Genetivus
casus grammaticus
(Redirectum de Genitivus)
Genetivus[1] est casus declinationis qui possessionem alterius nominis erga alterum monstrat.
Usus casus genetivi Recensere
Appellatur quoque possessivus quia sic frequenter adhibetur ut possessionem indicet. Verumtamen alios usus habet. Genetivus casus indicat, exempli gratia:
- possessionem (Filius matris), uti demonstratum est;
- complementum (Memini eius);
- designationem (quid habes difficultatis?);
- aetatem (puer novem annorum);
- pretium (magni emere);
- qualitatem (vir magnae prudentiae);
- culpam (proditionis damnatus est);
- mensuram (mons ingentis altitudinis) et
- partem (magna copia frumenti).
Explicatio verbi Recensere
Genetivi nomen a gignendi radice gen- originem ducit. Eiusdem radicis sunt genus, generis, genitoris, nec non ingenium.
Exempla Recensere
Linguae, quae genetivum habent, sic indicant hoc complementum: X Y**, ubi ** est morphema speciale genetivum. Ceterae autem eandem sententiam saepe indicant praepositionibus, verbi gratia, Hispanice dicitur X de Y.
Lingua Graeca Recensere
Grammatica Latina saepe Graecae est similis. Usus genetivi Graeci vero complures particularitates habet:
Genetivus verus rationis Recensere
- g. pertinentiae
- g. auctoris
- g. possessoris
- g. materiae (το δικτυον των ιχθυων)
- g. qualitatis
- g. pretii
- g. subiectivus/obiectivus
- g. epexegeticus/appositivus
- g. partitivus
- g. temporis (Προσεύχεσθε δὲ ἵνα μὴ γένηται ἡ φυγὴ ὑμῶν χειμῶνος μηδὲ σαββάτῳ. Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato.)
- g. post verba
- verba animadversionis
- verba regendi (sensu lato)
- verba implendi
G. initii / comparationis Recensere
- g. comparationis
- g. separationis (Ἐγὼ δὲ ὑμῶν φείδομαι. Ego autem vobis parco.)
Notae Recensere
- ↑ In Latintate posteriore etiam genitivus.
Nexus externus Recensere
Lege de praepositionibus in Vicilibris. |
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |
Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Nomen substantivum et Nomen adiectivum |
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne |
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta |
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus |