Technologia nuclearis
Technologia nuclearis est technologia quae reactiones nucleares nucleorum atomicorum quorundam elementorum tractat. Inter technologias nucleares notabiles sunt reactoria nuclearia, medicina nuclearis, et arma nuclearia. Haec technologia multis operibus adhibetur, inter quae detectoriis fumi et gun sights.?
Historia
recenserePaene omnes res naturales in tellure notae solum gravitatem et electromagnetismum, non reactiones nucleares, implicant, quod nuclei atomici plerumque separantur quia, onera electrica positiva continentes, inter se repellunt. Anno autem 1896, Henricus Becquerel, phosphorescentiam in salibus uranii investigabat cum novam rem inveniret, quae radioactivitas appellari mox coepit.[1] Quam rem ipse, Petrus Curie, et Maria Curie in laboratoriis Lutetiae sitis investigare coeperunt. Radium, elementum chemicum, agnoverunt, quod radioactivissimum est. Invenerunt materies radioactivas radios penitus penetrantīs trium generum distinctorum emittere, quos radios alpha, beta, gamma nominaverunt, ex primis tribus abecedarii Graeci litteris. Nonnulla ex quibus radiationis generibus per materiam usitatam transire possunt, et omnia magnis summis noxia sunt. Omnes indagatores primi varia radiationis ambusta acceperunt, ambusto solari simillima, quae autem minime animadverterunt.
Nexus interni
- Aevum atomicum
- Bomba atomica
- Petrus Curie
- Maria Curie
- Energia
- Energia nuclearis
- Fissio nuclearis
- Fusio nuclearis
- Inceptum Manhattense
- Ingeniaria moderationis
- Ingeniaria nuclearis
- Massa critica
- Procuratio energiae atomicae internationalis
- Radiatio electromagnetica
- Radiatio ionizans
- Radioactivitas
- Radiographia medica
- Radiologia
- Radioluminescentia
- Radiolysis
- Gulielmus Conradus Roentgen
- Roentgeniani radii
- Semiotica atomica
- Transmutatio nuclearis
- Eduardus Teller
- Vis fortis
Notae
recensere- ↑ Biographia Henrici Becquerel. . nobelprize.org
Bibliographia
recensere- Angelo, Joseph A., Jr. 2004. Nuclear technology. Westport Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 1573563366.
- Ash, Milton. 1965. Nuclear reactor kinetics. McGraw-Hill.
- Borlein, Markus. 2009. Kerntechnik. Vogel. ISBN 3-8343-3131-7.
- Cooper, Christopher. 2015. The basics of nuclear physics. Novi Eboraci: Rosen Publishing. ISBN 9781477777701, ISBN 1477777709.
- Deeley, C. M., M. Gao, R. Hunter, et D. A. E. Ehlermann. 2006. "The development of food irradiation in the Asia Pacific, the Americas and Europe." Tutorial presented to the International Meeting on Radiation Processing, Kuala Lumpur, 2006. Textus.
- Judd, A. M. 2014. An introduction to the engineering of fast nuclear reactors. Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 9781107034648, ISBN 1107034647.
- Murray, Raymond L., et Keith E. Holbert. 2015. Nuclear energy: an introduction to the concepts, systems, and applications of nuclear processes. Ed. 7a. Amstelodami et Bostoniae: Elsevier. ISBN 9780124166547.
- Murswiek, Dietrich. 1984. Die staatliche Verantwortung für die Risiken der Technik: Verfassungsrechtliche Grundlagen und immissionsschutzrechtliche Ausformung. Thesis habilitationis.
- Rhodes, Richard. 1986. The Making of the Atomic Bomb. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 0-684-81378-5.
- Rhodes, Richard. 1995. Dark Sun: The Making of the Hydrogen Bomb. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 0-684-82414-0.
- Seaborg, Glenn Theodore, et William R. Corliss. 1971. Man and atom: building a new world through nuclear technology. Novi Eboraci: E. P. Dutton. ISBN 0525150994.
Nexus externi
recensere- "Boni Radiationis Usus." Institutum Energiae Nuclearis.
- Nuclear Technology. Periodicum Societatis Nuclearis Americanae.
- Sedes Isotopiorum Evolvendorum Nationalis.
- De technologia nucleari.