Carmen epicolyricum
Carmen epicolyricum[1] vel ballata (Italice ballata: 'carmen ad saltationem designatum') est forma versuum, saepe narratio in musica posita. Quae ex quadam chanson balladée Francica vel ballade aevo mediaevali orta est, quae primum fuit carmen ad saltationem dicatum. Carmina epicolyrica propria sunt poesis et cantus vulgaris Insularum Britannicarum ab aevo medio exeunte usque ad saeculum undevicensimum, latissime per Europam et deinde Americas, Australiam, Africamque Septentrionalem adhibita.
Multa carmina epicolyrica composita et vendita formam lateris lati unius folii habuerunt, quae a poetis et compositoribus ex saeculo duodevicensimo ad ballatas lyricas communicandas typis editi sunt. Vocabulum saeculo undevicensimo exeunte significationem tardi carminis amatorii vulgaris habuit, et nunc saepe ullum carmen amatorium significat, praecipue in musica populari et rockica ballatam sensu affectam appellatam.
Historia
recensereAgitur de carmine quodam minore, plerumque erotici argumenti, quo utebantur ad saltationes ornandas. Saeculo quarto decimo in Anglia et Scotia carmen populare fiebat, a cantoribus vulgo ministrels dictis cultum. Talia primo collegerunt Thomas Percy anno 1765 et Franciscus J. Child anno 1883. In terras Germanas inferebantur a Godofredo Augusto Bürger et postea colebantur a Goethio, Schiller (e.g. Die Bürgschaft), Ludovico Uhland, et Heine. Ballatae litterariae lingua theodisca conscriptae praecipue de rebus agunt ex historia depromptis .
Nexus interni
- Carmen vulgaris
- Litterae Anglicae
- Litterae Civitatum Foederatarum
- Litterae Franciae
- Ballade des dames du temps jadis
Notae
recensere- ↑ Terminum technicum Latinum proponit Helfer 1991:105. Hoc vocabulum non cum ballatione musica confundendum est.
Bibliographia
recensereNexus externi
recensere- Brockhaus' Kleines Konversations-Lexikon, ed. 5a. (Lipsiae, 1911), p. 144, quae legi potest hic in interreti