Musicographus

qui musicam creat aut ipsi aut aliis canendam
(Redirectum de Compositor)

Musicographus[1] sive (musicae) compositor[2] est homo, qui musicam aut ipsi aut aliis canendam creat. Composita sua sive compositiones suae, usitate notis musicis mandat, quas musici interpretentur et exsequantur.

Vocabulum musicographus significare solet eum qui musicam scribit notatione musica, ut alii eam facere possint. Hic separat eos compositores appellatos ab eis qui componunt sed musicam non scribunt (improvisatores). Homo tamen qui musicam in formam non documentariam facit potest habere nomen compositoris, quoniam non omnia genera musicae notationem scriptam habent. In hoc contextu, musica oritur a compositore ipso, qui solet prima persona esse quae eam ludit.[3] Ei qui eam tardior? ludunt, refaciunt compositionem musicam quam audiverunt.

Adnotationes recensere

  1. E.g., Ioannes Godofredus Haas(de), Vollstaendiges latein-deutsches und deutsch-lateinisches Handwoerterbuch, vol. II, 1804, p. 393; Thomas Pekkanen in "Nuntiis Latinis" (27.1.2006), etc.
  2. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici compositor apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 247. ISBN 9789509771345 [PDF]; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  3. Vide apud Cassiodorum (Historia ecclesiastica 1.2.7): 'Erat itaque, sicut mihi videtur, supernae providentiae ut ad concordiam futurorum non solum propriis prophetis ventura committerentur, sed etiam ex parte gentilibus, veluti si quis melodiae compositor, propter utilitatem peregrini soni alias chordas plectro discurrat, aut super eas quae sunt alias adiiciat.'

Nexus interni