1932
annus
Annus 1932 e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 1 · millennium 2 · millennium 3 |
---|---|
Saecula: | saeculum 19 · saeculum 20 · saeculum 21 |
Anni: | (1930) · 1931 · 1932 · 1933 · 1934 · 1935 · 1936 · 1937 · 1938 · 1939 · 1940 · (1941) |
1932 = MCMXXXII. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 1932 legas, vide 1932 (numerus).
Eventa
recensereMense Ianuario
recensere- 1 Ianuarii - In Germania plus quam sexagies centena opere vacuorum sunt.
- 4 Ianuarii - Mahatma Gandhi propugnator libertatis Indiae a Britannis incarceratus et duos anno sine iudicio retentus est.
- 21 Ianuarii - Unio Sovietica et Finlandia foedus non aggrediendi signaverunt.
Mense Februario
recensere- 25 Februarii - Adolphus Hitler ab administro rerum internarum Brunsvici, sodali NSDAP Theoderico Klagges cives Theodiscus factus est, ut candidatus praesidis Germaniae esse posset. Antea Hitler Austriacus fuit.
Mense Martio
recensere- 9 Martii - Edmundus de Valera, dux certaminis liberatis Hiberniae, praeses ministrorum eius civitatis electus est.
- 13 Martii - In Germania Paulus de Hindenburg praeses ab anno 1925 49.6 per centum votorum accepit in primo suffragio praesidis Germaniae, Adolphus Hitler 30 et Ernestus Thälmann 13 atque Theodorus Duesterberg 7 per centum. Itaque in diem 10 Aprilis novum suffragium constitutum est.
Mense Aprili
recensere- 10 Aprilis - In Germania Paulus de Hindenburg iterum praeses electus est. Accepit in secundo suffragio 53 per centum votorum, Adolphus Hitler 36 et Ernestus Thälmann 10 per centum.
Mense Maio
recensere- 30 Maii - In Germania Henricus Brüning cancellarius a praeside Paulo de Hindenburgo dimissus est.
Mense Iunio
recensere- 1 Iunii - Franciscus de Papen novus cancellarius Germaniae nominatus est.
- 30 Iunii - Benitus Mussolini dux Italiae Littoriam urbem nuper conditam inauguravit.
Mense Iulio
recensere- 20 Iulii - In Germania Franciscus de Papen cancellarius Rei publicae Vimarianae res novis studens consilium ministrorum Borussiae duce Ottone Braum deposuit.
- 31 Iulii - In Germania Dieta Imperii electa est: Factiones dictaturae NSDAP et KPD maiorem partem suffragiorum acceperunt.
Mense Septembri
recensere- 12 Septembris - Postquam Dieta Imperii Germaniae nuper electum primum convenit, maxima pars legatorum (512) Francicsco de Papen cancellarium suffragio diffidentiam declaraverunt. Non plus quam 42 eum secuti sunt. Eodem die parlamentum a praeside Hindenburg dissolutum est.
- 24 Septembris - Petrus Albinus Hansson successor Felicis Theodori Hamrin praeses ministrorum Sueciae factus est.
Mense Novembri
recensere- 6 Novembris - Iterum Dieta Imperii Germaniae electa est atque iterum inimici democratiae maximam partem suffragiorum acceperunt, quamquam NSDAP pluria vota amisit.
Mense Decembri
recensere- 3 Decembris - Cancellarius Theodiscus de Papen dimissus est; eius successor Curtius de Schleicher factus est.
Nati
recensereMense Ianuario
recensere- 3 - Dabney Coleman, actor Americanus.
- 5 - Humbertus Eco, scriptor, philologusque Italicus.
- 6 - Maximilianus Streibl, vir publicus et praeses ministrorum Bavariae; mortuus est anno 1998.
- 18 - Petrus Stuhlmacher, theologus Lutheranus Germanicus.
Mense Februario
recensere- 3 - Stuart Hall, sociologus Iamaico-Britannicus; mortuus est anno 2014.
- 6 - Franciscus Truffaut, actor, pellicularum factor ac moderator cinematographicus Francicus (mortuus 1984).
- 8 - Ioannes Williams, compositor Americanus.
- 11 - Dionysius Skinner, rerum politicarum peritus Britannicus factionis Laboris.
- 14
- Alexander Kluge, causidicus, scriptor et pellicularum factor Germanicus.
- Ioscelinus Stevens, curator Anglicus; mortuus est anno 2014.
- 18 - Miloslaus Forman, moderator cinematographicus Tzeko-Americanus.
- 22 - Eduardus Moore Kennedy, rerum politicarum peritus Americanus; mortuus est anno 2009.
- 25 - Ioannes Apel, rerum politicarum peritus Theodiscus factionis SPD; mortuus est anno 2011.
- 26 - Ioannes Cash, cantor Americanus; mortuus est anno 2003.
- 27 - Elisabetha Taylor, actrix Americana; mortua est anno 2011.
Mense Martio
recensere- 4 - Miriam Makeba, cantrix Africae Australis; mortua est anno 2008.
- 8 - Rudolphus Quezada Torunno, cardinalis, archiepiscopus Guatemalae; mortuus est anno 2012.
- 11 - Nigellus Lawson, rerum politicarum peritus Britannicus factionis Conservativae.
- 18 - Ioannes Updike, scriptor Americanus; mortuus est anno 2009.
- 20 - Georgius Warnke, vir publicus Germanicus; mortuus est anno 2013.
- 22 - Elsa Borst, medica et politica Nederlandica; mortua est anno 2014.
- 31 - Silvius Caesar Bonicelli, Episcopus Parmae (Dioecesis Parmensis); mortuus est anno 2009.
Mense Aprili
recensere- 1 - Debbie Reynolds, actrix Americana.
- 2
- Eduardus Michael Egan, archiepiscopus ac cardinalis Americanus.
- Ioannes Favier, rerum gestarum scriptor Francicus; mortuus est anno 2014.
- 4
- Antonius Perkins, histrio Americanus; mortuus est anno 1992.
- Andreas Tarkovskij, moderator cinematographicus Russicus; mortuus est anno 1986.
- 19 - Ferdinandus Botero, pictor et sculptor Columbianus.
- 27
- Anouk Aimée, actrix Francica.
- Casey Kasem, actor et moderator radiophonicus Americanus; mortuus est anno 2014.
Mense Maio
recensere- 9 - Geraldina McEwan, actrix Anglica; mortua est anno 2015.
- 15 - Ioannes Glen, moderator cinematographicus Britannicus.
- 17 - Ericus Palmén, scriptor Latinus natione Finnus; mortuus est anno 2012.
- 28 - Chiquito de la Calzada, cantor flamenci, histrio et máxime cavillator Hispanicus.
- 31 - Gavin Betts, lingua Latinae Graecaeque Australianus; mortuus est anno 2013.
Mense Iunio
recensere- 6 - Billie Whitelaw, actrix Anglica; mortua est anno 2014.
- 10 - Philippus Jenninger, vir publicus Germanicus.
- 14 - Henricus Schwery, cardinalis et archiepiscopus Helveticus.
- 15 - Marius Cuomo, gubernator Novi Eboraci annis 1983 ad 1994; mortuus est anno 2015.
- 18 - Dudley Robertus Herschbach, chemicus Americanus.
- 19
- Pier Angeli, actrix Italica; mortua est anno 1971.
- Marisa Pavan, actrix Italica.
- 22 - Amrish Puri, histrio Indianus; mortuus est anno 2005.
- 24 - Georgius Gruntz, musicus, clavista et compositor generis Iazii Helveticus; mortuus est anno 2013.
Mense Iulio
recensere- 5 - Iulius Horn, primus minister Hungariae; mortuus est anno 2013.
- 17 - Adalbertus Kilar, Polonicus compositor; mortuus est anno 2013.
- 20 - Otto Schily, vir publicus Germanicus.
- 22 - Anscarius de la Renta, vestum factor Rei publicae Dominicanae; mortuus est anno 2014.
- 26 - Iacobus Franciscus Stafford, cardinalis Americanus.
Mense Augusto
recensere- 2 - Petrus O'Toole, histrio Hiberno-Britannicus; mortuus est anno 2013.
- 17
- Ioannes Iacobus Sempé, delineator Francicus.
- Vidiadhar Surajprasad Naipaul, scriptor Britannicus.
- 18 - Lucas Montagnier, virorum studiosus Francicus.
- 19 - Lucius Magri, diurnarius et rerum politicarum peritus Italianus; mortuus est anno 2011.
- 27 - Saye Zerbo, vir publicus Voltae Superioris; mortuus est anno 2013.
Mense Septembri
recensere- 10 - Felix Malloum, praeses Tzadiae; mortuus est anno 2009.
- 11 - Gavril Dejeu, rerum politicarum peritus Dacoromanus.
- 24 - Gualterius Wallmann, reum politicarum peritus Germanicus factionis CDU; mortuus est anno 2013.
- 26 - Manmohan Singh, primus minister Indiae annis 2004 ad 2014.
Mense Octobri
recensere- 5 - Hymann Bass, mathematicus Americanus.
- 7 - Paulus Victor Borkhoche, a die 14 Iunii 1983 Archiepiscopus Bosrae Hauranaeque Ecclesiae Graecae Catholicae Melkitae.
- 28 - Gerhardus Baum, vir publicus Theodiscus et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae.
Mense Novembri
recensere- 4 - Thomas Klestil, praeses Austriae; mortuus est anno 2004.
- 6 - Franciscus Englert, physicus Belgiae.
- 20 - Alfredus Serrai, bibliothecarius et bibliographus Italicus.
- 24 - Norbertus Burger, rerum politicarum peritus Theodiscus factionis SPD et praefectus urbis Coloniae Agrippinae; mortuus est anno 2012.
- 27 - Benignus Aquino iunior, rerum politicarum peritus Philippinarum; necatus est anno 1983.
- 29 - Iacobus Chirac, praesidens Franciae annis 1995 ad 2007.
Mense Decembri
recensere- 4 - Ro Taewu, praeses Rei Publicae Coreae annis 1988-1993.
- 19 - Bernhardus Vogel, praeses ministrorum Rhenaniae-Palatinati et deinde Thuringiae atque sodalis factionis CDU.
- 26 - Ingo von Münch, iuris peritus atque vir publicus Germaniae.
- 28 - Roy Hattersley, rerum politicarum peritus Britannicus factionis Laboris.
- 30 - Paulus Villaggio, histrio Italicus.
Ignotis diebus
recensereMortui
recensereMense Ianuario
recensere- 7 Ianuarii - Andreas Maginot, politicorum peritus Francicus; natus est anno 1877.
Mense Februario
recensere- 10 Februarii - Edgarus Wallace, scriptor etiam scaenicus, moderator cinematographicus et diurnarius Anglicus; natus est anno 1875.
- 25 Februarii - Hartmann Grisar, Iesuita et Ecclesiae rerum gestarum scriptor Germanicus; natus est anno 1845.
- 26 Februarii - Gulielmus Brambach, sermonum antiquorum philologus, historiae musicalis peritus et bibliothecarius Germanicus; natus est anno 1841.
Mense Martio
recensere- 18 Martii - Gulielmus Willard Ashe, botanista Americanus; natus est anno 1872.
Mense Maio
recensere- 8 Maii - Petrus Gudev, rerum politicarum peritus Bulgaricus; natus est anno 1862.
Mense Iunio
recensere- 20 Iunii - Iohannes Leo de Mergel, urbis Germaniae Eichstätt (Dioecesis Eystettensis) episcopus; natus est anno 1847.
- 28 Iunii - Jonas Maironis, poeta Lituaniae romanticus; natus est anno 1862.
Mense Iulio
recensere- 22 Iulii - Henricus Malatesta, politicorum peritus et anarchista Italicus; natus est anno 1853.
- 27 Iulii - Iosephina Crowell, actrix Canadiensis; nata est anno 1849.
Mense Augusto
recensere- 2 Augusti - Paulus Schröder, vir publicus Theodiscus; natus est anno 1875.
Mense Septembri
recensere- 6 Septembris - Aemilius Friant, fuit pictor Francicus; natus est anno 1863.
- 30 Septembris - Constantinus Coandă, dux militum et vir publicus Dacoromanicus; natus est anno 1857.
Mense Octobri
recensere- 20 Octobris - Ioannes Baptista Pirelli, machinator Italicus; natus est anno 1848.
- 26 Octobris - Margarita Brown, iuribus feminarum fautrix Americana; nata est anno 1867.
Mense Decembri
recensere- 18 Decembris - Eduardus Bernstein, rerum politicarum peritus Germanicus; natus est anno 1850.
Ignotis diebus
recensere- Marcus Hunter, magister scholarum Britannicus in India et auctor librorum scholasticorum de litteris Anglicis; natus est anno 1865.