Moralistae Francici (Francice les moralistes) fuerunt scriptores qui consuetudinem in litteris Francicis extenderunt, ex Essais Michaelis Montani ortam[1], quae spectavit ad descriptionem moralis hominum proprietatis, certasque praebuit rationis normas, forma praeceptorum datas, quae ad bene vivendum pertinerent.[2] Multi scriptores Francici qui dicendi laude clarissimi sunt in moralistis numerantur, ac moralistae Francici fortasse sunt maxima aphoristarum familia cohaerens in Occidentali litterarum memoria nota.

Moralistae Francici notabiles

recensere

Quale sit moralium scriptorum genus scribendi

recensere

Hoc vero eorum generis scribendi est proprium haud continenti oratione uti, sicut Michael Montanus in commentationibus suis quae ‘exsultanter’ dixit ‘ambulare’ (Essais III, 9) neque compositionem praestitutam servant, itemque Francisci Rocafucaldi corpus sententiarum vel Iohannis de La Fontani apologorum vel Ioannis Ericaei Ἠθικῶν χαρακτήρων.

  1. His autem verbis nobilissimis Michael Montanus id quod opus erat moralistarum comprehendit: ‘considerare quomodo et quare quidque factum esset, spectatores esse vitae ceterorum hominum ut iudicio usus suae quisque rationem institueret.’ (‘...regarder comment et pourquoi chaque chose se fait, et être spectateurs de la vie des autres hommes, pour en juger et régler la leur.’) In Essais XV, De institutione puerili
  2. Colloquium de moralistis Francicis, 14–16 Octobris 2006, www.columbia.edu.
 
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

 
stipula

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!