Titus Labienus
In republica Romana Titus Labienus (natus Cinguli post 100 a.C.n., mortuus Mundae 45 a.C.n.) fuit vir militaris clarus, Caesaris primo fautor et legatus in bello Gallico, bello civili vero Pompeianus acerrimus qui usque ad mortem contra Caesarem pugnavit.
De gente
recensereDiu Labienus doctis hominibus cognomen visum est et numismatistae qui nummos liberae reipublicae per gentes digerebant, a Carolo Patino (1633-1693) usque ad Ernestum Babelon (1854-1924), nummos Quinti Labieni ad gentem Atiam referebant. Hodie contra, quae iam opinio optimi numismatistae Fulvii Ursini fuerat[1], nomen gentilitium Etruscae originis existimatur[2], familiae e Piceno septentrionali oriundae. Tito Labieno patruus fuit, Quintus Labienus, qui simul cum tribuno plebis Lucio Appuleio Saturnino et praetore Gaio Servilio Glaucia in Curia Romana ab irato vulgo anno 100 a.C.n. occisus est. Ultionis causa, ut quidem dicebat, Titus Gaium Rabirium, huius caedis participem, perduellionis anno 63 a.C.n. postulavit. Filius quoque ei fuit, Quintus Labienus Parthicus, qui victis Bruto Cassioque ad Parthos transfugit atque societatem cum iis adversus triumviros fecit.
De tribunatu.
recensereAnno 63 a.C.n. tribunus plebis fuit. Tum Caesaris inceptis inserviit : primo Gaium Rabirium perduellionis accusavit[3], quod anno 100 a.C.n. ex senatusconsulto ultimo fretus tribunum plebis Appuleium Saturninum necnon Labieni patruum Quintum Labienum, qui cum eo versabatur, necavisset. Quae accusatio, 36 annis post necem, non tam ad ultionem privatam spectabat quam magni momenti quaestionem in republica Romana proponebat : utrum liceret magistratibus ex senatusconsulto "ultimo" appellato cives Romanos necari iubere sine provocatione ad populum ? Optimates ita adfirmabant, populares negabant. Tum quidem Rabirius absolutus est, defendente Cicerone consule, cuius oratio adhuc exstat. Eodem anno Cicero et ipse senatusconsultum ultimum adversus Catilinae coniurationis conscios usurpavit ; quocirca quinque post annos a Clodio tribuno plebis in exsilium actus est.
In tribunatu suo Labienus legem de sacerdotiis quoque, instigante Caesare[4], tulit quae ius sacerdotum designandorum ab ipsis collegiis (augurum, pontificum, quindecimvirum...) a quibus antea cooptabantur, ad comitia tributa minora (17 tribus sorte ductas) transferebat, ex qua lege Caesar a populo eodem anno primo pontifex deinde pontifex maximus factus est. Eadem iusserat anno 104 a.C.n. lex Domitia de sacerdotiis[5] sed Sylla eam abrogaverat.
Item cum collega Tito Ampio per plebiscitum honores inusitatos absenti Gnaeo Pompeio tribuit, ut ludis circensibus corona aurea et omni cultu triumphantium uteretur, scaenicis autem praetexta coronaque aurea[6]. Tunc enim Caesar Pompei honoribus favebat quia partem popularis favoris quo ille imperator apud plebem fruebatur ad sese ita conversurum sperabat atque ipsum sibi consociare adversus optimates cupiebat.
Quamquam nulla mentio huius rei in antiquis monumentis invenitur, multi moderni eruditi putant anno 59 a.C.n.praetorem fuisse Labienum.
De Bello Gallico.
recensereAb anno 58 usque ad annum 50 a.C.n. legatus Caesaris in Gallia fuit, ubi victoriae Romanae multum contulit dum adversus Belgas, Morinos, Helvetios, Treviros pugnat ac praesertim anno 52 a.C.n., Caesare a Vercingetorige occupato, solus Senones ac Parisios rebellantes devicit. Equitatum maxime curabat. Primus inter legatos erat adeo ut Caesar, quotienscumque in Gallia Cisalpina hiemabat, Labienum legionibus in Gallia Transalpina remanentibus, tamquam legatum pro praetore, praeficiebat[7].
De Bello civili.
recensereInitio vero belli civilis ad Pompeium et senatorias partes transiit[8], incertum qua de causa[9] : fortasse Caesar non satis gratus fuisse ei videbatur, vel quia rempublicam Romanam ad arbitrium unius hominis redactam esse aspernabatur. De qua defectione nihil scripsit Caesar in Commentariis ; e contrario Labieni adventum Pompeiani ac optimates laetantes celebravere. Pompeio ad Pharsalum proelio (48 a.C.n.) adfuit ubi equitatui praeerat[10], post cladem primum Corcyram apud Catonem[11] deinde in Africam traiecit ubi unus e ducibus Pompeiani exercitus fuit (46 a.C.n.)[12]. Postremo post fugam ex Africa in Hispaniam Mundae quoque pugnavit, ubi die 17 martii 45 a.C.n. periit. In quo proelio iniqua Fortuna usus est et infelix fuit : nam cum diu aequo Marte pugnatum esset, Mauretanus Bogud media pugna castra Pompeiana adoriri constituit ; tum Labienus nonnullas centurias secum subducere voluit ad castra tuenda : sed milites qui iuxta pugnabant fugere eum putaverunt atque pedem referre coeperunt nec impetum hostium sustinuerunt. Qui error initium Caesarianae vicoriae fuisse dicitur. Proelio confecto caput eius Caesari adlata est. Filius, Quintus Labienus, adversus Caesarianos et triumviros pugnare perstitit.
Fontes.
recensere- Appianus, libro secundo Bellorum civilium 87, 95, 105.
- Bellum Africum.
- Bellum Hispaniense, capitibus 18 et 31.
- Caesar, De Bello Gallico.
- libro primo De Bello civili capite 15 necnon libro tertio capitibus 13, 19, 71, 87.
- Cicero, Pro Rabirio perduellionis reo.
- libro septimo Epistularum ad Atticum, epistulis 7, 11, 12 et 16.
- Cassius Dio, libro XXXVII Historiae Romanae, capitulis 26 et 37 necnon libro XL cap. 11, 31, 38, 43 et XLI cap. 4 et XLII cap. 10 et XLIII cap. 2, 4, 30, 38.
- Frontinus, libro secundo Strategematon V,20 et VII,13.
- Hirtius, libro octavo De Bello Gallico, capite 52.
- Plutarchus, Pompeius 64 et 68 necnon Caesar 34 et Cicero 38.
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capite 55.
Si vis plura legere
recensere- Gulielmus Tyrrell, "Labienus' Departure from Caesar in January 49 B.C.", Historia, 1972(21) : 224-40
- G. Wylie, « Why Did Labienus Defect from Caesar in 49 B.C. ? », Ancient History Bulletin 1989(3) : 123-127.
Notae
recensere- ↑ Fulvius Ursinus et Antonius Augustinus, Familiae Romanae...., Romae, 1577.
- ↑ Sic Der Neue Pauly
- ↑ Suet., Div. Iul. XII. Dio Cassius XXXVII,26.
- ↑ Suet., Div. Iul. XIII
- ↑ Suet. Nero II.1. Dio Cassius XXXVII,37.
- ↑ Vell. Pat. II,40.4. Cf. Dio Cassius XXXVII,21.4.
- ↑ Dio Cassius 41.4.
- ↑ Dio Cassius 41.4. BG VIII.52. Plutarchus, Caesar 34.
- ↑ Variae coniecturae de huius defectionis causis tam a modernis quam ab antiquis historicis prolatae sunt.
- ↑ Plutarchus, Pompeius 68
- ↑ Dio Cassius 42.10
- ↑ Dio Cassius 43.2 et 4.