Iconographia
Iconographia (Graeco εἰκών 'imago' + γράφειν 'scribere') est pars historiae artis quae identificationem, descriptionem, et interpretationem rerum quae imaginibus insunt investigat: res depictas, compositiones et singula in eis adhibita, et alia elementa quae a modo artistico distincta sint. Significatio secundaria, in translatis insolitis parum vocabulorum Graeci et Russici condita, est productio imaginum religiosarum, icones appellatae, in traditione Byzantina et Orthodoxa Christiana. In historia artis, certa iconographia etiam significare potest certam rei depictionem per res quae imagini insunt, sicut numerus figurarum adhibitarum earumque loci et gestus. Vocabulum in multis disciplinis academicis praeter historiam artis adhibetur (exempli gratia, semiotica et studia mediorum), atque in usu generali invenitur pro singulis imaginum, usitata rei depictione, et significationibus cognatis. Aliquando distinctiones factae sunt inter iconologiam et iconographiam, quamquam definitiones, itaque distinctio facta, variant. Ex relatione ex pelliculis, genera per eorum iconographiam statim agnoscuntur, rationes quae cum certo genere per repetitionem consociantur.[1]
Iconographia Christiana
recenserePost primum tempus, fere duo saecula post Christum natum, cum aniconismus praevalebat, ars palaeochristiana parvas imagines nunc in catacumbis Romanis exstantis produxit, quae figuras orantis,[2] imagines Christi et sanctorum, ac paucas "repraesentationes imminutas" eventuum biblicorum liberationem exprimentis monstrant. Ex tempore Constantiniano, ars monumentalis proprietates ab imaginibus imperialibus, religione classica Graeca et Romana, atque arte populo grata cepit; exempli gratia, ratio Christi in Maiestate imagines imperatorum et depictiones Iovis aliquantum imitatur. Iconographia antiquitate posteriori normalis fieri et ad verba biblica artius pertinere coepit, quamquam multi hiatus in narrationibus evangeliorum canonicorum materiis ex evangeliis apocryphis obturati sunt. Tandem ecclesia plurimas harum rerum prospere amovit, sed nonnullae manent, sicut bos et asinus in picta Christi nativitate.
Vide etiam
recensereNotae
recensere- ↑ Louis Giannetti, Understanding Movies (Toronti: Person Prentice Hall, 2008), 52.
- ↑ Edward Peters, "The Orans Issue," www.canonlaw.info.
Bibliographia
recensere- Alunno, Marco. 2013. Iconography and Gesamtkunstwerk in Parsifal’s Two Cinematic Settings. In ESM Mediamusic 2.
- Białostocki, Jan. 2003. Iconography. Dictionary of The History of Ideas. Editio interretialis. University of Virginia Library, Gale Group.
- Frank Büttner, Andrea Gottdang: Einführung in die Ikonographie. Wege zur Deutung von Bildinhalten. C.H.Beck, Monaci 2006, ISBN 3-406-53579-8, ISBN 978-3-406-53579-6.
- Cook, Pam, et Mieke Bernink, eds. 1999. The Cinema Book, Ed. 2a. Londinii: BFI Publishing. ISBN 0851707262.
- Lexicon Iconographicum Mythologiae Classicae. 1981-2009. Artemis Verlag.
- Panofsky, Ervinus. 1975. Sinn und Deutung in der bildenden Kunst. Coloniae Agrippinae: Dumont.
- Krauss, Heinrich, et Eva Uthemann. 1993. Was Bilder erzählen: Die klassischen Geschichten aus Antike und Christentum in der abendländischen Malerei. Ed. 3a. Monaci.
- Ottomeyer, Hans, ed. 2011. Das Exponat als historisches Zeugnis: Präsentationsformen politischer Ikonographie. Dresdae: Sandstein Verlag. ISBN 9783942422307.
- Riese, Brigitte. 2007. Seemanns Lexikon der Ikonografie: Religiöse und profane Bildmotive. Lipsiae: E. A. Seemann Verlag. ISBN 9783865021021.
- Schiller, Gunter. 1971. Iconography of Christian Art. Vol. 1. Londinii: Lund Humphries. ISBN 0853312702.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Iconographiam spectant. |
Vide iconography in Victionario. |
- De cultu Magnae Matris,[nexus deficit] www.sacredvulva.com
- Iconographia mythologiae antiquae, www.limc.france.fr
- Iconographia Christiana, www.aug.edu
- Iconographia Deitatum et Daemonum in Oriente Propinquo Antiquo, www.religionswissenschaft.unich.ch (Propositum Societatis Fundatae Scientiae Nationalis Helveticae Universitatum Turici et Friburgi)