Honos
Honos,[1] sive honor,[2] est reverentia, observantia, veneratio, quam homo vel homines alicui in testimonium virtutis exhibeant. Vocabula similis significationis sunt decus, ornamentum, amplitudo. Etiam dicitur de magistratu et munere publico, et de dono vel praemio, quo alicui honorem significamus ac praestamus.
Sententia
recensere"Honos alit artes, omnesque incendantur ad studia gloria."[3]
Deus
recensereHonos etiam a Romanis deus habitus est, pater Maiestatis.[4] Templum ei dicatum fuit una cum Virtute, horum simulacro separatis cellis posito.[5] Eidem Honori, ut et Saturno, Romani capite aperto, at ceteris diis velato, sacrificare solebant.[6]
Notae
recensere- ↑ Honōs, honōris, m. Sic saepius apud scriptores classicos.
- ↑ Honor, honōris, m. Sic saepius post aetatem classicam.
- ↑ Cicero, Tusculanae disputationes I, 2, 4
- ↑ Augustinus De civitate Dei 4.21.
- ↑ Val. Max. 1. 1. n. 8.; Cic. 6. Verr. 54. 121., Sext. 54. 116. et 2. Legg. 23. 58.; Vitruv. 3. 1.; Liv. 27. 35.; Symmach. 1. Ep. 21.; et Inscript. apud Orell. 543.
- ↑ Plutarchus. Quaest. Rom. 11. et 13.
Nexus interni
- Certamen singulare
- Cursus honorum
- Dignitas
- Emeritus
- Eponymus
- Homicidium honorabile
- Integritas
- Medalia
- Ordo
- Poëta laureatus
- Pudor
- Seppuku
- Titulus
Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis