Academia Latinitati Fovendae
Academia Latinitati Fovendae est societas docta anno 1967 condita quae usui tam scripto quam dicto linguae Latinae favere conatur. Socii academiae sunt variarum nationum, cooptanturque inter philologos, professores, promotoresque Latinitatis vivae. Sedes academiae Romae est, in via Turris Rubrae sita.
De statuto sodalium
recensereSodales sive socii digeruntur inter sodales ordinarios, emeritos, bene meritos.
- Sodales ordinarii sunt iure conditores academiae aliique cooptione asciti e classi professorum acedemicorum. Praeses et Moderator Instituti Studiis Romanis provehendis iure sunt sodales ordinarii academiae.
- Sodales emeriti a praesidio eliguntur.
- Sodales bene meriti sunt sodales classis inferioris, sed qui electi sunt a regimine propter eorum navitatem eximiam et publicam in rebus Latinis exanclatam.
Munera academiae
recensereInter munera Academiae Latinitati Fovendae est dictionarium omnium vocabulorum novorum ab ea rite approbatorum componere atque nova verba ad usum hodiernum aptanda redigere. Academia etiam litteris et auctoribus poetisque hodiernis Latine scribentibus favet, eosque phaleris, pretiis, titulisque honoris honorat, et poetas laureatos atque eos insignibus poeticis honorat et ornat.
Index sodalium
recensereSocii ordinarii
recensere- Maurus Agosto, civitate Italus
- Sigrides Albert, civitate Theotisca
- Michael von Albrecht, civitate Theotiscus
- Joannes-Maria André, civitate Francogallus
- Georgius Axer, civitate Polonus
- Birgerus Bergh, (1935–2008), civitate Suevicus †
- Margaretha Billerbeck, civitate Helvetia
- Stephanus Borzsák (1914–2007), civitate Hungarus †
- Sunniva Des Bouvrie, civitate Norvega
- Michaël Coccia, civitate Italus
- Carmen Codoñer, civitate Hispana
- Luciana Deschamps, civitate Francogalla
- Gerardus Freyburger, civitate Theotiscus
- Andreas Fritsch, civitate Theotiscus
- Leopoldus Gamberale, civitate Italus
- Caietanus Gantar, civitate Slovenus
- Demetrius Koutroubas, civitate Graecus
- Christianus Laes, civitate Belga
- Anna Lill, civitate Britanna
- Bruno Luiselli, civitate Italus
- Iosephus Maria Maestre, civitate Italus
- Kajava Mika , civitate Finnus
- Milena Minkova, civitate Bulgara
- David Money, civitate Britannus
- David Morgan, civitate Americanus
- Bohumila Mouchová, civitate Tseca
- Aires Augustus Nascimento, civitate Portugalensis
- Rudigerus Niehl, civitate Theotiscus
- Oleg Nikitinski, civitate Russus
- Ioanna O'Neill,
- Petrus Georgius Parroni, civitate Italus
- Tuomo Pekkanen, civitate Finnus.
- Jordi Pérez i Durà, civitate Hispanus
- Gregorius Pitkäranta, civitate Finnus
- Ioannes Polara, civitate Italus
- Franciscus Quadlbauer, civitate Austriacus
- Fidelis Rädle, civitate Theotiscus.
- Sigismundus Ritoók, civitate Hungarus.
- Vibeca Roggen, civitate Norvegus
- Ludovica Rychlewska, civitate Polona.
- Theodoricus Sacré, civitate Belga.
- Nicolaus Sallmann, civitate Theotiscus.
- Curtius Smolak, civitate Austriacus
- Heikki Solin, civitate Finnus
- Valahfridus Stroh, civitate Theotiscus.
- Alphonsus Traina, civitate Italus.
- Terentius Tunberg, civitate Americanus
- Vladimir Vratovic, civitate Croatus
- P. G. Walsh, civitate
Sodales emeriti
recensere- Henricus MacL. Currie, civitate
- Eugenia Ulcinaité, civitate Lithuanica
- Alanus Michel, civitate Francogallus
- Petrus Hermanus Schrijvers, civitate Batavus
Sodales bene meriti
recensere- Iulius Andreotti, civitate Italus
- Antonius Capellán García, civitate Hispanus
- Gaius Licoppe, civitate Belga.
- Aloysius Miraglia, civitate Italus