Google LLC (-is, n.),[2] seu nomine in colloquiis interretialibus vulgo Gugula (-ae, f.) scripto,[3][4][5] est multinationalis corporatio publica in Foederatis Civitatibus constituta, societas technologica quae ministeria et opera ad interrete pertinentia praebet, inter quae technologiae proscriptionis interretialis, machina quaesitoria (etiam appellata instrumentum exquisitorium Guglianum[6]), computatio nubifera, corpora programmatum, et apparatus computatrales. Quod collegium putatur una ex quinque societates Big Tech, una cum Amazon, Facebook, Apple, et Microsoft.[7][8][9]
Usores ignoti vel ignotae hanc paginam protectam hoc tempore recensere non possunt. Quaesumus ut emendationes in disputatione huius paginae proponas vel rationem propriam crees. |
Societas fundata est die 4 Septembris anno 1998 a Sergio Brin et Laurentio Page, gradum doctoralem petentibus apud Universitatem Stanfordiensem in California. Qui hodie quattuordecim fere centesimas eius actiarum tenent ac quinquaginta sex centesimas potestatis suffragandi per actias extraordinarias continent.
Societatis sententia est: "Mundi scitu digna ordinare, universalia aperta utilia reddere." Primum officium die 27 Septembris initiavit.
Brin et Page, societatem nominantes, googol imitari conabantur (qui numerus saepissime google nunc vulgatur), sed litteras fortuite erraverunt.
Nexus interni
Notae
- ↑ "Google: Our Offices".
- ↑ Google, "Veni, Vidi, Verba Verti," Official Blog, 30 Septembris 2010. Quod blog, verbis a quodam Iacobo Uszkoreit scriptis, sic professum est: "Ut munimenta linguarum convellamus et scientiam mundi patentem utilemque faciamus, instrumenta convertendi multarum nationum linguas creavimus. Hodie nuntiamus primum instrumentum convertendi linguam qua nulli nativi nunc utuntur: Latinam. Cum pauci cotidie Latine loquantur, quotannis amplius centum milia discipuli Americani Domesticam Latinam Probationem suscipiunt. Praeterea plures ex omnibus mundi populis Latinae student."
- ↑ Situs interretialis YLE.[nexus deficit]
- ↑ Situs interretialis YLE.[nexus deficit]
- ↑ Laudator, "Blog," 7 Martii 2010.
- ↑ Vide Vocem Latinam (2019), 158.
- ↑ Rivas, Teresa. Ranking The Big Four Tech Stocks: Google Is No. 1, Apple Comes In Last. . www.barrons.com
- ↑ Ritholtz, Barry (31 Octobris 2017). The Big Four of Technology. . Bloomberg
- ↑ What is GAFA (the big four)? - Definition from WhatIs.com. . WhatIs.com.
Bibiographia
- Beahm, George, ed. 2014. The Google boys: Sergey Brin and Larry Page in their own words. Sicagi: B2 Books, An Agate Imprint. ISBN 9781932841886 (charta), ISBN 1932841881 (charta).
- Brezina, Corona. 2013. Sergey Brin, Larry Page, Eric Schmidt, and Google. Novi Eboraci: Rosen Publishing. ISBN 9781448869114.
- Carr, David F. 2006. "How Google Works." Baseline Magazine 6 (6). Editio interretialis.
- Doeden, Matt. 2020. Sergey Brin: groundbreaking Google founder. Minneapoli: Lerner Publications. ISBN 9781541596740, ISBN 9781728413549.
- Henderson, Harry. 2012. Larry Page and Sergey Brin: information at your fingertips. Novi Eboraci: Chelsea House. ISBN 9781604136760.
- Jackson, Aurelia. 2015. Google(tm): how Larry Page & Sergey Brin changed the way we search the web. Broomall Pennsylvaniae: Mason Crest, an imprint of National Highlights. ISBN 9781422231821 (liber), ISBN 9781422231784 (series), ISBN 9781422287187 (ebook).
- Marcovitz, Hal. 2016. Larry Page, Sergey Brin, and Google. Didacopoli Californiae: ReferencePoint Press. ISBN 9781601528742, ISBN 1601528744.
- Redding, Anna Crowley. 2018. Google it: a history of Google. Novi Eboraci: Feiwel and Friends. ISBN 9781250148223.
- Sapet, Kerrily. 2012. Google founders: Larry Page and Sergey Brin. Greensboro Carolinae Septentrionalis: Morgan Reynolds Publishing. ISBN 9781599351773 (liber), ISBN 9781599352138 (e-book).
- Saylor, Michael J. 2012.; The Mobile Wave: How Mobile Intelligence Will Change Everything. Perseus Books / Vanguard Press. ISBN 978-1593157203.
- Sichol, Lowey Bundy. 2019. From an idea to Google: how innovation at google changed the world. Illustrationes C. S. Jennings. Bostoniae et Novi Eboraci: Houghton Mifflin Harcourt. ISBN 9781328954916 (rrligatio dura), ISBN 9781328954923 (charta).
- Vaidhyanathan, Siya. 2011. The Googlization of Everything: (And Why We Should Worry). Berkeleiae: University of California Press. JSTOR.