Zeus (Graece Ζεύς, gen. Δίος; Aeolice et Laconice Δεύς; Graece hodie Δίας [Días]) in religione Graeca antiqua est deus caeli et tonitrus, qui rex deorum Olympi montis regnat. Nomen linguistice est cognatum Iu-, in interpretatione Graeca primae partis Iovis, dei Romani in religione Romana antiqua. Suae mythologia potestatesque similes sunt, quamquam aliquantulum differunt, a mythologia potestatibusque deitatum Protoindoeuropaearum sicut Iuppiter, Perkūnas, Perun, Indra, et Dyaus.

Adumbratio Dios. Martinus van Heemskerck, 1572,

De vita Recensere

Zeus est filius Croni et Rheae. Cronus cum intellegeret se ab ipso filio caesum iri, liberos suos comedit, sed Rhea tristis noluit liberos caedi et Iove nato Crono lapidem, quem interdum Abadir vocant, pro filio dedit; puero autem in insula Creta in antrum quoddam abdito capram dedit, quae eum nutriret.

Zeus Crono et Rhea natus a matre sua ad Cretam missus est. Ibi deus a nymphis in antro montis Idae est nutritus.

Declinatio nominis Recensere

Declinatio nominis Zeus Graece, ut nominis Iuppiter Latine, inaequabilis est.

Casus Forma Translitteratio Latine
nom. Ζεύς Zeus Iuppiter
gen. Διός Dios Iovis
dat. Διί Dii Iovi
acc. Δία Dia Iovem
voc. Ζεῦ Zeu Iuppiter

Nexus interni

Bibliographia Recensere

Nexus externi Recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iovem spectant.