Radiologia (e radius et Graece λόγος 'verbum, doctrina') est discipina medica et artificium producendi et interpretandi imagines interiorum corporum hominis vel aliorum animalium ad diagnosem et therapiam morborum. Artificia Roentgenianos radios, ultrasonum, resonantiam magneticam nuclearem, etc. comprehendunt.[1]

Radiologus imagines medicas in artificio PACS ("picture archiving and communication system") Didacopoli in California, anno 2010 discernit.

Insuper radiologiae est subdisciplina radiotherapiae, quae radiis Roentgenianis magnae energiae tumores aut inflammationes variorum textuum impugnat.

RadiographiaRecensere

Radiographia est iconismus medicus radiis X vel radiatione gamma factus. Radiographia medica ad diagnosem medicam spectat.

Radiographia medicaRecensere

In radiologia medica diversae technicae adhibentur: radiographia conventionalis, scanner radiis X operans (tomographia).

Radiographia conventionalisRecensere

Tubae radiorum X ope Roentgeniani radii trans organismum investigandum transmittunter ad taeniolam vel detector computatralis, ut radiogramma perficiatur.

Scanner radiis X operansRecensere

  Commentatio principalis: Scanner radiis X operans

Ope tubae radiorum X rotantis et computatri imaginem 2 dimensionum calculatur, tomogrammam dictam.

NotaeRecensere

  1. Robert A. Novelline, Lucy Frank Squire (2004): Squire's Fundamentals of Radiology - La Editorial, UPR

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Radiologiam spectant.
  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!