Conradus Ferdinandus Meyer (natus Turici die 11 Octobris 1825; mortuus Kilchberg in Horgensi districtu Helvetiae die 28 Novembris 1898) fuit poeta et scriptor Helveticus. Clarum nepotem habuit, Gulielmum Meyer-Lübke philologum. Sodalis fuit Societatis Florigerae ad Pegnesum.

Domus Conradi Ferdinandi Meyer Kilchberg in vico Helvetico.
 
Conradus Ferdinandus Meyer, 1887.

Conradus Ferdinandus Meyre fuit filius Fredinandi Meyer, historici politicique. Pueritiam partim in Helvetia francophona (Genavae, Lausannae) egit, ubi linguam Francogallicam callere necnon litteris Francogallicis studere coepit. Studens factus est Turici in ordine iuridico, cum numquam materia ista incenderetur.

Multos annos historicis studiis sese dedit: itaque scientiae historicae quae in scriptis eius abundant explicari possunt. Insuper plura itinera longa fecit, anno 1857 Lutetiam, anno 1858 Romam. Attamen itineribus his absolutis usque mortem in patria Helvetica restabat.

Maturus homo scribere coepit. Prima opera »Zwanzig Balladen« (Stuttg. 1864) et »Romanzen und Bilder« (Leipz. 1871) publice negliguntur. Quo citius gloria crevit, cum edidisset poema »Huttens letzte Tage« (Leipz. 1871), coronam lyricam. Poemati idyllico-epico »Engelberg« (1872) secutae sunt novellae fabulae vigentes multicoloresque praetitulatae »Das Amulett« (1873); »Jürg Jenatsch, eine Bündnergeschichte« (1876); »Der Heilige« (1880: agitur de perfecta historia generis novi); mentio facienda est de his quoque: »Der Schuß von der Kanzel« (1878), »Gustav Adolfs Page« (1882), »Plautus im Nonnenkloster« (1882), »Die Leiden eines Knaben« (1883), »Die Hochzeit des Mönchs« (1884), »Die Richterin« (1885), »Die Versuchung des Pescara« (1887), »Angela Borgia« (1890). Quae historiae minores editae sunt in duobus tomis collectae sub titulo »Novellen«  (Leipz. 1885).

Gravitudo litteraria

recensere

Quoad formam Meyer obiectivae artis optimus scriptor est. Numquam sese immiscet in personis literariis suis, nihil ipse confitetur, res autem per se efficere sinit. Optime non solum tempora narrat sed etiam homines in temporibus suis. Notissimi sunt protagonistae eius Thomas Becket (»Der Heilige«) sive Dante (»Hochzeit des Mönchs«). Inter recentiores auctores linguae Theodiscae energia plenissimus habebatur; quam energiam tradunt etiam opera poetica »Gedichte« (Leipz. 1882). In carminibus epicolyricis quoque multos scriptores superavit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Conradum Ferdinandum Meyer spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon •