Ablativus est casus grammaticus nonnullarum linguarum, quo alicuius rei hominisve ab aliqua alia re homineve separatio indicatur. "Ablativus ab auferendo", ut constabat inter grammaticos Latinos. Cum alii tum Donatus: "Ablativus dictus est quod per ipsum aliquid auferamus: aufero a Cicerone»."[1] Hinc nimirum vis separativa ablativi atque alii sensus, qui aliquo modo ad vim separativam referuntur. Praeter linguam Latinam, cuius casus ablativus in functionum et formarum mixtura consistit, ablativus (separativus) etiam in Finnicae, Estonicae et Hungaricae linguarum grammaticis reperitur. Ablativus (separativus) etiam grammatica linguae protoindoeuropaeae continetur.

Fures [a muliere]ABLATIVUS perulam auferentes.

De origine nominis

recensere

Constat casus Latinos eadem fere figura compositos esse ac casus Graecos. Eosdem enim quinque casus atque antiqua lingua Graeca habet etiam Latina, et praeterea casum, quem Varro "sextum" vel "Latinum" appellavit. Cum nomina casuum e Graeco in Latinum conversa essent, sextus casus Latinus sine nomine substantiali aliis subiunctus est. Nec functio huius casus additicii Varronem movisse videtur, sed potius singularium formarum varietas, quippe quae ad demonstrandas declinationes opportuna sit: "nam eius casuis litterarum discriminibus facilius reliquorum varietatem discernere poterit, quod ei habent exitus aut in a, ut hac terra, aut in e, ut hac lance, aut in i, ut hac levi, aut in o, ut hoc caelo, aut in u, ut hoc versu."[2]

Nomen ablativi apud Quintilianum, fortasse iam in Plinii maioris dubii sermonis libro,[3] reperitur, qui nomen illud ex Remmio Palaemone, magistro amborum, adsumpsisse videntur.[4] Quod quidem nomen apud grammaticos Latinos non casum sed constructionem praepositionalem q.e. "a(b) + casus sextus" significabat, quippe quae constructioni Graecae q.e. "ἀπό + genetivus" responderet.[5] Etiam haec appellatio a Remmio Palaemone profecta esse videtur.[6] Apud Quintilianum enim legimus:[7] "Quaerat etiam sitne apud Graecos vis quaedam sexti casus et apud nos quoque septimi. Nam cum dico hasta percussi non utor ablativi natura, nec si idem Graece dicam, dativi." Cum de "ablativi natura" loquitur, vim propriam ablativi significat, nam hastā, cum instrumentum ostendat ac praepositione careat, ad casum septimum pertinet. Grammatici Latini hoc inter ablativum et septimum casum discrimen esse crebro putaverunt, ut ablativus praepositionem habeat, detracta autem praepositione septimus casus fiat.[8] Quam quidem generalizationem falsam esse dubium non est, nam non solum ex Quintiliani sed etiam ex posteriorum grammaticorum exemplis apparet non de qualibet praepositione agi sed semper de praepositione a(b). Constat igitur ablativum in auferendi ratione positum vi separativa excellere. Septimi autem casus functiones multiplices varie a grammaticis depictae sunt, nec quisquam omnia munera exhausit. His praecipue exemplis usi sunt: oratore magistro utor; doctior illo; sponte mea; illo praesente suscepi; dignus illa re.[9]

Priscianus, grammaticus saeculi VI, huic ablativi et septimi casus divisioni finem fecit testatus ablativum praepositione detracta ablativum remanere eadem ratione, qua accusativus detracta praepositione accusativus remanet.[10]

De ablativo Latino

recensere

Grammatici Latini descriptionibus synchronis usum ablativi explicare conabantur, scilicet quod nihil de origine huius casus scire potuerunt. Casus quidem Latinos cum Graecis comparabant, quia eos non fugit similitudo systematum. Quae similitudo nec fortuita est nec linguarum contagione effecta, sed communem ab eadem stirpe profectionem testatur.

De origine formarum

recensere

Qui casus Latinos ad linguam protoindoeuropaeam refert, eum non fugit duos casus priscae Latinitatis, scilicet ablativum (-ōd < PIE *-ōt) et instrumentalem ( < PIE *-oh1) in ablativum classicae Latinitatis confluxisse.[11] Ablativi exitus priscus -ōd [sicut Gnaivod] a lingua protoindoeuropaea profectus per analogiam in ceteras declinationes archaicas (-ād, -ēd, -īd, -ūd) emanavit.[12] Etiam ex *-i, exitu locativi protoindoeuropaei, natus est -e, exitus ablativi nominum quorum stirpes in consonantem cadunt, sicut arce aut nocte. Iam tempore pristino constructiones ablativi separativi praepositionibus declarari coeptae sunt. Qui usus postea paulatim ad alias functiones (instrumentalem, localem, temporalem) manavit.[13]

Casus mixtus an casus integer?

recensere

Cum ablativum Latinum casum mixtum (Mischkasus) esse linguistis historicis compertum sit, locutoribus vernaculis haec eadem notitia deerat. Plurimis vero locutoribus antiquis ablativi (itemque ceterarum constructionum grammaticarum) usus veteratorie sineque animi intentione procedebat. Varro, cum sexti casus formarum diversitatem observaret, sine dubio exituum varietatem functionum quadam integritate cohaerere putabat. Itaque de notitia tacita locutorum antiquorum agi videtur.

In grammaticis Latinis ablativus in separativum, instrumentalem, locativum dividi solet. Quae quidem divisio posita est in eo, quod ablativus (sive separativus) et instrumentalis et locativus, casus protoindoeuropaei, in unum casum grammaticum, ablativum Latinum, confluxerunt. Itaque minime mirum est, si formae ablativi, sicut Athenis, ad plures interpretationes adapertae sunt. Athenis per se forma ambigua est, sed addito, e quo dependeat, verbo ambiguitas tolli potest. In his sententiis, quae sunt

  1. Athenis proficiscor
  2. Athenis maneo,

Athenis ablativus munera diversa praestare videtur.[14] Quae quidem munera non in ipso nomine Athenis inhaerent, sed potius e verbo praedicato tamquam in nomen emissa. Proficiscendi enim verbum poscit, ut agens (hic subiectum grammaticum) sententiae aliunde alio se conferat. Manendi autem verbum, ut agens alicubi resideat, poscit. Proficisci quaestionibus "unde?" et "quo?", manere quaestioni "ubi?" respondet. Qui proficiscitur, non manet (et versa vice). Athenis ambiguitate sua exsolvitur, cum verbo, quocum intellegibile et consentaneum syntagma fiat, unitur.

De functione separativa

recensere
Ablativus separativus

Separatio plerumque praepositionibus a(b), de, ex explicatur. Urbes tantum atque insulae parvae praepositionibus carent. Vocabula autem ad res relata ancipitia sunt, sicut apud Ciceronem expellere ex patria[15] et expellere patria.[16] Vocabulis ad homines relatis semper a(b) praeponitur: Legati ab Haeduis et a Treveris veniebant.[17] Hic vis separativa praepositionis a(b) etiam umbram constructionis agentivae praebet, nam paene idem valet ac legati ab Haeduis et a Treveris missi veniebant.[18] Hac in sententia ex, nomini ad homines relato praepositum, magis partitivam quam separativam vim habere videtur: Eo ex finitimis populis turba omnis ... perfugit.[19]

Ablativus originis

Constat originem esse speciem separationis. Ideo, quamvis Creusā et Iuniā in his sententiolis, Ascanius Creusa matre natus[20] et M.Lepidus Iunia, Bruti sorore, natus,[21] ablativi originis dici soleant, re vera de separativo agitur. Sed ablativus nudus praecipue ad indicandum nomen proprium aut ad designandam familiam adhiberi solet, sic: Litaviccus atque eius fratres, amplissima familia nati adulescentes.[22] Cum quidem in forma q.e. natus etiam adiectivum, relatum ad statum, intellegi possit, etiam constructio locativa suppetit: In amplissima familia natus.[23] Saepissime tamen ex praepositio in usu est, sic: ex serva Tarquiniensi natus;[24] ex Thetide natus.[25]

Ablativus comparationis

De origine ablativi comparationis controversia est, sed dubium non est, quin comparativus apud locutores linguae Latinae vim separativam habuerit.[26] Itaque ablativus a quibusdam grammaticis comparativus appellabatur: "ablativus etiam comparativus [sc. vocatur], ut aufero ab Hectore et fortior Hectore."[27] Itaque antiqui comparationem certe ita intuebantur, ut a comparandi mensura rem comparandam removerent. Quo constat ablativum comparationis vere vim separativam habere. Iam apud Ovidium legimus nec Priamo est a te dignior ulla nurus, qua constructione a sermone cotidiano mutuata hic pro te dignior nurus utitur. Constructio praepositionalis "a(b) + abl." in posteriore Latinitate increbuit, ut ex exemplis grammaticorum Latinorum apparet, sed de praepositio demum in linguis Romanicis praevaluit.[28]

Comparativus et similitudinem et dissimilitudinem proferre potest. Dissimilitudo et ablativo et constructione quam indicari potest, sicut apud Vitruvium legimus: Uti firmiora sint inferiora superioribus et quae sunt inferiora, firmiora debent esse quam superiora.[29] Similitudo autem potissimum ablativo profertur, qui etiam animi affectiones exprimit, sicut apud Ciceronem luce clarius et melle dulcior oratio.[30]

De functione instrumentali

recensere

Interdum functiones separativa et instrumentalis ita cohaerent, ut cooperatio rationalis exsistere videatur. Inter constructionem agentivam et ablativum instrumentalem huiusmodi cooperatio sane exstitisse apparet, nam iunctis viribus eodem tendere videntur, cum in sententiis passivis suis quisque condicionibus officium subiecti sententiae activae praestant:

3. Unam rationem rex proposuit ⇒ Una ratio a rege proposita (est).[31]
4. Senatus Deiotarum regem appellavit ⇒ Deiotarus rex a senatu appellatus est.[32]
5. Telum venenatum in proelio Ptolomaeum icit ⇒ Ptolomaeus in proelio telo venenato ictus est.[33].

Si de agenti quopiam agitur, qui intentionem ad faciendum accommodat (aut acommodans ponitur), a(b) + ablativo, constructione agentiva, utendum est (sicut in 3 et 4); sin autem de instrumento aut de quapiam, quae instrumenti vice fungitur, re agitur, nudo ablativo instrumenti utendum est (sicut in 5). Etiam ablativus causae in idem systema conspirare potest: Clangore anserum alarumque crepitu excitus est.[34]

Ablativus instrumenti

Ablativus instrumenti saepissime sensum verbi praedicati circumstantia aliqua adventicia complet, sicut Suebi lacte atque pecore vivunt.[35] Sunt quidem verba (sicut fruor, fungor, utor), quorum ad structuram argumentalem ablativus instrumenti pertinet: Germani pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur.[36] Etiam globus hominum quasi agendi instrumentum haberi potest, sicut Catilina opportuna loca armatis hominibus obsedit.[37] Hac quidem in sententia, quae est Constituerunt ea nocte paulo post cum armatis hominibus introire ad Ciceronem,[38] non de instrumento sed de comitatu agitur. Quae species ablativi "ablativus sociativus" vel "ablativus comitativus" appellatur.

Ablativus causae

Ablativus causae est functio instrumentalis, in qua internarum et externarum rerum condiciones antecedentes evento cuipiam pro causa aut ratione sumuntur, sicut hic: Milites reiecti et relegati longe a ceteris aut ferro aut fame intereunt;[39] ira scintillant oculi;[40] pars eorum aestu moritur.[41]

Ablativus modi

Ex vi sociativo-instrumentali adfinium functionum varietas tempore crevit ita ut, utrum hac in sententia, quae est (Piso) veste servili navem conscendit,[42] de vi comitativo an de vi modali ("ablativo modi") agatur, vix scire possis.[43] Item in hac sententia variarum functionum adfinitas apparet: Venti ruunt et terras turbine perflant.[44] Turbine certe ablativus modi est,[45] sed quanta adfinitate modus, causa et instrumentum inter se cohaereant, simul conspicuum est; turbine enim a Servio (ad locum) 'vi ventorum' explicatur. Proprium ablativi modi esse videtur nomen abstractum attributo carens, sicut arte, casu, dolo, fortuito, ioco, iure, merito, ordine, ratione, via, etc., quod praeterea facile in adverbii statum redditur.[46]

Ablativus qualitatis et ablativus limitationis

Aliae functiones ab instrumentali profectae, praeter causalem et modalem, sunt functio qualitativa (ablativus qualitatis, sicut vir excellens virtute[47]) et limitativa (ablativus limitationis vel respectus), sicut homines excellenti animo ac virtute[48]), quae eandem fere vim habent. Constat ablativum qualitatis profectum esse ab ambiguitate intellectuali sententiarum huiusmodi: serpens immani corpore arboris stirpes amplexus est.[49] In syntagmate immani corpore nunc modum amplectendi nunc qualitatem serpentis intellegere potes,[50] velut si cubum Necker inspicias. Tempore ablativus qualitatis limitationis ablativo cessit.[51]

Ablativus viae

Constat non solum vehiculum sed etiam viam esse itineris faciendi instrumentum, ex quo orta est functio prosecutiva, quae ablativo viae fit. Nomen, si ad mare, pontem, portam, viam, aliaque talia refertur, ablativo nudo declinatur, sicut Aurelia via profectus est;[52] ibam forte via sacra;[53] solido procedebat elephantus in pontem.[54] Alias functio prosecutiva praepositione per fit.[55]

Ablativus pretii

In mercando pretium vel valor mercis ablativo nudo indicatur: vendere vel emere certo pretio fundum aliamve quampiam rem.[56] Pretium enim emendi aut vendendi instrumenti vice fungitur, ut ex hac sententia facile apparet: Cum P. Lentulus missus esset, ut privatos agros pecunia publica coemeret, dicitur renuntiasse nulla se pecunia fundum cuiusdam emere potuisse.[57]

De functione locativo

recensere
Ablativus loci

Ablativus loci praepositione caret, si de urbium aut parvarum insularum nominibus agitur: erat Athenis spatiosa domus, sed infamis.[58] Etiam locus cum quibusdam adiectivis iunctum praepositione in carere potest, sicut apud Ciceronem: alio loco; cum praepositione autem alio in loco (raro in Iustiniani Digestis). Totus nomine constructum praepositione in carere potest, sicut toto orbe terrarum,[59] sed non necessario, sicut in toto orbe terrarum.[60] Plerumque quidem ablativus loci praepositionibus in, pro, sub construitur: horum alterum in terra linquit, alterum sub terra locat.[61]

Ablativus temporis

Ablativus temporis casum locativum protoindoeuropaeum continuat, qui quolibet puncto temporis aliquid agi aut fieri significat. Nomen spatium temporis significans, sicut annus, dies, mensis, saeculum, nudum praepositione est: Hoc anno aedilem filium meum fieri volui;[62] cura igitur ut valeas, et me hoc biduo aut triduo exspecta;[63] et Karthaginem hoc biennio consul evertes.[64] Ceterum ablativus temporis praepositione in praefulciri solet: Quid in bello possunt?[65] quamquam interdum fieri potest, ut sine praepositione sit: Bello vacationes valent, tumultu non valent.[66]

De ablativo Finnico

recensere

Lingua Finnica 15 casus habet, quorum sex systema locativum formant. Qui casus ad locum pertinentes in internos et extrernos divisi sunt, quorum utrique ternis casibus consistunt ad quaestiones "ubi?", "unde?", "quo?" respondentibus. Externi casus locativi ad superficiem referuntur. Ablativus Finnicus solo munere separativo fungitur, quod in locativum et limitativum dividi potest.

Functio separativa

recensere

Ablativus est casus locativus externus, qui ad quaestionem "unde?" respondet. Exitu -lta aut -ltä consistit, prout harmonia vocalis poscit. Elativus autem, casus internus parallelus, exitu -sta aut -stä consistens, indicat rem nomine denotatam intra aliam rem esse aut, si in superficie iacet, non facile moveri aut auferri. Itaque si hoc dicamus,

Otan taulun seinältä
Demam tabulam de pariete,[67]

tabulam nuntiemus de pariete pendere; sin autem hoc,

Irrotan taulun seinästä
Refigam tabulam de pariete,

tabulam significemus aliquo modo in pariete fixam esse. Aliud exemplum: si hoc dicamus,

Hätistin kärpäsen poskeltani
Fugavi muscam de gena mea,

utendum sit ablativo, quia musca non est pars genae; sin autem de re fixa agatur, elativo utendum sit:

Lääkäri poisti luomen hänen poskestaan
Medicus desecuit naevum ex eius gena.

Si de loco non definito agatur, ablativo utendum est; sin autem de loco quodammodo definito agatur, elativo uti oportet. Si dicamus

Ihmiset katsoivat rannalta kotkan lentoa
Homines conspexerunt ex litore aquilae volatum,

significemus spectatores alicubi in litore se versari; sin autem dicamus

Ihmiset katsoivat rannasta kotkan lentoa
Homines conspexerunt ex litore aquilae volatum,

indicemus homines in litorali terrae marisque confinio stare.

Etiamsi res nomine indicata loco suo non moveatur, tamen ablativo utendum est, sicut in verbis apparendi, audiendi, cognoscendi, quaerendi, etc.:

Kuulin tämän uutisen naapurilta
Audivi hunc nuntium a vicino;
Platon oppi Sokrateelta filosofian alkeet
Plato didicit a Socrate philosophiae elementa.

Functio limitativa

recensere

Ablativus limitationis est, cum qualitas aliave descriptio rei cuiuspiam indicatur construtione, in qua res ablativo, descriptio autem adiectivo aut substantivo significatur, sicut hic:

Plaronin isä oli nime'ltään Ariston
Platonis pater fuit nomine-suo Aristo
Joki on luonteeltaan mutkainen
Fluvius est naturā-suā sinuosus.
Juovasakaali muistuttaa kettua elintavoiltaan
Canis-adustus similis-est vulpi vitā-suā.
  1. Grammatici Latini V 183 Keil.
  2. Varro, Lat. 10.62.
  3. Apud Charisium in GL 1.120 Keil; Milani 2009: 171.
  4. Barwick 1922: 268; Iso Echegoyen 1975: 34; Milani 2009: 172.
  5. Iso Echegoyen 1975: 38-40.
  6. Milani 2009: 172.
  7. Inst. 1.4.26.
  8. Milani 2009: 172-184.
  9. Milani 2009: 184.
  10. Prisc. in GL 2.190.2ff.; Milani 2009: 187-188.
  11. Hofmann & Szantyr 1965: 101; Clackson & Horrocks 2007: 14-15.
  12. Clackson & Horrocks 2007: 66.
  13. Hofmann & Szantyr 1965: 101.
  14. Videatur etiam Panhuis 1978: 325-327.
  15. Sest. 30.
  16. Mil. 87; Tusc. 5.115.
  17. Caes., Gal. 1.37.2.
  18. Cf. Caes., Gal. 4.36.1 Legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt.
  19. Liv. 1.8.6.
  20. Liv. 1.3.2.
  21. Vell., Hist. 2.88.1
  22. Caes., Gal. 7.37.1.
  23. Cic., Paradoxa 5.36.
  24. Cic., Rep. 2.37.
  25. Quint. 3.7.11.
  26. Hofmann & Szantyr 1965: 107.
  27. Prisc. 2.186 Keil.
  28. Hofmann & Szantyr 1965: 111-112.
  29. Arch. 3.4.1 et 5.1.3.
  30. Tusc. 1.90; Sen. 31.
  31. Cic., Rab. 38.
  32. Cic., Att. 5.17.3.
  33. Cf. Cic., Div. 2.135.
  34. Cf. Liv. 5.47.4.
  35. Cf. Caes. Gal. 4.1.8.
  36. Cf. Caes. Gal. 6.21.5
  37. Cf. Sall., Cat. 27.2.
  38. Cf. Sall., Cat. 28.1.
  39. Cf. Caes., Gal. 5.30.3.
  40. Pers. 3.116.
  41. Plin., Nat. 14.99.
  42. Cic., Pis. 93.
  43. Hofmann & Szantyr 1965: 116.
  44. Cf. Verg., Aen. 1.83.
  45. Panhuis 2006: 85.
  46. Hofmann & Szantyr 1965: 116-117.
  47. Cf. Cic., Verr. 2.3.185.
  48. Cic., Arch. 15.
  49. Cf. Lucr. 5.33-34.
  50. Delbrück 1893: 241-242.
  51. Zebian 1965.
  52. Cic., Cat. 2.6.
  53. Hor., Sat. 1.9.1.
  54. Liv. 44.5.6.
  55. Panhuis 2006: 86.
  56. Cf. Dig. 35.2.30.1.
  57. Cf. Cic., Agr. 2.82.
  58. Plin., Nat. 7.27.5.
  59. Cic., Flac. 63.
  60. Cic., Font. 13.
  61. CIL 6.15346.
  62. Cic., Fam. 13.11.3.
  63. Cic., Fam. 7.4.1
  64. Cic., Rep. 6.11.
  65. Cf. Caes., Gal. 2.4.1.
  66. Cic., Phil. 8.3.
  67. Finnico verborum ordini obsequemur in interpretatione Latina.

Bibliographia

recensere
  • Barwick, Karl. 1922. Remmius Palaemon und die römische ars grammatica. Leipzig: Dieterich.
  • Calboli, Gualtiero. 1972. La linguistica moderna e il latino. I casi. Bologna: Pàtron.
  • Clackson, James & Horrocks, Geoffrey. 2007. The Blackwell History of the Latin Language. Blackwell.
  • Delbrück, Berthold. 1893. Vergleichende Syntax der indogermanischen Sprachen, III. Strassburg: Karl J.Trübner.
  • Hofmann, J.B. & Szantyr, A. 1965. Lateinische Syntax und Stilistik. München: Beck.
  • Iso Echegoyen, José Javier. 1975. El término "Ablativus" en el "Ars grammatica" Latina. Cuadernos de Filología Clasica. Etudios Griegos e Indoeuropeos 9: 33-52.
  • Milani, Celestina. 2009. Il septimus e l'octavus casus nel pensiero dei grammatici latini. Varia Linguistica, 171-203. Milano.
  • Murru, F. 1980. A propos du septimus casus. Eos 68: 151-154.
  • Panhuis, Dirk G.J. 1978. The Latin ablative: a study in syntax and semantics. Classical Journal 73: 323-335.
  • ———————. 2006. Latin Grammar. University of Michigan Press.
  • Serbat, Guy. 1994. Le septimus casus en latin. Florilegium Historiographiae linguisticae. Études à la mémoire de M.Leroy, ediderunt I.DeClerq & P.Desmet, 159-172. Louvain-la-Neuve: Peeters.
  • Torrego, María Esperanza. 2014. « Genetiuus » and « Ablatiuus pretii » in Latin : concepts, functions, and formal marks. Journal of Latin Linguistics 13: 145-161.
  • Zebian, George. 1965. The relative use of the ablatives of quality and respect in Latin literature. American Journal of Philology 86: 240-257.