P. Sextius Baculus fuit primi pili centurio legionis duodecimae exercitus Caesaris in Gallia. Vulneratus est in Proelio contra Nervios (BG 2.25), iterum anno 53 (BG 6.38) in castris. Caesar dicit Baculum, aegrum et per quinque dies sine cibo, in castris manere dum Q. Tullius Cicero alios milites frumenti causa in segetas mittit. Germanis intervenientibus, Baculus fortiter pugnavit et vulneratus est. Pauci cum eo in castris confirmati sunt: Baculus animum relinquit, sed alii animum receperunt, ut Germani eos non vincant.

Caesar eum "fortissimus vir" nominat (BG 2.25; vide etiam BG 3.5). Baculum et T. Balventium (BG 5.35) solos inter primi pili centuriones quos Caesar in libris de bello Gallico nominatim laudat.

De vita Baculi nihil scimus praeter ea quae dicit Caesar. Vir doctus [1] conatur vitam narrare. Petrarca quoque de Baculo loquitur in libro suo De Gestis Caesaris, verbis Caesaris paene mutans (ut saepissime facit hoc in libro).

  1. Th. Horn (G&R 8.2 (1961), 180-183)

Bibliographia

recensere

C. Iulius Caesar, Commentarii De bello Gallico.

Theodore Horn, "P. Sextius Baculus" in Greece and Rome, 2. ser., vol. 8 no. 2 (October 1961), pp. 180-183.