Tribus (divisio populi Romani)
Tribus est divisio populi Romani antiqui : tributim enim cives Romani a censoribus censebantur ut tributum penderent[1], tributim dilectus exercituum fiebant, tributim denique suffragia ferebant in comitiis tributis. Initio, ut nomen ipsum indicare videtur[2], tribus tres fuere. Paulatim vero usque ad tertium saeculum a.C.n. numerus earum crevit. Tunc temporis triginta quinque fuerunt nec plures postea factae sunt : quattuor tribubus urbanis opponebantur una et triginta tribus rusticae. Cives, qui in provinciis vel coloniis vitam agebant, et ipsi in unam ex his tribubus inscribebantur, ita ut novi cives, sive liberti sive peregrini civitate donati.
Historia
recensereRegum aetate
recensereHistorici Romani tradiderunt primas tribus Romae ethnicas fuisse ac statim a primo rege Romulo institutas[3] : Titienses erant comites Sabini regis Titi Tatii, Ramnenses vel Ramnes Latini Romuli, Luceres Etrusci regis Lucumonis, qui socii Romuli in primo bello Sabino fuerant et in monte Caelio consederunt. Omnis tribus in decem curias dividebatur quae et ipsae plures gentes consociabant. Nonnulli historici moderni censuerunt tria praedicta nomina Etrusca[4] esse nec Romae tribus fuisse ante reges Etruscos. Nihilominus divisio in tribus gentium Italicarum communis fuisse videtur et Umbrice tribus trifu dicitur, quod verbum antiquum, non mutuatum, sonat.
Cum reges Etrusci exercitum potentiorem facere vellent, plebem in civitatem recipere decreverunt, plures ut tributum penderent atque milites fierent. Itaque Servius Tullius (hoc nomen litteris traditum est) quattuor tribus urbanas creasse secundum locum habitationis Quiritium dicitur : Suburanam (vel Succusanam), Palatinam, Esquilinam, Collinam[5] . Fortasse tres posteriores sunt tribus Romuleae, mutato nomine in Latinum, Suburana addita ubi plebs frequentissima erat. Nomina Latina in locum Etruscorum a rege Etrusco imposita vix credi potest : fortasse recentiora sunt.
Consulum aetate
recensereIneunte republica consulum circa 495 a.C.n.[6], si Tito Livio credimus, septemdecim tribus rusticae additae sunt : in agris enim circa Urbem patricii et duces maiorum gentium terras possidebant et magnas domos cum clientibus suis incolebant. Et comitia tributa tunc creata quae per tribum suffragia ponebant (una tribus = unum suffragium), ubi minores magistratus sine imperio (e.g. tribuni, aediles, quaestores ...) eligebantur necnon leges ferebantur. Ita patricii plebem urbanam facile superabant eo magis quod mox omnes libertos, ubicumque habitabant, in tribus urbanas inscripserunt[7]. Unde certamina per plura saecula duraverunt. Post legem Plautiam Papiriam (89 a.C.n.) quoque magnum certamen ortum est inter Sullanos et Optimates ex una parte, Marianos et populares ex altera, quot et quibus in tribubus novi cives Italici versarentur : multum enim haec res ad praepotentiam in tributis comitiis et conciliis plebis referebat. Itaque Cinna consul postquam anno 87 a.C.n. rerum potitus est in omnes tribus novos cives distribui iussit ita ut in comitiis illorum sufragio praepolleret[8]. Contra victor Sylla priorem statum rerum restituit.
Circa 240 a.C.n.[9] ad numerum triginta quinque tribuum perventum est. Numerus earum semper impar fuit ne, suffragiis duarum sententiarum ex aequo repertis, nihil decerni liceret haereretque actio publica. Unicuique tribui tribunus aerarii praeerat. Qui eiusdem tribus erant tribules vel tribuli dicebantur. Censores civem quendam in aliam tribum transferre poterant vel etiam ob magnam indignitatem tribu movere : qui tribu motus erat "aerarius" dicebatur nec cum tribulibus suis tributum, sed singillatim capitationem aerario pendebat[10].
Imperatorum aetate
recensereTribubus paulatim novae divisiones successerunt, in primis regiones Italiae Augustae. Praeterea Tiberius comitia abolevit[11]. Itaque tribus praecipue insigne manifestum civitatis Romanae per omne imperium remansit. Post vero constitutionem Antoninianam (212) quae omnibus hominibus liberis (nisi dediticiis) imperium Romanum incolentibus civitatem dedit, tribus nulli usui fuerunt atque mox obsolescunt. Iam mirum fuit tam diu durasse, finibus imperii Romani prolatis, tribus quae agrum Romanum quinti et quarti saeculi a.C.n. dividebant.
Nihilominus in Urbe primo saeculo tribus remansere instar collegiorum, quae iure agere et hereditates accipere poterant[12], agros proprios ad sepulturam possidebant ac praecipue per curatores tribuum (qui tribunis aerarii successerant atque tribubus praeerant) frumentationes gratuitas et annonam plebi urbanae dividebant[13].
Conspectus notarum in titulis.
recensereA medio secundo saeculo a.C.n. circiter tribus pars designationis omnis civis Romani erat : itaque in inscriptionibus per primas litteras inter filiationem et cognomen notari solet. Sic enim homines cives Romanos esse sese testabantur.
Urbanae
recensere- SVB = Suburana vel SVC = Succusana[14]
- ESQ = Esquilina
- COL = Collina
- PAL = Palatina
Rusticae
recensere- ROM vel ROMIL vel ROMVL = Romilia
- VOL = Voltinia
- VOT = Voturia
- AEM = Aemilia
- HOR = Horatia
- MAEC = Maecia. Creata 332 a.C.n.. [15]
- SCAP = Scaptia. Creata 332 a.C.n..
- POM vel POMPT vel POMENT = Pomptina/Pomentina. Creata 358 a.C.n.. [16]
- OVF = Oufentina. Creata 318 a.C.n.. [17]
- PAP = Papiria
- TER = Teretina. Creata 299 a.C.n.. [18]
- FAL = Falerna. Creata 318 a.C.n..
- LEM = Lemonia
- PVP = Pupinia
- PVB vel POB = Publilia. Creata 358 a.C.n.. [19]
- MEN = Menenia
- ANI = Aniensis. Creata 299 a.C.n.. [20]
- CAM = Camilia
- CLA = Claudia[21]
- COR = Cornelia
- VEL = Velina. Creata 241 a.C.n.[22]
- QVIR = Quirina. Creata 241 a.C.n.
- SER = Sergia
- POL = Pollia
- CLV = Clustumina
- STEL = Stellatina. Creata 387 a.C.n. [23]
- FAB = Fabia
- TRO = Tromentina. Creata 387 a.C.n.
- SAB = Sabatina. Creata 387 a.C.n.
- GAL = Galeria
- ARN = Arnensis. Creata 387 a.C.n.
Secundum Ross Taylor talis erat verus ordo[24] tribuum in censu apud censorem et in comitiis tributis (geographicus, non alphabeticus). Tribus ad cives tantum, id est ad viros pertinebant : nihilominus nonnullae feminae in provinciis (perraro quidem!), tribum aliquam nomini suo adiunxerunt. Et imperatorum aetate filii tribum paternam, tamquam hereditatem, accipere solebant, ubicumque habitarent.
Exempli gratia M STLACCIVS C F COL CORANVS legitur Marcus Stlaccius Caii filius e Collina tribu Coranus[25]. Item L VOLVSENO L F CLV CLEMENTI legitur Lucio Voluseno Lucii filio e tribu Clustumena Clementi[26] etc.
Fontes
recensere- Cicero, libro secundo de Republica, capitulo octavo
- libro secundo de Lege agraria 29(79)
- Pro Plancio 38.
- Dionysius Halicarnassensis, libro secundo Antiquitatum Romanarum cap.7 necnon libro quarto cap.14.
- Plutarchus, Vita Romuli capite vicesimo.
- Titus Livius libro primo Ab Urbe condita, capite 43 necnon II,21 VI,5 VII,15 VIII,17 IX,20 X,9 XXIX,37. Periocha XIX.
- Varro libro quinto de Lingua latina capitulis 45-55 et 81 et 181.
[A tribu abducta sunt tribunus, tribunal, tribuere, tributum, tribulis... De quo vide etiam Ernout/Meillet Dictionnaire étymologique de la langue latine.]
Plura legere si cupis
recensere- Azedine Beschaouch (2008), "Sur la mention d’une double tribu pour deux citoyens romains d’Ucubi et de Thignica en Afrique proconsulaire (note d'information)", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettresː 1285-1303
- Jean-Noël Bonneville (1982), "Remarques sur l'indication de l'origo par la tribu et le toponyme après des tria nomina sans filiation", Mélanges de la Casa de Velázquezː 5-32
- Janine Cels-Saint-Hilaire (1995), La République des tribus. Du droit de vote et de ses enjeux aux débuts de la République romaine (495-300 avant J.-C.), Tolosae. Recensio critica
- Monique Dondin-Payre (2002), "Citoyenneté romaine, citoyenneté locale et onomastique: le cas de Thugga", L'Antiquité Classiqueː 229-239
- Giovanni Forni, Giovanna Maria Forni, Le tribù romane, I Tribules, Romae, G. Bretschneider
- I (A-B), 1996, ISBN 88-7689-124-2
- II (C-I), 1999, ISBN 88-7689-173-0 Recensio critica
- III (L-S), 2007, ISBN 88-7689-223-0
- IV (T-Y), 2012, ISBN 88-7689-260-5
- Giovanni Forni, Le tribù romane. III. 1, Le Pseudo-tribù, Romae, 1985, G. Bretschneider, ISBN 88-7689-085-8 Recensio critica
- Joseph Wilhelm Kubitschek (1889), Imperium Romanum Tributim Discriptum, Vindobonae.
- JM Lassèrre (2011), "La Tribu" in Manuel d'épigraphie romaine pp. 114-127.
- Patrick Le Roux (2011), "Tribus romaines et cités sous l’Empire. Épigraphie et Histoire" in La Toge et les armes cap.XXXIIIː 591-602
- Michaelis Rieger (2007), Tribus und Stadt. Die Entstehung der römischen Wahlbezirke im urbanen und mediterranen Kontext (ca. 750-450 v. Chr.) Gottingae, Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 978-3-89744-237-5 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Ross Taylor (1960), The voting districts of the Roman Republic, the thirty five urban and rural tribes (Papers and monographs of the American Academy in Rome) Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Catherine Virlouvet (2001), "La tribu des soldats originaires de Rome", Mélanges de l'école française de Romeː 735-752
Notae
recensere- ↑ Usque ad annum 168 a.C.n. : postea populus Romanus immunis fuit.
- ↑ Confer Graece τρι-φυής ?
- ↑ De quo dubitat I. Poucet, Recherches sur la légende sabine des origines de Rome, 1967 : 333-410.
- ↑ Iam Varro LL V,55.
- ↑ Dion. Hal. IV,14.
- ↑ Sic Titus Livius II,21. Cf. Dionysius Halicarnassensis VII,64.
- ↑ Praecipue in Palatina. Titus Livius, Periocha XX. Dion. Hal. Ant. Rom. IV,22,4.
- ↑ Velleius Paterculus II.20 : cum ita civitas Italiae data esset, ut in octo tribus contribuerentur novi cives ne potentia eorum et multitudo veterum civium dignitatem frangeret plusque possent recepti in beneficium quam auctores benefici, Cinna in omnibus tribubus eos se distributurum pollicitus est: quo nomine ingentem totius Italiae frequentiam in urbem acciverat.
- ↑ Titus Livius, Periocha 19.
- ↑ Der Neue Pauly XII,801.
- ↑ Tacitus, Ann. I,15.
- ↑ Suetonius Divus Augustus, 101.
- ↑ Der Neue Pauly XII,801-802.
- ↑ Quintilianus I,7,29, unde Varro LL V,48 ab editoribus suppletur.
- ↑ Titus Livius VIII,17
- ↑ Titus Livius VII,15
- ↑ Titus Livius IX,20
- ↑ Titus Livius X,9
- ↑ Titus Livius VII,15
- ↑ Titus Livius X,9
- ↑ Tit. Liv. II,16.
- ↑ Titus Livius Periocha,19. Quirina et Velina ad Sabinos circa Reate habitantes comprehendendos creatae sunt.
- ↑ Titus Livius VI,5
- ↑ Ita Cicero cum "a prima ad ultimam" voluit dicere, dixit : "a Suburana ad Arnensem" (De Lege agraria II.79).
- ↑ CIL 6, 3539
- ↑ CIL 11, 6011
Nexus externi
recensereNexus interni