David Wells Morgan (natus 22 Iulii 1959, mortuus 6 Februarii 2013[1]), natione Cherokeensis, civitate Americanus, fuit professor Linguae Francogallicae in Universitate Furman.

David Morgan apud Conventiculum Latinum Lexintoniense, anno 2004.

Morgan natus est 22 Iulii 1959, parentibus Thoma Gulielmo et Dorothea Wells Morgan. Gradum baccalaurealem adeptus est cum artium (in Lingua Francogallica et historia) tum scientiarum (in oeconomia), anno 1981, a Collegio Wofford.[2] Primum gradum doctoralem, Iuris Doctoratum ab Universitate Vanderbiltia, anno 1984 adeptus, munere iuris consulti quattuor annos Novi Eboraci fungebatur, legum ad corporationes sive societates quaestuosas pertinentium peritus. A quo munere pecuniam haud minorem accepit, et vitam, ut serioribus annis solebat ipse iudicare, satis dissipatam vivebat.

At tandem aliquando illum taeduit gaudiorum cito evanescentium, et hominibus circumspectis quos noverat, animadvertit professores universitarios videri beatissimos et omnium maxime muneribus suis contentos. Itaque subito multis mirantibus munus quod habuit abiecit, et linguae Francogallicae in Universitate Princetoniensi operam dare coepit. Ibi adeptus est gradus magistralem et, anno 1992, doctoralem in lingua litterisque Francogallicis.

Quos gradus adeptus, munus quaestuosum suscepit in Collegio Columbiae. Cum doctissimis quidem et notissimis ibi habebat crebrum commercium, quod ei valde placebat; cum discipulis autem, facultatem commercii nimium parvam esse duxit. Transivit igitur anno 1993 ad Universitatem Furmanianam ubi munere quaestuoso functus est professoris linguae Francogallicae. Ibi non solum de lingua, litteris, cultuque civili Francogallicis docere, sed etiam interdum, priore gradu doctorali nixus, de iure publicandi.[3]

Vir versutissimus, paene nulli arti defuit. Argute canere potuit, tam clavili quam voce. Linguas Francogallicam, Hispanicam, Germanicam, Italicam, et Latinam tanta volubilitate et peritia callebat, ut multi eum pulchrius quam sermone patrio Anglico eloqui crederent. Et alias linguas citissime discere poterat:

... anno 2001 participes conventûs Brasiliani Portualacrensis, quem Eduardus [Engelsing] ipse et Myrna Appel mirum in modum apparaverant, ambo fueramus. Vir erat doctissimus, sed modestus: v.g. se nescire linguam Lusitanicam aiebat; sed quodam die, dum autocineto meritorio per quasdam illius urbis vias vehimur, cum autocineti gubernatore non minus quindecim temporis minutis Lusitanice vel Brasiliane tam fluenter locutus est, ut ego non palatia, non tabernas, non feminas vestibus multicoloribus indutas observarem, sed Davidem Lusitanice loquentem obstupefactus intentusque auscultarem.
Victorius Ciarrocchi, Epistula ad Gregem Latine Loquentium, 8 Februarii, 2013

Die 6 Februarii anni 2013 Carolini[4], iecinore captus, de vitá decessit.

De re Latina

recensere

Morgan usque ad annum 2007 Conventiculum Latinum Lexintoniense frequentare solebat. Aliis etiam interfuit Latinitatis vivae conventiculis et rusticationibus, et Conventiculo Bostoniensi moderabatur. Multorum etiam conventuum Europaeorum particeps fuit, et sodalis Academiae Latinitati Fovendae. Amicus fidelis Aloisii Miraglia, nonnumquam scholas acroasesve dedit apud Vivarium Novum.

Ineunte millennio tertio,[5] consilium cum Terentio Tunberg et Milena Minkova cepit Lexicon novum Anglico-Latinum Latinitatis recentioris concinnandi. Ut hoc faceret primum Silvam (id est materiem, sive basin datorum) componebat, vocum locutionumque ex omnibus fontibus quas invenisset, sive bonas, sive malas, sive fatuas, sive serias, dein optima cernebat et proposita sua inscribebat in Adumbrationem. Ambo documenta simul in telam totius terrae proscripsit, quo melius Tunberg et Minkova viderent, quod fecit nescius se paginas in conspectu omnium exponere. Hae paginae cito insigne emolumentum Latinitatis recentioris fautoribus omnibus factae sunt, inscio Morgan, et paene invito. Sed etiam cum certior factus esset omnes iam opera sua lexicographica invenisse et cognovisse, paginas non detulit, et quod maius est etiam interdum (sed rarissime) novas versiones exponebat.

Labentibus annis, auctorum turma variis de causis lexicon simul componere non potuerant et Morgan, consilio mutato, vires suas in lexicon unius auctoris a sese solo scribendum vertit. Eo defuncto, opus in manus Patricii Oeni devolvit, qui nunc lexico recensendo praeest.

  • 1992: La querelle de la chaire: eloquence and religious oratory in the Ancien régime (dissertatio inauguralis Princetoniensis)
  • 1996: De la morale à l'économie politique : dialogue franco-américain sur les moralistes français: actes du colloque de Columbia University (New York) 14-15-16 octobri 1994 (cum Petro Force, Vincentio Desrosches)
  • 1999: "De Adami Schall Historica Narratione: Quo Modo Sinae Sint Latinae Factae", in Retiario n° 2.2a
  • 1999: "Floret Latinitas in America Foederata", in Melissa, n° 93, anno 1999, pp. 6–8.
  • 2001: "De Seminario Brasiliensi", in Melissa, n° 102, anno 2001, pp. 1–2.
  • 2005–2012: Adumbratio Lexici Anglici et Latini (Oeni recensio)
  • 2005–2013: Silva ad Lexicum Anglicum et Latinum

Nexus interni

  1. Obitus nuntiatus in The Greenville News.
  2. http://www.furman.edu/if/morgan.pdf[nexus deficit]
  3. Vide exempli causa hunc syllabum scholae ad quam perficiendam non vixit: https://web.archive.org/web/20130810135734/http://millie.furman.edu/morgan/copyright.htm
  4. University mourns loss of David Morgan[nexus deficit] apud furman.edu
  5. Annum non habeo satis compertum, sed hic dixit se scripta sua "5 or 6 years ago" ('abhinc quinque sexve annis' nempe a 2005) interreti exposuisse.

Nexus externi

recensere



  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.