Aperire sectionem principem

Veneratio, vel dulia Graece δουλεία), est actus sancti honorandi, hominis qui summo sanctitatis gradu innotuit.[1] Angeli venerationem similem in multis religionibus accipiunt. Secundum philologiam, venerari a verbo venerare ('reverenter respirese') deducitur. Rite aut non rite exercetur veneratio sanctorum ab assectatoribus nonnullorum sectarum omnium religionibus maioribus, inter quas sunt Christianitas, Iudaismus,[2] Hinduismus,[3] Islam,[4] et Buddhismus.[1][3]

Intra Christianitatem, veneratio ab ecclesia Orthodoxa, Catholica Romana, Catholicis Orientalibus, aliisque gregibus exercetur, quarum omnes varia genera rationum canonizationis vel glorificationis habent. In nonnullis sectis Christianis, veneratio extrinsecus monstratur per demissionem vel signum crucis prae icone, reliquiis sacris, vel statua sancti factum, ac per peregrinationem ad locos cum sanctis coniunctis factam. Veneratio a sectis iconoclasticis haeretica habetur.

Classica vel ritualis sanctorum agnitio ab Iudaismo abest, sed Iudaei quosdam heroes et martyros biblicos diu venerantur. Traditio autem venerationis sanctorum in nonnullis regionibus, exempli gratia intra Iudaismum in Maroco, divulgata et vetustissima est.[1][2][3]

Hinduismus sanctos diutissime veneratur, notio erga varios guru et docentes sanctos monstrata, vivos aut mortuos. Inter certas Buddhismi sectas sunt ritualem sanctorum venerationem liturgicam, etiam Buddhismus Mahayana gradus sanctitatis describit.[1][3]

In Islam, veneratio sanctorum a sectis sicut secta Siitica et Sufismus exercetur, similiter in multis Asiae Meridiorientalis partibus quoque, cum "Islam vulgari," quod fidibus et usibus loci saepe utitur.[5][6] Aliae sectae, sicut secta Sunnitica et Wahhabistae, ab hoc usu abhorrent.[7]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Lindsay Jones, ed., "Sainthood," Thomson Gale Encyclopedia of Religion, ed. 2a. (Macmillan Reference, 2005), 8033.
  2. 2.0 2.1 "Veneratio sanctorum est res universa. Omnes fides monotheisticae et polytheisticae rem eius dimensionis religiosae continent." Anglice: "Veneration of saints is a universal phenomenon. All monotheistic and polytheistic creeds contain something of its religious dimension." Issachar Ben-Ami (1998). Saint Veneration Among the Jews in Morocco. Wayne State University Press. p. 13. ISBN 9780814321980 .
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 Werner Stark (1966). Sociology of Religion. Taylor & Francis. p. 367 
  4. Florian Pohl (1 Septembris 2010). Modern Muslim Societies. Marshall Cavendish. pp. 294–295. ISBN 9780761479277 
  5. "Sufi Islam" 
  6. "Of saints and sinners: The Islam of the Taliban is far removed from the popular Sufism practised by most South Asian Muslims". The Economist. 18 Decembris 2008 
  7. Kim Murphy (8 Maii 2003). "Saudi Shiites Take Hope From Changes Next Door". Los Angeles Times 

Nexus externiRecensere