Symbolum
Symbolum[1] (a Graeco σύμβολον 'tessera; signum; pactum'), vel symbolus,[2] signum est, ex quo quid cognoscitur atque aliam rem repraesentare intellegitur. Symbolum res materialis sensu percipibilis est (sicut color figura gestus littera nota pictura sonus vel sim.), quae aliquam rem abstractam (sicut notionem consilium periculum identitatem) indicat.
Studium symbolorum pars semioticae vel semiologiae est.
De origine et usu
recensereΣύμβολον ductum est a verbo συμβάλλειν, cuius significatio compositionalis 'in unum iacere' est. Res in unum conferri possunt vel conveniendi causa, unde συμβολή 'congressus, commissura', vel comparandi causa, unde σὑμβολον 'res comparabilis', et quidem dimidiatae aut fractae rei pars, quae, si cum altera parte comparatur, rem integram ostendit. Quod fragmentum rem, ex qua fractum est, indicat. Itaque symbolum tamquam tessera est, ex qua quid cognosci potest.
Famosissimum est illud Platonis[3]: unumquemque σύμβολον (symbolum) hominis esse alterum sui dimidium semper quaerentem.
Vocabulum de quo hic agitur in duorum generum figuris consistit, nam apud antiquissimos scriptores masculine dicebatur, apud posteriores autem in neutri generis figuras cadebat. Apud Caesarem, Ciceronem, ceterosque scriptores aureae Latinitatis non invenitur, exceptis quidem Iustino,[4] qui Pompeium Trogum referre videtur, et Plinio,[5] cuius ex textu, utrum de masculino genere an neutro agatur, non patefit.
De natura symboli
recensereSymbolum non quodlibet signum est. Carolus Sanders Peirce rationem significativam symboli ceterorumque signorum quam optime explicuit, cum inter iconem et indicem et symbolum discrimen fecit. Symbolum, contra iconem, nulla similitudine ad rem quam significat refertur; contra indicem autem symbolum ex re quam indicat nulla ratiocinatione intellegi potest, sed separatim discendum memoriaque tenendum est.
Vocabula linguae naturalis praecipue symbola sunt. Itaque cum de signis linguisticis loquimur, maxime de symbolis agimus. Constat enim signo linguistico binas esse facies, quarum una, significans quod dicitur, materialis est (sicut vox articulata, scriptura, gestus), et altera (significatum quod dicitur) conceptualis est. Exemplo est signum Saussureanum in IMAGINE 2 descriptum, in quo significans vel imago acustica ad significatum vel notionem 'tree' refertur. Quae symbolizatio arbitraria est, quia ratio significativa significantis et significati in sola conventione posita est. Quo fit, ut etiam pacticia et mutabilis sit, nam notio 'tree' treow antea fuit.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Bruce-Mitford, Miranda (2004) The Illustrated Book of Signs & Symbols. Barnes & Noble Books.
- Chafe, Wallace L. (1967) Language as Symbolization. Languagw 63: 57-91.