Aperire sectionem principem

Litterae Franciae generatim sunt litterae Francice scriptae, praecipue a civibus Franciae; nomen etiam ad litteras a scriptoribus in Francia habitantibus spectare potest qui translaticiis Franciae linguis praeter Francicam utuntur. Litterae a civibus aliarum civitatum (exempli gratia, Algeria, Belgium, Canada, Helvetia, Marocum, Senegalia) Francice scriptae litterae Francogallicae appellari possunt (vulgo littérature francophone). Usque ad annum 2006, scriptores Francici plura acceperunt praemia Nobeliana litterarum quam mythistoriarum scriptores, poetae, et commentariorum scriptores ullius civitatis alius. Francia ipsa primum in indice praemiorum Nobelianorum litterarum per civitates digesta locum habet.

Litterae Franciae incolis Franciae nonnulla saecula fuerunt superbifica civitatis res, atque adeo una ex partibus litterarum Europaearum maximi momenti manet.[1]

NotaeRecensere

  1. Litterae Francicae, (Discover France).

BibliographiaRecensere

  • Armand, Anne, Marc Baconnet, Patrick Laudet, et Isabelle Mimouni. 2007. Les plus belles pages de la littérature française, lectures et interprétations. Lutetiae: Gallimard.
  • Biétry, Roland. 2003, 2005. Précis d'histoire de la Littérature française, vol. I, Moyen Âge, XVIe, XVIIe, XVIIIe siècle; vol. II, XIXe siècle, première partie. Le Mont-sur-Lausanne: LEP.
  • France, Peter, ed. 1995. The New Oxford Companion to Literature in French. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-866125-8.
  • Hollier, Denis, ed. 1989. A New History of French Literature. Cantabrigiae: Harvard University Press.
  • Kay, Sarah, Terence Cave, et Malcolm Bowie. 2006. A Short History of French Literature. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Lagarde, André, et Laurent Michard, eds. 2003. Lagarde et Michard. 4 voll.
  • Prigent, Michel. 2006. Histoire de la France littéraire. 3 voll. Lutetiae: Presses universitaires de France.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad litteras Franciae spectant.