Data
Data (ex dando) sunt indicia cruda, vel infecta vel intacta, saepe arti informaticae et statisticae propria, quae etiam in aliis disciplinis (psychologia, biologia, et aliis) magno usui prosunt.
Data etiam dicuntur esse repraesentationes symbolicae numeris, litteris, algorythmis, et aliarum rerum. Ratione semantica data nil valent nisi aliquo processu, quo informatio quae dicitur vel nuntiatio vel nuntium[1] fiant tractantur. Vocabulum data non solum late Anglice in usu est, sed etiam in variis aliis linguis forma mutata exstat (inter quas Hispanice dato, Theodisce Daten), abhinc in Anglicum sermonem inlatum circa annum 1640.[2] In sermone Anglico vocabulum primum tamquam plurale in usu esse coepit, quod proprie plurale refert cuiusque forma singularis Latina est 'datum'. Hodie vocabulum data non solum tanquam plurale, sed etiam tamquam singulare tam in sermone Anglico adhibetur quam in variis aliis linguis. Neque Anglice loquentibus et verbum datum ut singulare in usu habere omnino alienum est.
Data post processum ex consuetudine intellectibili humana adhibitum vocantur informatio (Anglice information; Hispanice información), quod verbum variarum linguarum in usu est, vel 'indicium intellectibile' vel nuntium[1]. Informatio est indicium quod ad legendum aut intellegendum valet, id est, non solum a lectoribus humanis (quod sunt data iam processu tractata); exempli gratia dicimus "Informatio ex DNA legitur ut plures cellulae creentur". Super datis quoque dicimus: "Nulla data habemus quae laborare et in machinam immittere possimus." Etiam illud data non esse intellectibilia crudaque in aliis linguis saepe auditur. Vocabulum data saepe cum vocabulis 'informatione' ac scientia (vel gnaritas) in exemplis concipiendis confunditur. Quae notiones omnes tres (quattuor) inter se gradu abstractionis vel processu adhibito differunt. Datis enim est gradus humillimus. Deinde sequitur gradu superiore informatio. Postremo venit scientia quae gradum supremum obtinet.
Nexus interni
- Amplitudo fasciae
- Antiexemplar
- Codex geneticus
- Codex neuralis
- Coacervatio datorum
- Compressio datorum
- Coniunctio receptaculorum datorum
- Cybersecuritas
- Data (computatio)
- Datorum repositorium
- Dies protectionis datorum
- Machina receptaculi datorum
- Memoria computatralis
- MIDI
- Permutatio fasciculorum
- Receptaculum datorum
- Receptaculum datorum ut communicatio inter rationes
- Recuperatio datorum
- Res datorum
- Servus receptaculi datorum
- Structura datorum
- Systema datorum
- Systema digitale
- Thesaurus datorum
- Transmissio datorum
- Via quantitativa
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Vide etiam Lexicon recentis Latinitatis, Libraria editoria vaticana, ubi praeter indicium et nuntiatio etiam notitia et relatio indicantur.
- ↑ "Data" in quodam dictionario.
Bibliographia
recensere- Beynon-Davies, P. 2002. Information Systems: An introduction to informatics in organisations. Basingstoke: Palgrave Macmillan. ISBN 0333963903.
- Beynon-Davies, P. 2009. Business information systems. Basingstoke: Palgrave. ISBN 9780230203686.
- Checkland, P., et S. Holwell. 1998. Information, Systems, and Information Systems: Making Sense of the Field. Chichester, West Sussex: John Wiley & Sons. ISBN 0471958204.
- Daniel, Sharon. The Database: An Aesthetics of Dignity.
- Mesly, Olivier. 2015. Creating Models in Psychological Research. Springer Psychology. ISBN 9783319157528.