Wikidata-logo.svg Nicolaus Chamfort
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Chamfort: imago
Nativitas: 6 Aprilis 1741; Augustonemetum
Obitus: 13 Aprilis 1794; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Officium: seat 6 of the Académie française
Munus: diurnarius, poëta, scriptor, scriptor scaenicus, politicus, philosophus

Nicolaus Chamfort (natus Sébastien-Roch Nicolas die 6 Aprilis 1741 ad Augustonemeti; Lutetiae die 13 Aprilis 1794 mortuus) fuit scriptor Francicus et moralista.

VitaRecensere

 
Tabula in aedificio ubi poeta sibi mortem conscivit

Filius feminae patriciae et parochi de tenero ungui ab negotiatore Francisco Nicolas eiusque uxore educatus est, quorum infans paulo ante mortuus erat.[1] Adulescens Lutetiam petivit et in Collegio Petri Grassin theologus factus est. Cursum honoris ecclesiasticum spernens paedagogi munere fungebatur et Coloniae Agrippinae (anno 1761) et Lutetiae. Anno 1764 e scaenis Parisiensibus comoedia praetitulata La jeune Indienne feliciter producebatur, quippe quae notionem de cultibus humanis variis isto tempore sat popularem tractaret. Chamfort rhetor laudibus (e.g. Éloge de Molière, 1769; Éloge de Lafontaine, 1774) palmas tulit et tragoedia Mustapha et Zéaugir (1778) Mariae Antoniae reginae plausum nactus est. Ibi de fratrum amore agitur, qui eventu maxime infausto concussus est. Victum pecuniarium annualem adeptus secretarius principis Ludovici V Iosephi (Bourbon-Condé) factus est. Anno 1781 autem in Academiam Francicam cooptatus est. Maximi momenti est opus post mortem editum cui titulus Pensées, maximes, anecdotes, dialogues (1803).

Rebus novis Francicis saevientibus Chamfort haesitanter varios inter greges pendebat. Sententias praeconiales, dictus, orationes factionibus diversis copiose dabat. Verisimiliter Chamfort ipse illud praeclarum manifestum Emmanuelis Iosephi Sieyès Qu’est-ce que le Tiers État? titulavit.[2] Honoratus Gabriel de Riqueti, comes de Mirabeau dixit Nicolaum Chamfort Orationem contra academias et dictum revolutionarium guerre aux chateaux, paix aux chaumières pepigisse.[3]. Anno 1834 Georgius Büchner id in schedula volitanti praetitulata Der Hessische Landbote Theodisce (Friede den Hütten - Krieg den Palästen) vulgavit et praedicavit.

Girumnenses et Ioannes Maria Roland de La Platière eum Bibliothecae Nationalis Francicae praesidem fecerunt. Maximiliano de Robespierre dictatore proscriptus et in carcerem coniectus est. Chamfort autem, cum amicitiam erga Girumnenses abdicavisset, elaqueatus est. Tunc, quin iterum a tyranni subministratoribus caperetur, ad ultimum supplicium progrediebatur. Tentamine non perfecto vulneratus paulo post naturae concessit.

BibliographiaRecensere

  • Renato Fondi: Chamfort, Florentiis 1916
  • Renate List-Marzolff: Sebastien-Roch Nicolas Chamfort. Ein Moralist im 18. Jahrhundert, Monaci 1966.
    • Recensio Raymundi Theis apud: Romanische Forschungen, vol. 79, nr. 3, 1967, pp. 408–411. (hic in interreti)
  • Claude Arnaud: Chamfort. Die Frauen, der Adel und die Revolution, Berolini 2007, ISBN 978-3-88221-875-6
  • Hans Peter Balmer: Condicio humana oder Was Menschsein besage. Moralistische Perspektiven praktischer Philosophie. readbox unipress, Monasterii 2018, p. 179–194, ISBN 978-3-95925-067-
  • Volker Harry Altwasser: Glückliches Sterben – Volker Harry Altwassers Roman über Bruno Franks Bericht, in dem Chamfort seinen Tod erzählt, Berlini 2014, ISBN 978-3-88221-197-9

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Chamfort spectant.

NotaeRecensere

  1. Claude Arnaud: Chamfort – Die Frauen, der Adel und die Revolution. Matthes & Seitz, Berolini 2007
  2. A. Reissig: "Sébastien-Roch-Nicolas Chamfort. Ein Schriftsteller Aus Der Französischen Revolutionszeit." Apud: Zeitschrift Für Neufranzösische Sprache Und Literatur, tomus 5, 1883, p. 251: textus completus
  3. Hasselbach, Karlheinz: Georg Büchner. Literaturwissen für Schule und Studium. Reclam, Stuttgart 1997. p. 27.