Commentarii de bello Gallico, sive De bello Gallico, est opus Gaii Iulii Caesaris octo libros continens, in quibus suam incursionem in Galliam, Helvetiam, Germaniam, Britanniam factam describit. Septem libros scripsit singulos, dum bellum contra hostes Gallicos gerit, octavus autem ab Aulo Hirtio familiarissimo Caesari conscriptus est.

C. Iulii Caesaris quae exstant, 1678
Charta Galliae monstrans sedes gentium Gallicarum saeculo I a.C.
Vercingetorix post Alesiae pugnam se Caesari dedit. Pictura a Lionel Royer facta anno 1899.

Caesar de sese persona tertia, rarissime prima, uti solet.

Initio libri est fortasse inclutissima linguae Latinae sententia: "Gallia est omnis divisa in partis tris" (sic in editione Oxoniensi), vel "...in partes tres" (sic in editione Teubneriana et plurimis libris scholasticis). Qui libri non modo pro scientia belli valent, sed etiam primam scientiam de Gallis et Germanis ac geographia Gallica Germanicaque continent. Caesar primus fuisse videtur, qui Gallos et Celtas unum atque eundem populum esse notavit.[1]

Argumentum librorum

recensere

Liber primus: 58 a.C.n. (a.u.c. 696), L. Calpurnio Pisone, A. Gabino coss.[2]

Liber alter: 57 (697), P. Cornelio Lentulo Spinthero, Q. Caecilio Metello Nepote coss.

  • Coniuratio Belgarum, et bellum, §§ 1–33
  • P. Crassus civitates Gallorum maritimas in dicionem Romanorum redigit, § 34
  • Gallia pacata, § 35

Liber tertius: 56 (698), Cn. Cornelio Lentulo Marcellino, L. Marcio Philippo coss.

Liber quartus: 55 (699), Cn. Pompeio Magno, M. Licinio Crasso coss.

  • Bellum contra Usipetes et Tencteros, §§ 1–15
  • Incursio contra Germanos, §§ 16–19
  • Prima in Britanniam expeditio, §§ 20–36
  • Rebellio Morinorum et Menapiorum, §§ 37–38

Liber quintus: 54 (700), L. Domitio Ahenobarbo, Ap. Claudio Pulchro coss.

  • Altera in Britanniam expeditio, §§ 1–23
  • Bellum Ambiorigis, §§ 24–54
  • Rebellio Treverorum, §§ 55–58

Liber sextus: 53 (701), Cn. Domitio Calvino, M. Valerio Messala coss.

  • Magnum motus Gallorum, §§ 1–8
  • Expeditio contra Sueborum, §§ 9–10
  • Descriptio Gallorum et Germanorum morum, §§ 11–28
  • Bellum contra Eburones, §§ 29–44

Liber septimus: 52 (702), Cn. Pompeio Magno, Q. Metello Scipione coss.

  • Vercingetorix se ducem Arvernorum facit, §§ 1–10
  • Obsessio Avarici, §§ 11–28
  • Vercingetorix et Aedui Romanis bellum inferunt, §§ 29–56
  • Labienus in Lutetiam frustra impetum facit, §§ 57–62
  • Obsessio Alesiae et proelio, §§ 63–90

Liber Hirti octavus dictus: 51–50 (703–704), Ser. Sulpicio Rufo, M. Claudio Marcello coss.; deinde L. Aemilius Paullus, C. Claudius Marcellus consules creati sunt.

  • Praefatio
  • Caesar Biturigibus auxilium dat, §§ 1–5
  • Bellum contra Bellovacos, §§ 6–23
  • Caesar omnem Galliam et Germaniam pacatas reddere conatur, §§ 24–25
  • C. Caninius Duracio auxilium dat qui contra Dumnacum pugnat, §§ 26–38
  • Caesar ad Caninium venit, §§ 39–44
  • Exercitus in hibernis it, §§ 45–49
  • Caesar Italiam it, §§ 50–51
  • Finis laborum Caesaris Galliae, §§ 52–55

Personae in commentariis

recensere

Praeter Caesarem ipsum alii, et Romani et barbari, nobis noti sunt e paginis Caesaris, inter quos gravissimus Vercingetorix, dux omnium Gallorum. Inter Romanos habemus T. Atium Labienum, Q. Titurium Sabinum, L. Aurunculeium Cottam, Q. Tullium Ciceronem, fratrem minorem oratoris, P. Sextium Baculum centurionem. Inter Gallos et Germanos laudandi sunt Orgetorix Helveticus, Ambiorix Eburonis, Eporedorix Aeduus, Critognatus Aeduus.

  1. De bello Gallico 1.1.
  2. Hoc summarium e commentario Francisci Kelsey (Bostoniae: 1890) provenit.

Nexus externi

recensere
  • Textus Bibliotheca Augustana (Latine)
  • Textus (Latine, Italiane)