Geologia
Geologia[1] (a Graeco γῆ 'terra' + λόγος 'ratio') est scientia quae investigationem Telluris solidi, lapidum in quibus terra consistit, et rationes quibus evolvitur comprehendit. Geologia historiam Telluris conlustrat, quia prima praebet indicia tectonicae laminarum, evolutionariae vitae historiae, et climatum priorum. Hodiernis temporibus, geologia commercio magni momenti pro exploratione mineralium et hydrocarbonum et pro aestimatione opum aquaticarum; magni momenti in publico pro praedicandis et intellegendis periculis naturalibus, remediatione difficultatum circumiectorum naturalium, et patefactione priorum mutationum climatis; magni momenti in ingeniaria geotechnica; atque maior disciplina academica est.
Geologia est etiam studium per delectationem exercitatum eorum, qui variis saxis, mineralibus, fossilibus et collegendis et collectis gaudent.
Historia
recensere
Studium physicae Telluris materiae saltem ex Graecia antiqua venit. Aristoteles plurimas res geologicas in suis operibus tractavit (in Meteorologia IV notabiliter), attamen principium geologiae proprie cum Theophrasto (372–287 a.C.n.) ortum est, cuius opus Peri lithon ('De lapidibus') virtutes lapidum descripsit. Tempore Romano, Plinius Maior singula multorum mineralium et metallorum descripsit quae tunc in usu communi erant, et originem electri recte rettulit.
Postquam scripserunt quidam scriptores linguae Latinae passim de rebus geologicis. Liber XIV Etymologiarum Isidori Hispalensis nonnulla frustula de scientia antiqua De lapidibus et metallis collegit. Beda venerabilis item notitiam eventuum geologicorum habuit, maxime in opere De natura rerum.
Nonnulli eruditi putant geologiam hodiernam in mundo Islamico mediaevali coepisse.[3] Abu al-Rayhan al-Biruni (973–1048) fuit unus ex primis geologis Islamicis, inter cuius opera sunt primae mentiones geologiae Indicae, quae existimaverunt subcontinentem Indicum olim fuisse mare.[4] Ibn Sina (Avicenna, 981–1037), vir doctus, multiplices proposuit explanationes conformationis montium, originum terraemotuum, et aliarum rerum quae in geologia hodierna multum valent atque fundamenta evolutionis huius scientiae factae sunt.[5] In Sinis, Shen Kua (1031–1095) polymathes coniecturam rationis conformationis terrestris excogitavit: ex observatione testarum animalium fossilium in strato geologico in monte nonnulla centies milia passuum ab oceano effossarum, concludit terram per erosionem montium et depositionem limi conformatam fuisse. Eodem tempore (saeculo duodecimo maxime) in terris Christicolarum cogitaverunt et scripserunt nonnulli scriptores de rebus eventibus causisque naturalibus, quibus metalla et lapides connumerantur. Saeculo tredecimo floruit Albertus Magnus, qui de rebus naturalibus philosophicisque in universum scripsit etiamque peritum metallis et lapidibus se exhibuit. Eodem tempore Paulus Tarantinus, de regione Italiae meridianae, sub nomine Arabico Geber librum perfectionis scripsit, qui in scientia alchimiae magnam auctoritatem diu habuit.
Pericula naturalia
recensere
Geologi et geophysici pericula naturalia investigant ut meliores leges aedificationis et systemata monitionis ad prohibendum detrimentum possessionum et vitae sanciantur.[6] Exempla gravium periculorum quae magni momenti in geologia (contra ea praecipue vel solum in meteorologia magni momenti) sunt:
Campi et disciplinae cognatae
recensere- Formatio geologica
- Geologia oeconomica
- Geologia ingeniariae
- Geologia circumiectus
- Geoarchaeologia
- Geochemia
- Geochronologia
- Geodesia
- Geographia
- Geologia historica
- Geologia structuralis
- Geometallurgia
- Geomicrobiologia
- Geomorphologia
- Geomythologia
- Geophysica
- Glaciologia
- Hydrogeologia
- Meteorologia
- Mineralogia
- Oceanographia
- Palaeoclimatologia
- Palaeontologia
- Petrologia
- Petrophysica
- Scientia terrestris
- Sedimentologia
- Seismologia
- Scientia solorum
- Speleologia
- Stratigraphia
- Tectonica laminarum
- Vulcanologia
Geologia regionum
recensereMontibus perpetuis
recensere- Geologia Alpium
- Geologia Andium
- Geologia Appalachianorum
- Geologia Himalayae
- Geologia Montium Saxosorum
Civitatibus
recensere- Geologia Australiae
- Geologia Sinarum
- Geologia Hongcongi
- Geologia Europae
- Geologia Americae Australis
- Geologia Indiae
- Geologia Iaponiae
- Geologia Philippinarum
- Geologia Novae Zelandiae
- Geologia Vietnamiae
- Geologia Civitatum Foederatarum Americae
- Geologia CFA civitate digesta
- Geologia Alabamae
- Geologia Connecticutae
- Geologia Delavariae
- Geologia Floridae
- Geologia Georgiae
- Geologia Idahi
- Geologia Illinoesiae
- Geologia Iovae
- Geologia Kansiae
- Geologia Massachusettae
- Geologia Minnesotae
- Geologia Novae Caesareae
- Geologia Oklahomae
- Geologia Oregoniae
- Geologia Pennsilvaniae
- Geologia Tennesiae
- Geologia Texiae
- Geology Virginiae Occidentalis
- Geologia CFA regione vel proprietate digesta
- Geologia Appalachianorum
- Geologia Boreoccidentis Pacifici
- Geologia regionis Bryce Canyon(Uta)
- Geologia regionis Canyonlands (Uta)
- Geologia regionis Capitol Reef (Uta)
- Geologia regionis Vallis Mortis (California)
- Geologia regionis Grand Canyon (Arizona)
- Geologia regionis Grand Teton (Vyomina)
- Geologia regionis Lassen area (California)
- Geologia Montis Shastae (California)
- Geologia regionis Yosemite (California)
- Geologia regionis Zion et Kolob canyons (Uta)
- Geologia glacialis Fluminis Genesee (Novum Eboracum, Pennsylvania)
- Geologia CFA civitate digesta
Corpora caelestia
recensereNexus interni
Notae
recensere- ↑ Vocabulum quod Ulysses Aldrovandus in testamento suo anno 1603 scripto primus invenit, quibusdam documentis suis "Geologia aut De fossilibus" ibi rubricatis: vide C. E. N. Bromehead, "Geology in Embryo: up to 1600 A.D." in Proceedings of the Geologists' Association vol. 56 (1945) pp. 89-134 ad initium
- ↑ Simon Winchester ; (2002). The map that changed the world: William Smith and the birth of modern geology. Novi Eboraci: Perennial. ISBN 0060931809.
- ↑ Fielding H. Garrison in History of Medicine scripsit: "The Saracens themselves were the originators not only of algebra, chemistry, and geology, but of many of the so-called improvements or refinements of civilization, such as street lamps, window-panes, fireworks, stringed instruments, cultivated fruits, perfumes, spices, etc."
- ↑ Abdus Salam (1984), "Islam and Science." In Ideals and Realities: Selected Essays of Abdus Salam, 2nd ed., ed. C. H. Lai (Singapurae: World Scientific, 1987), pp. 179–213.
- ↑ S. Toulmin et J. Goodfield, The Ancestry of science: The Discovery of Time (Londinii: Hutchinson & Co., 1965) p. 64.
- ↑ "USGS Natural Hazards Gateway," www.usgs.gov.
Bibliographia
recensere- Agricola, Georgius. 1980. Vom Berg- und Hüttenwesen. Monaci: DTV. ISBN 3423060867.
- Aubouin, Brousse, et Lehman. 1975. Précis de géologie. Lutetie: Dunod.
- Bahlburg, Heinrich, et Christoph Breitkreuz. 2003. Grundlagen der Geologie. Ed. secunda. Heidelberg: Spektrum. ISBN 3-8274-1394-X.
- Cutler, Alan. 2004. Die Muschel auf dem Berg. Monaci: Knaus. ISBN 3-8135-0188-4.
- Faupl, Peter. 2003. Historische Geologie. Ed. secunda. UTB 2149. Vindobonae: Facultas. ISBN 3825221490.
- Daniel, J. Y., et al. 1999. Sciences de la Terre et de l’univers. Lutetiae: Vuibert.
- Henningsen, Dierk, et Gerhard Katzung. 2002. Einführung in die Geologie Deutschlands. Ed. sexta. Heidelberg: Spektrum. ISBN 3-8274-1360-5.
- Hölder, Helmut. 1989. Kurze Geschichte der Geologie und Paläontologie. Berolini: Springer. ISBN 3-540-50659-4.
- Labhart, Toni P. 1988. Geologie: Einführung in die Erdwissenschaften. Bernae. ISBN 3-444-50063-7.
- Martin, Pierre. 2010. Géologie appliquée au BTP. Lutetiae: Eyrolles.
- Moret, L. 1962. Précis de géologie. Ed. quarta. Lutetiae: Masson et Cie.
- Murawski, Hans, et Wilhelm Meyer. 2004. Geologisches Wörterbuch. Heidelberg: Spektrum. ISBN 978-3-8274-1445-8.
- Press, Frank, et Raymond Siever. 2003. Allgemeine Geologie. Ed. tertia. Heidelber: Spektrum. ISBN 3-8274-0307-3. Editio prima: Understanding Earth (Novi Eboraci: Freeman).
- Selley, Richard C., L. Robin M. Cocks, et Ian R. Plimer, eds. 2005. Encyclopedia of geology. Amstelodami: Elsevier Academic Press. ISBN 0-12-636380-3.
- Stanley, Steven M. 2001. Historische Geologie. Ed. secunda. Heidelbergae: Spektrum. ISBN 3827405696.
- Winchester, Simon. 2002. The Map that Changed the World: William Smith and the Birth of Modern Geology. Novi Eboraci: Perennial. ISBN 0060931809.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Geologiam spectant. |
- Commune interretiale studiosis geologiae dicatum,
- Earth Science News, Maps, Dictionary, Articles, Jobs,
- Elements of Geology Caroli Lyell,
- Principles of Geology, or the Modern Changes of the Earth and its Inhabitants, Considered as Illustrative of Geology Caroli Lyell,
- Situs domesticus (American Geophysical Union)
- Situs domesticus (European Geosciences Union)
- Situs domesticus (Geological Society of London)
- Situs domesticus (Geological Society of America)
- Theoria Telluris a Iacobi Hutton,
Scientia · Astronomia · Biologia · Chemia · Geologia · Mathematica · Medicina · Physica