Edinburgum
Locus: 55°57′0″N 3°11′56″W
Numerus incolarum: 513 210
Zona horaria: UTC, UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Edinburgh, Dùn Èideann, Edinburgh
Gubernium
Geographia
Coniunctiones urbium
Edinburgum[1][2] seu Edimburgum[3][4] (Anglice Edinburgh) est urbs capitalis Scotiae et una ex eius triginta duabus regionibus conciliaribus reipublicae dicatis. Quae, in Lothian per meridianum Firth of Forth litus sita, secunda a maxima urbs Scotica ad numerum incolarum pertinens ac septima a maxima in Britanniarum Regno est. Urbs vetus ab Unitarum Nationum educationis scientiae culturae ordine inter patrimonia totius mundi enumerata est.
HistoriaRecensere
Primum de Edinburgo saeculo XII scriptum est, cum scilicet anno 1124 Rex David I terras "Ecclesiae Sanctae Crucis Edwinesburgensi" cessit.
OeconomiaRecensere
Edinburgum optimam oeconomiam totius Scotiae habet, exigua ratione inopiae laboris, permultis ab externis civitatibus et nationibus immigrantibus.
CulturaRecensere
Edinburgum hodie duas greges pedilusorum habet: Hibernian et Heart of Midlothian. Ambo in Scottish Premier League contendunt.
ClimaRecensere
Sicut Britanniae fere omni, urbi Edinburgi clima est temperatum oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris minima a mense Decembri ad Februarium 1.5° atque mensibus Iulio et Augusto 11.5°, maxima inter 7° et 19°, sed minima extrema usque hodie nota −14.6° mense Decembri 2010 in regione urbana Gogarbank, maxima extrema 31.4° die 4 Augusti 1975 apud aëroportum Turnhouse; pluviis mense Aprili ad 40 mm tantum, mense Octobri ad 76 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 124 incidentibus, horis solis fulgentis mense Decembri 46, mense Iulio 172, per annum totum 1 426 relatis.[5]
Incolae notabilesRecensere
- Antonius Blair, primus Britanniarum Regni minister
- Arthurus Conan Doyle, scriptor
- Ioannes Connery, histrio
- Lindsay Duncan, actrix
- Georgius Hamilton Gordon, primus Britanniarum Regni minister
- Iacobus Hector, geologus
- Iacobus Hutton, geologus
- Gulielmus Ioannes Macquorn Rankine, ingeniarius mechanicus et physicus
- Daniel Rutherford, chemicus et botanicus
- Gualterus Scott, scriptor
- Robertus Ludovicus Stevenson, scriptor
Regiones urbanaeRecensere
NotaeRecensere
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.
- ↑ Vb. adiect. "Edinburgensis", cf. titulos librorum Pharmacopœia Collegii Regii Medicorum Edinburgensis, Hortus Medicus Edinburgensis etc.; rarius "Edinensis", cf. nomen Scholae Regiae Edinensis
- ↑ Gilbertus Burnet, Historia reformationis ecclesiae Anglicanae (Genevae, 1689)(pars 2 p. 56 apud Google Books)
- ↑ Vb. adiect. "Edimburgensis", cf. "Archidioecesis Sancti Andreae et Edimburgensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis
BibliographiaRecensere
- Tom Campbell, "Story of cities #10: how the dirty Old Town became enlightened Edinburgh" in The Guardian (29 Martii 2016)
PinacothecaRecensere
Schola Georgi Harriot
Statua Gualteri Scott