Vercingetorix (82 a.C.n.46 a.C.n.) fuit princeps Arvernorum Gallicorum, qui anno 52 a.C.n. paene omnibus cum nationibus Gallorum temptabat, si in Caesarem imperatorem Romanum patriae libertatem defenderet.

Statua Vercingetorigis a Bartholdi creata, Augustonemeti posita.
Vercingetorix Caesari se dedit post Alesiae pugnam. Pictura a Lionel Royer anno 1899 facta.

A suis coactus anno 52 a.C.n. arma cepit auxilio aliorum Gallorum in legiones Romanos. Adversus Caesarem inimicum non modo diu contendebat, sed etiam amissionum apud Romanos causa erat. Impetu atroci in Gergoviam amisso, Caesar ad abscessum coactus est. Vercingetorige sequente Caesar in periculum maximum deductus est. Nunc etiam Haedui, qui fidem Caesaris fregerant, participes exercitus Gallici erant.

At Vercingetorix, quod res opportunae viderentur, ausus est magnum proelium lacessere; quo admodum victus est. Ad haec in Alesiam oppidum decessit, ubi a Caesare obsessus est. Excurrentes ex oppido et contra praesidia Romana petentes Galli gravissime victi sunt. Vercingetorigi praestabat addicere. Tunc ad Caesarem productus et vinctus est, qui eum sex annos in carcere Romae tenebat, sed anno 46 a.C.n. in triumpho ferri, deinde occidi iussit.

In Arvernorum statere, VERCINGETORIXS, putatum nomem suum, scriptum est.

De Vercingetorige Caesar in Commentariis narrat.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vercingetorigem spectant.