Computatrum
Computatrum[1] (-i, n.) vel (instrumentum) computatorium[1] (-i, n.) vel ordinatrum[1] (-i, n.) est machina computandi vel computationes ordinandi. Genus autem quod quocumque facile portari potest computatrum gestabile nuncupatur.
Partes computatrorumRecensere
1: Monitorium, tabulatrum seu quadrum visificum
2: Tabula materna
3: Processorium centrale (CPU)
4: Portus ATA
5: Memoria volatilis (RAM)
6: Tabula expansionis
7: Fons electricus
8: Discus compactus (DC)
9: Discus fixus
10: Plectrologium vel claviatura
11: Mus
Quattuor sunt armaturae partes computatri:
Processorium medium (vel CPU) est cor computatri, quod omnes operationes gubernat. Coprocessorium arithmeticum quod et saepe media processorii pars est; paene omnes computationes arithmeticas efficit. Data in memoriae generibus RAM et ROM nominatis servantur. Ad data conservanda disci fixi et rigidi et flexibiles adhibebantur, sed paulo abhinc rudiculae memoriam cohibentes (Memoria USB) loco discorum flexibilium praeferuntur. Organum graphicum in tabulatrum quasi quadrum visificum scribit et plurimas computationes de datis graphicis facit.
Programmata computatraliaRecensere
Programmata computatralia sunt documenta iussa computatralia cohibentia, quae medio processorio exhibita computatro agenda mandant. Programmatum fundamentalium coniunctum, quod systema administrativum appellatur, functiones et interactiones computatri administrat. Alia programmata fundamentalia sunt programmata compilandi, editionis, tabulae computativae, nuntia electronica scribendi, per interrete navigandi necnon ludorum computatralium.
Aetas computatrorumRecensere
Prima computatra electronica annis ab 1930 ad 1940 a Ioanne Atanasov, Americano Bulgaricae originis, instruuntur, sed re vera aetas computatrorum coepit anno 1977, cum societates Apple, IBM, et Commodore prima computatra personalia introduxissent. Et die 12 Augusti 1981, IBM primum computatrum personale pro mercato creavit. Deinde, cum investigatores institutionis Europeanae CERN telam totius terrae anno 1991 nuntiavissent, systema interretiale mundiale, quod paene omnia computatra mundi committit, ortum est. Hodie homines totius mundi computatris ad laborandum, scribendum, communicandum, computandumque utuntur. Die 10 Iunii 2007, 1 133 000 000 hominum interreti usi sunt.[2]
Domus effectrices computatrorumRecensere
- Acer
- Apple Inc.
- Asus
- Commodore (defunctus)
- Compaq
- Dell
- Hewlett-Packard
- Lenovo, quondam IBM
Domus effectrices programmatum computatraliumRecensere
PinacothecaRecensere
Computatrum PCB Raspberry Pi (crustum rubidaei) inscriptum
Nexus interni
- Automaton communicativum
- Boto radiophoni
- Carta memorialis
- Cloud computing
- Computator
- Computatrum gestabile
- Computatrum tabulare
- Consola lusoria
- Consola lusoria gestabilis
- Electronica digitalis
- ENIAC
- Glossarium verborum computatralium
- Innovatio disruptiva
- Informationis technologia
- Interfacies utentis
- Interrete
- Lingua programmandi
- Malware
- OpenVMS
- Processorium centrale
- Programma computatrale
- Programmatura computratralis
- RAM
- ROM
- Simulatio computatralis
- Systema administrativum computatrale
- Texton
- Vicipaedia:Verba technologica
NotaeRecensere
- ↑ 1.0 1.1 1.2 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ Secundum Statistica interretialia orbis.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad computatra spectant. |
- Vocabula computatralia (Anglice, Latine) (caute adhibenda ob multas mendas)
- Index Vocabulorum Computatoriorum (Anglice)
- Vocabula computatralia (Theodisce, Latine)
- Lexicon Vaticanum
- ad etymologiam