Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Anglia
Res apud Vicidata repertae:
Anglia: insigne
Anglia: vexillum
Continens: Europa
Territoria finitima: Scotia, Cambria
Locus: 53°0′0″N 1°0′0″W
Caput: Londinium
Nomen officiale: England

Gubernium

monarchia parlamentaria
Princeps: Elizabeth II
Praefectus: Boris Johnson

Populus

Numerus: 53 012 456
Sermo publicus: Lingua Anglica
Zona horaria: UTC

Commemoratio

Hymnus nationalis: God Save the Queen

Sigla

Dominium interretiale: .uk
Praefixum telephonicum: 44

Tabula aut despectus

Anglia: situs

Anglia (Anglice: England) est maxima et frequentissima Britanniarum Regni pars.

HistoriaRecensere

Anglo-SaxonesRecensere

Inter saecula quintum et sextum, Angli et Saxoni e Germania in Britanniam transgrediebantur; quo facto, Anglia in multa regna divisa est. Angli Saxonique linguas, leges, mores, et religiones suas induxerunt. Anno 596 Gregorius Magnus papa missionarios Christianos cum Augustino Cantuariense duce ad Angliam misit; anno 597 missionarii Angliam pervenerunt, et ab Ethelberto et praesertim uxori sui Bertha permissi ad aedificandam ecclesiam Anglorum coepti sunt. Tempore fere eodem et missionarii Hibernici religionem Christianam in Scotia et septentrionali Angliae regione auxerunt. Varietates inter duos Christianorum greges (praesertim quod ad liturgia et tonsura spectat) apud Synodum Whitbiense decretae sunt. Anno autem 700, plurimi gentium Anglorum iam Christiani facti fuerunt, ut Beda saeculo octavo in scriptis suis affirmavit.

Invasio VicingorumRecensere

Ad finem primi millennii, Dani Norvegiensesque ad Angliam advenerunt; primum oppida rapuerunt, tunc in Anglia habitaverunt. Anno 878, omnes Angli, Alfredo magno excepto, victi sunt. Usque ad annum 1066, imperium inter Anglios Danosque fluctuabatur.

Saeculum decimum tempus renovandi ecclesiae Anglicae erat.

Invasio NormannorumRecensere

Anno 1066, Eduardo Confessore rege Saxono mortuo, Haroldus filius Godwini se regem nuntiavit, sed Haroldus Hardrada, rex Norvegiae, et Gulielmus Nothus, dux Normannorum, regnum cupiebant. Hardrada, cum Tosto filio Godwini, fratre Haroldi, Angliam Septentrionalem invasit. Haroldus Eboracum festinans Proelium apud Pontem Stamfordem vincit, et Hardrada Tostusque occisi sunt.

Gulielmus autem in Angliam iam navigaverat, et Pevensiae castrum posuerat. Rex Haroldus igitur in Cantium cum reliqua exercitus sui festinavit, prope Hastingam, ubi equites Normanni securiferos Saxonos oppugnabant. Haroldus in proelio necatus est, ultimus rex Saxonus Anglorum. Gulielmus, posterior Conquestor[1] vocatus, Londinium intravit, ubi die 25 Decembris 1066 coronatus est.

Universitates et scholae notabilesRecensere

Urbes maioresRecensere

Incolae notabilesRecensere

NotaeRecensere

  1. Conquestor est verbum quo Franciscus Bacon utitur forsitan Latine significans 'Victor'.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Angliam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 53°0′0″N 1°0′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Vision of Britain  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Nationes Regni Britanniarum (et capita)
Reges Angliae 1066–1707
Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702