Gulielmus Meyer-Lübke
Gulielmus, vulgo Wilhelm Meyer-Lübke (natus Dübendorf in Districtu Usterano die 30 Ianuarii 1861; mortuus Bonnae die 4 Octobris 1936), fuit philologus Helveticus, cuius patruus iste Conradus Ferdinandus Meyer scriptor.
Vita
recensereMedici filius linguisticae comparativae studebat annis ab 1879 ad 1881 Turici, Berolini autem annis 1882 et 1883. Turici anno 1883 doctoratu laureatus est. Inde ab anno 1887 ad Universitatem Litterarum Ienensem velut docens privatus de linguis comparandis operam dabat. Alma Mater Rudolphina Vindobonensis isto viro gaudere potuit ex anno 1890. Namque ibi tunc professor extraordinarius creatus est, antequam biennio Viennenses eum professorem ordinarium in linguis Romanicis indagandis proclamarent. Rectoris universitarii munere anno scholastico 1906/07 functus est. Annis ab 1915 ad 1928 tamen ad Universitatem Fridericiam Guilelmiam Rhenanam Bonnam iit, ubi in linguisticis professor erat.
Momentum scientificum
recensereQuin Meyer-Lübke inter linguistas optimos habendus sit nemo dubitaverit. Res de artibus grammatica etymologicaque pepigit, quae multis aliis fundamento erant. Meritum grande erat quod utilissimas linguarum Indoeuropaearum explorandarum methodos in linguis Romanicis posuit atque adhibuit. In libris etiam nunc lectis glossarium quoddam est cui titulus Romanisches etymologisches Wörterbuch (1911–1920), manuale criticum de omnibus Romanicis dialectibus. Ibi verborum thesaurus gigans datur, attribuitur, explicatur.
Nexus interni
- Eugenius Herzog, discipulus
- {{Meyer-Lubke}}, formula pro citationibus Romanisches etymologisches Wörterbuch
Nexus externi
recensere- Vicifontis scaturigines
- Cursus quos Turici annis inter 1884 et 1887 habuit
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)