Paulus Picasso, vulgo Pablo Picasso (natus Malacae die 25 Octobris 1881; mortuus Muginis in vico Francico die 8 Aprilis 1973), fuit pictor, sculptor, fabricator impressionum artis graphicae, ceramicista, designator scaenicus, et poeta Hispanicus, qui vitam adultus in Francia degit primo Parisiis, tum variis in locis litoris azurei velut Valle aurea (nunc Vallauris), Cannae, Valle veranica (nunc Vauvenargues), Muginis (nunc Mougins). Inter saeculi vicensimi artifices auctoritate gravissimos princeps vel in principum numero saltem habitus, latissime admirationi est propter momentum Cubismi, deinde Expressionismi, Surrealismi, et Neoclassicismi conditum ac sculpturam constructam[1][2] excogitatam et glutinamentum inventum, tunc incognitos artis fabricandae modos, quae omnia praeter diversissimam modorum ceterorum copiam ipse temptare, explorare, evolvere. Inter eius opera notissima sunt La Vie (1903), Les Demoiselles d'Avignon (pictura protocubistica (1907), ac Guernica (1937), repraesentatio animum movens, quae Guernicam, municipium Hispanicum a classibus aeriis Germanicis Italicisque in bello civili Hispanico bombis atrociter solo aequatam depingit. Etiam columbae pacis, quas ab anno 1949, quo primam pacis congressus mundialis causa fecerat, variis formis iterum iterumque confecit, per totum orbem terrarum cognitae sunt, quia a pacis propugnatoribus pro symbolo habentur mundi, quem illi desiderant, pacificati.

Wikidata Paulus Picasso
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Picasso: imago
Paulus Picasso: imago
Paulus Picasso: subscriptio
Paulus Picasso: subscriptio
Nativitas: 25 Octobris 1881; Malaca
Obitus: 8 Aprilis 1973; Mas Notre-Dame-de-Vie de Mougins, Muginae
Patria: Hispania
Nomen nativum: Pablo Diego José Francisco de Paula Juan Nepomuceno María de los Remedios Cipriano de la Santísima Trinidad Ruiz y Picasso

Familia

Genitores: José Ruiz y Blanco; Maria Picasso
Coniunx: Olha Khokhlova, Jacqueline Roque
Proles: Paulo Picasso, Maya Widmaier-Picasso, Claude Picasso, Paloma Ruiz Picasso

Memoria

Sepultura: Château of Vauvenarg
 
Picasso et Lola soror, anno 1889.

Puerilibus iam et iuvenilibus annis Picasso ingenium tam egregium monstravit, ut mira perfectione operum solitas aetatis illius facultates longissime transgrediente omnium stuporem excitaret et mox puer mirabilis haberetur. Qui tunc quidem pingebat modo realistico naturalique, in quo a patre erat instructus, qui ipse pictor haud contemnendus et praeceptor illius artis primum Malacae, deinde Corunii, tum Barcelonae erat. Primo autem saeculi vicensimi decennio, illum modum tunc temporis iam obsoletum operandi commutabat, cum experimenta variis theoriis, artibus technicis, et notionibus adhibendis faceret. Post 1906, opera Fauvistica Henrici Matisse, artificis aliquantulo aetate maioris, eum ad modos insuetos explorandos duxerunt. Quomodo aemulatio fructifera instituta inter illos est artifices, qui ambo deinde a criticis duces artis suae aetatis una coniungebantur.[3][4][5][6]

Paulo post cum sodali Georgio Braque novum atque inauditum quendam pingendi modum exploravit, quo res tamquam in partes suas disiectae certa neglecta perspectiva ex elementis suis inusitato modo iterum compositae sunt, sed ita, ut non corpori, sed elementorum ipsius cuique quodammodo suum ius attribueret et unumquodque eorum, quamvis corpus, cuius pars erat, ea ratione adhibita a naturali suo et consueto hominibus conspectu valde abalienaretur, ex ea perspectiva demonstraret, qua ipsius credebat proprietatem optime posse cognosci. Quem pingendi aut sculpendi modum Cubismum artis periti appellant. Ita amici illi effecerunt, ut res et earum partes e directionibus diversis demonstratae uno tamen intuitu simul conspicerentur et eorum veritas quaedam altior detegeretur, quam novi huius videndi modi cupidi ac penitus incognita discendi parati tantum intellegerent, ceteri autem traditis a maioribus consuetudinibus involuti ideoque oculorum quadam obcaecati caligine nequaquam agnoscerent. Qui primo, quae propter mentis angustiam non caperent, pro vanis fatuorum absurditatibus nugisque riserunt, sed mox novi illius pingendi videndique modi pondus atque vim momenti esse maximi iudicio peritiores sibi persuaserunt et hanc doctrinam primo vix paucissimis probabilem paulatim pluribus instillaverunt.

 
Picasso anno 1904. Photographema a Ricardo Canals factum.
 
Picasso anno 1908.
 
Picasso pro The Aficionado sua pictura ad Villam les Clochettes, aestate 1912 (Kunstmuseum Basel).

Ita effecerunt, ut hodie nemo, qui artis velit videri aestimator haud contemnendus, dubitare audeat, quin cum Cubismo illo nova quaedam artis coepisset aetas, quam Modernismum appellant, qui infinitam annorum seriem certis quibusdam spatiis solent distinguere. Picasso autem, qui semper, ut dicere amabat, invenit, quae non quaesivisset, per totum longissimae vitae suae cursum iterum iterumque vias novas artis exercendae detexit ceterisque demonstrabat se, quod ipsi omnino ignorarent, bene scire, scilicet quam multiplex quamque immensa esset ars vera quamque diversis materiis, instrumentis, stilis artificia facerentur ab iis, qui oculis apertis mundum conspicerent. Nam vel rebus, quas alii tamquam inutiles et nullius pretii abiecerant, collectis ille artificia pretiosissima fecit velut illud tauri caput, quod ex birotae gubernaculo et sella composuit, aut illud simiae, quod e duobus autocinetis e liberorum suorum ludicris interceptis artificiosissime confecit remotis rotis alterum ad alterum ita applicando, ut eorum alterum capitis superiorem partem, alterum autem, quod tamquam in tergum convertisset, inferiorem effingeret.

Numquam picturam fecit omni re vacuam eius modi artis, quam abstractam vel re absolutam periti appellant, sed semper a re aliqua processit procedendumque esse docuit, quam tamen cunctis exsistentiae fortuitae vel inanis vestigiis gradatim removendis ita reduxit ad minima naturae eius principia, ut homines primo quidem obtutu vix eam recognoscerent, deinde autem altiorem veritatem formae eius, quam invenerat, mentis oculis propius intuendo mox intellegerent atque etiam diligerent. Ita Picasso non tam verbis quam exemplo suo vias aperuit ad novam artium omnium cognitionem, quas secuti posterorum greges, quisque secundum suum posse et nosse, artem tanta copia novitatum ditaverunt, ut regnum illud artis numquam antea fines suas tam late protenderit, numquam tam larga diversissimorum ubertate artificiorum floruerit. Sed et magis magisque hominum crescit numerus, qui rebus novis tanta celeritate inveterascentibus recentioribusque mox ipsis obsoletis ad evanescendum adactis furore illo novandi taedio afficiantur haud minimo.

Quod tamen famam illius tamquam patris artis hodiernae minime obfuscavit, quippe qui per plus quam septuaginta annos haud minus quam quinquaginta milia artificiorum omnis generis fecerit neque umquam desierit novis arti viis explorandae incumbere. Nam intellexerat finem veri artificis non esse opus illud ex omni parte perfectum, quod magnum opus (chef-d'œuvre, lingua Francogallica) nuncupant quodque artifices per saecula frustra es usque ad sui ipsius, ut Aemilius Zola famosissima illa fabula opus (l'œuvre) docet dicta, internecionem quaesierant, sed ipsam operis faciendi viam, ipsam explorationem rerum et facultatum, ipsum illud creandi, mutandi, delendi, recreandi infinitum negotium, vel potius otium, quod a vita et conversatione artificis separari omnino non posset. Artificem verum non esse, qui more opificum artificia faceret, sed qui ne ulla quidem exceptione reservata ipse se vitamque suam totam arti dedisset ita, ut vita sua ipsa artificium esset quodammodo. Igitur coepit non tantum artificia, quae licet haud perfectissima, finita tamen esse constituerat, conservare, sed et longas series studiorum temptaminumque, ut ita dicantur, quae ad praeparanda opera maiora diversarum artium sive picturae sive sculpturae sive graphicae, quam dicunt, confecerat, velut studia illa circa picturam Feminarum Avenionensium facta. Sed ne interirent status illi transitorii picturarum in linteis depictarum, antequam aliqua maioris momenti mutaret, imagines eorum fecit phototypice expressas, quorum magnus numerus usque nunc remansit. Clarissimum exemplum est Guernica, illa pictura per totum orbem terrarum cognita. Cuius status transitorios Dora Maar, artificis tunc amica, phototypice expressit, quae vel praeliminaria fecit vel in operis perficiendi itinere laborem tamquam comitantia ludendo produxit studia, ipse collegit.

Posterioribus vitae suae annis artis fabricationem ipsam materiam potissimam fecit artificiorum suorum, quae officinam artificis et ipsum cum femineo exemplari in actu vel pingendi vel amorem faciendi monstrant. Inter illa exemplaria artis suae longa series feminarum, amicarum scilicet et uxorum eius, erat, quibus uteretur, velut Fernanda Olivier, Maria Theresia Walter, Eva Gouel, Olga Chochlova, Dora Maar, Francisca Gilot, Genoveva Laporte, Jacobina Roque, Sylvette David. Pingere feminam et amare eam unum idemque esse demonstravit aequando multipliciter partes corporis et instrumenta, quae et ad pingendum et ad amorem faciendum pertinent, velut oculum vel pictoris laminam et vulvam aut pollicem vel penicillum et membrum virile. Amorem illum inter virum et feminam non tantum deliciarum rem esse, sed et cum violentia ac potestate quadam esse coniunctam, quae usque ad subiugationem et destructionem pertinerent, multis picturis demonstrabat. Inter symbola eius rei est tauromachia, qua ita erat fascinatus, ut non modo saepissime certamina illa crudelia hominis cum tauro visitaret, sed et plurimas picturas eius conficeret, in quibus taurus pugnans virum, equus autem laesus vel moriens feminam videtur repraesentare. Quae animalia etiam in Pictura Guernica recurrunt, ubi quid significent, et inter spectatores et inter viros doctos studiosissime disputatur. Tauromachia vinculis artis connexa est cum Minotauro, quem Picasso multis picturis graphicaeque artis exemplis tamquam speciem artificis praebebat inter se pugnantibus viribus contrariis paene disrupti. Multo hilariorem artificis speciem repraesantabat longa illa serie Faunorum, quibus antiquam traditionem bucolicae artis repetivit novissimis quidem adhibitis formis.

Etiam nobilissimos quosque magistros priorum saeculorum, inter quos illos Poussin, Rembrandt, Rubens, Goya, Velázquez, Manet et alios, ad maxima opera adludendo eorum tamquam in certamen vocavit de palma. Nam pari loco haud contentus inter principes ipsos summus videri voluit princeps, ut iam adulescentulus se esse regem (Yo el rey!) exclamaverat, quam sententiam quibusdam picturis quasi titulum addidit. Postrema aetate necessitas humana, moriendi scilicet, materia artis eius fiebat, qui morte iam instante inter novissimas picturas imaginem sui ipsius fecit, quae signa et vivendi voluntatis et detestandae quidem mortis, sed inevitabiliter appropinquantis videtur praebere.

Mortuus est aetatis suae anno nonagesimo tertio die octavo Aprilis anni millesimo nongentesimo septuagesimo tertio. Corpus sepultum est in horto castelli eius prope Vauvenargues oppidum siti, genius vivit in grandibus artis monumentis, quae aere perenniora exegit quibusque corda hominum sibi conciliavit in saecula.

Canes valde amabat et semper secum habebat, inter quos vertragum Bactrium nomine Kazbek et canem taxonum nomine Lump, quem haud semel tantum pingebat. Cum autem cuniculum manibus ipsius magistri charta plicata factum devoravisset, a Jacobina Roque vituperatus et simul laudatus est, quae cum risu exclamavit: ”Tu, fatale monstrum, es canis unicus, qui umquam Picassonem verum devoravit!“ Quo mortuo Dominus eius a die funeris parvuli illius amici, die vicesimo Martii anni milesimi nongentesimi septuagesimi tertii, decem tantum diebus supervixit.

Socius Factionis communisticae Francicae et Pacifista fuit, qua pro causa opus Guernica[7] post Bellum Civile Hispanicum et Francisci Franci dominationem fecit. Quod ne in patriam suam importaretur, nisi tyrannide illa abacta, testamento facto vetuit. Sed quamvis Hispania non, ut voluerat, res publica facta esset, sed monarchia generis quod dicunt repraesentativi, illud, postquam anno milesimo nongentesimo tricesimo nono Musei artis modernae custodibus Novi Eboraci traditum est depositum, anno milesimo nongentesimo nonagesimo secundo demum factum est, ut primum collectioni musei Prado dicti, tum musei reginae Sophiae adderetur, ubi hucusque asservatur atque visitatorum turbis et admirationi est summae nec non severae admonitioni.

Vide Index operum Pauli Picasso.

  • Picasso, Pablo. 1968. Hunk of Skin. Franciscopoli: City Lights Books.
  • Picasso, Pablo, Jerome Rothenberg, et Pierre Joris. 2004. The Burial of the Count of Orgaz and Other Poems. ISBN 1878972367.

Exhibitiones

recensere

Collectiones

recensere

Pinacotheca

recensere

Nexus interni

  1. The Guitar, apud www.moma.org.
  2. "Sculpture, Tate". Tate.org.uk .
  3. Matisse Picasso – Exhibition at Tate Modern. . Tate 
  4. Green, Christopher (2003), Art in France: 1900–1940, New Haven, Conn: Yale University Press, p. 77, ISBN 0-300-09908-8 .
  5. Searle, Adrian (7 Maii 2002). "A momentous, tremendous exhibition". Guardian. UK .
  6. "Matisse and Picasso Paul Trachtman, Smithsonian, Februarii 2003" .
  7. Vide: Guernica y Luno.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Picasso spectant.