Aperire sectionem principem

Locativus est casus qui locum ubi actio verbi perficitur monstrat.

Usus locativi in Lingua LatinaRecensere

Exitus locativi idem est atque genitivi numeri singularis primae aut secundae declinationis.

Urbes et insulae parvaeRecensere

Urbes et insulae parvae, quarum nomina sint primae aut secundae declinationis et numeri singularis tantum, de more uti possunt locativo casu. Memento Romanos antiquos (praeter Britanniam Corsicam Hiberniam Sardiniam Siciliam Euboeamque) omnes alias insulas arbitrari parvas. Exempla:

  1. Caesar versabatur Romae;
  2. Conon vixit Cypri;
  3. Sum Lugduni, Corinthi, Hadrumeti.

Domi, humi, ruriRecensere

Nomina domi, humi et ruris locativo utuntur. Exempla:

  1. Domi remanent;
  2. Iaceo humi;
  3. Ruri habitant.

Alii ususRecensere

Aliquando locativus casus sic adhibetur, ut tempus significet. Exempla:

  1. Domi bellique;
  2. Domi militiaeque.
Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus