Hymni Homerici (οἱ Ὁμηρικοὶ ὕμνοι) sunt collectio 33 carmina Graecorum, quibus dei Graeci antiqui laudantur sive invocantur. Carmen tricesimum quartum "hospitem" adloquitur. Longitudo a paucis versibus (Hymno secundo in Demetram sunt tantum tres) usque ad 580 (Hymnus in Hermam) versus. Metrum est sicut in operibus Homeri hexameter, etiam lingua Homericae similis est.

Origo et traditio

recensere

Datatio exacta disputatur; hymni inter septimum et quintum saeculum a.C.n. variis locis facti ad litteras Graecas antiquissimas pertinent. Hymnus VIII in Arem ob expositiones astrologicas ibi contentas antiquitate posteriore (post saeculum quintum) confectus est.[1]

Quidam dii in compluribus hymnis appellantur, inter quos Demeter, Apollo, Aphrodita et Herma, quorum cuique "quattuor hymni magni" dedicati sunt. Manuscripta traditionis byzantinae cum hymno III incipiunt, anno 1777 autem in equorum stabulo Moscoviensi manuscriptum saeculi decimi quinti fragmentum hymni I et textum integrum hymni II continens.

Tituli et magnitudo

recensere
I. in Dionysum 21 versus (lacunosus)
II in Demetrem 495 versus
III. in Apollinem 546 versus
IV. in Hermam 582 versus
V. in Aphroditam 293 versus
VI. In Aphroditam 21 versus
VII. in Dionysum 59 versus
VIII. In Arem 17 versus
IX. In Artemin 9 versus
X. In Aphroditam 6 versus
XI. In Athenam 5 versus
XII. In Heram 5 versus
XIII. In Demetram 3 versus
XIV. In Rheam 6 versus
XV. In Herculem 9 versus
XVI. In Aesculapium 5 versus
XVII. In Dioscuros 5 versus
XVIII. In Hermam 12 versus
XIX. in Pana 49 versus
XX. In Hephaestum 8 versus
XXI. In Apollinem 5 versus
XXII. In Posidonem 7 versus
XXIII. In filium Croni supremum 4 versus
XXIV. In Hestiam 5 versus
XXV. In Musas et Apollinem 7 versus
XXVI. In Dionysum 13 versus
XXVII. In Artemin 22 versus
XXVIII. In Athenam 18 versus
XXIX. In Hestiam 13 versus
XXX. In Gaeam 19 versus
XXXI. In Helium 20 versus
XXXII. In Selenam 20 versus
XXXIII. In Dioscuros 19 versus

Bibliographia

recensere
Editiones et versiones integrae
  • T. W. Allen, E. E. Sikes, edd., The Homeric Hymns. Londinii: Macmillan, 1904 (Graece)Textus apud archive.org
  • T. W. Allen, W. R. Halliday, E. E. Sikes, edd., The Homeric Hymns. Ed. minor. Oxonii: Oxford University Press, 1936 (Graece)
  • Apostolos N. Athanassakis, interpr., The Homeric Hymns. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1976. ISBN 0-8018-1792-7 (Anglice)
  • H. G. Evelyn-White, ed. et interpr., Hesiod, the Homeric Hymns and Homerica. Londinii: Heinemann, 1914 (Graece, Anglice) Textus apud archive.org
  • Albert Gemoll, ed., Die Homerischen Hymnen. Lipsiae: Teubner, 1886 (Graece) Textus apud archive.org
  • Gerd von der Gönna, Erika Simon, interprr., Homerische Hymnen. Übertragung. Tubingae: Stauffenburg Verlag, 2002. ISBN 3-86057-074-9 (Theodisce)
  • Diane Rayor, interpr., The Homeric Hymns. Berkeleiae Californiensium: University of California Press, 2004 (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
  • Thassilo von Scheffer, interpr., Homerische Götterhymnen. Ienae: Diederichs 1927 (Theodisce)
Eruditio
  • Robert Parker, "The 'Hymn to Demeter' and the 'Homeric Hymns'" in Greece & Rome 2a ser. vol. 38 (1991) pp. 1-17


Nexus externi

recensere
  1. M. L. West: The Eighth Homeric Hymn and Proclus. In: Classical Quarterly 64 (1970), p. 300-304