Fulva)”, analyticus et saepe putans.

InstrumentaRecensere

Commentatio principalis huius categoriae est Instrumentum medicum.
  • Scalpellum: Antiqua scalpella de chalybe ac aere facta sunt. Doctores duō genera scalpellorum usurpavuerunt: Primum, Longum Scalpellum, Secundum, Breve Scalpellum. Longum scalpellum multīs modīs caedere potuit, sed prima formula longam incisuram facere fuit.
  • Uncus: Graeci Romanique crebro hīs instrumentīs usi sunt. Unci etiam duō dissimilibus varietatibus fuerunt: Hebes uter ac acutus uter. Uncīs hebitibus prima formula insecandīs tollendīsque venīs fuit. Acutīs uncīs prima formula tenendō paululō carone fuit ut hunc ab corpore abmoveretur.
  • Ossea Terebra: Rotatione generato ab variīs compositionibus machinārum, Romani Graecique doctores osseīs terebrīs utī sunt ut osseam aegrotam caronem ab capite removerent, et aliena obiecta (sīcut arma lapides acutī) ex osse removerent.
  • Forceps: Forcipes saepe cum osseō terebrō utiles fuerunt. Osse fracta, aliqua partes osseae tam parva sunt ut non manīs tollī possent. Forcipibus, autem, medicī parva fragmenta tollere potuerunt.
  • Catheter: Catheteres “fossam urinae” opplētam aperueram, quod urina exiret facile. Primī catheteres cavi tubuli facti ab chalybe ac aere fuerunt, et duobus modīs designatī sunt: Primus, catheter masculino patienti. Haec instrumenta sīcut curvum “S” designata sunt ut facilius in viribus corporibus functa essent. Secundus, catheter feminae patienti. Haec instrumenta sīcut virgula designata sunt.
  • Spatula: Hoc instrumentum utile miscēndīs adhibēndīsque variīs medicinīs patientibus fuit.

ContributionesRecensere

Optima contributio Romanae medicinae societatem transferre hygenicae rationi fuit, quae contagiones aegritudinesque facilius inhibitavit quam prioribus cultibus. Romani publicās thermās aedificaverunt ut homines sēsē lavare potessent, et aquaeductūs aedificaverunt ut aqua recens ad urbem bibendō transiret.

Morborum catalogusRecensere

Vide paginam de morbis.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Herodoti historiae, Liber II (Euterpe) (ex interpretatione Laur. Vallae, 1566).

BibliographiaRecensere

  • Bivins, Roberta. 2007. Alternative Medicine? A History. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780191568817.
  • Eckhart, Wolfgang U. 2009. Geschichte der Medizin. Ed. 6a. Berolini: Springer. ISBN 978-3-540-79215-4.
  • Inlow, William DePrez, 1946. Medicine: its nature and definition. Bulletin of the History of Medicine 19: 249–73. ISSN 0194-1100.
  • Margotta, Roberto. 1968The Story of Medicine. Novi Eboraci: Golden Press.
  • Perez, Stanis. 2015Histoire des médecins: Artisans et artistes de la santé de l'Antiquité à nos jours. Perrin.
  • Porter, Roy. 2009. Cambridge illustrated history: Medicine. Ed. 4a. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-00252-3.
  • Schulz, Stefan, Klaus Steigleder, et al., eds. 2006. Geschichte, Theorie und Ethik der Medizin. Francofurti: Suhrkamp. ISBN 978-3-518-29391-1.
  • Schwartz, Robert A., Gregory M Richards, et Supriya Goyal. 2012. Clubbing of the Nails. Medscape Reference,‎ 28 Februarii.
  • Singer, Charles, et E. Ashworth Underwood. 1968. A Short History of Medicine. Novi Eboraci et Oxoniae: Oxford University Press.

Nexus externiRecensere