Labina nivis[1][2] est subita nivis fluxio desuper secundum declivitatem montis, quae fit cum stimuli naturales, sicut onus ex nive nova vel etiam pluvia, vel stimuli artificiosi, sicut snowmobilers,? explosivae,? vel nartatores in terra postica, nivem cumulatam nimio pondere onerarent.[3]

Labina nivis pulvereae in Himalaya prope Montem Everestum.
Pedis digitus labinae nivis in Kenai Fjords Alascae .
Labina nivis siccae cum nube pulverea.
Labina nivis siccae cum nube pulverea.
Labina nivis.

Scientia nivis et labinarum recensere

Apud urbem Tavaum pagi Grisoniae in Helvetia super montem 'Weissfluhjoch' Institutum Confoederationis Helveticae Studiorum Nivis Labinarumque a Schola Superiore Polytechnica Foederale Turicense anno 1942 conditum est.[4] Institutum apud urbem Sedunum in Valesia aream studii labinarum gerit.[5]

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Labina, 'lapsus terrae vel nivis' (Isidorus, Etymologiae 16.1.4.): unde verbum Theodiscum Lawine, Francogallicum avalanche (vide W. Meyer-Lübke, Romanisches etymologisches Wörterbuch (Heidelbergiae: Winter, 1911) textus).
  2. "Moles nivium" secundum PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4). -- "Nivium lapsum" [sic] secundum Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007)..
  3. De etymologia cf. Franciscus Blatt: Novum Glossarium Mediae Latinitatis ab anno DCCC usque ad annum MCC. L. (Cantabrigia 1957), col. 3: Documentum anni 983 Codex Diplomaticus Cavensis. Vide etiam: Ioannes Pult: Die Bezeichnungen für Gletscher und Lawine in den Alpen (Samedan 1947), pag. 90.
  4. Situs publicus Instituti Scientiae Nivis.
  5. Situs in loco 'Vallée de la Sionne'.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad labinam spectant.
 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!