Aperire sectionem principem
Signum pro Expeditione Exarmationis Nuclearis Britannica primum designatum, nunc latissime adhibetur.

Symboli pacis, vel symboli pacifici, modis variis in culturis et contextibus variis agnoscuntur. Columba et ramus olivae, signa sola vel una picta, ab antiquis et primis Christianis adhibebantur, et tum ad ultimum signa profana facta, a Paulo Picasso post bellum secundum mundanum confectum fauta sunt. Die 21 Februarii annis 1957, signum pacis (ut hodie appellatur) ut logographum Expeditionis Exarmationis Nuclearis Britannicae designatum,[1] ab agitatoribus contra bellum et participitibus contraculturae in Civitatibus Foederatis et alibi ascitum est. Signum V, significans victoria vel accuratius venceremos (latine vincemus), et vexillum pacis (et vexillum arcus caeli) quoque symboli pacis internationales facta sunt. Aliae res symboli pacis habitae orizuru et vocabulum shalom/salam sunt.

Ramus olivaeRecensere

 
Caelatura ex The London Magazine Ianuarii 1775, deam pacis ramum olivae ad Americam et Britanniam ferentem monstrat.

Vergilius, poeta Romanus (7010 a.C.n.) in Georgica "pinguem olivam" cum pace adiunxit,[2] ac ramo olivae ut symbolus pacis in Aeneide usus est:

tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta
paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
"Troiugenas ac tela vides inimica Latinis
quos illi bello profugos egere superbo.
Evandrum petimus. ferte haec et dicite lectos
Dardaniae venisse duces socia arma rogantis."[3]
 
Pictura muralis in catacumbis Marcelli et Petri Romae prima aetate Christiana factaNoem orantem cum columba ramum olivae apportante monstrat.
 
Emblema Pax Cultura [sic].
 
Tertius Maii, a Franscisco a Goya pictus (1808).
 
Vexillum pacis more arcu caeli in maeniano Italia fluitat.

PinacothecaRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. The CND symbol, www.cnduk.org.
  2. Vergilius, Georgica, 2:425: "hoc pinguem et placitam Pacis nutritor olivam."
  3. Vergilius, Aeneis, 8:115–119.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Signa pacis spectant.