Locus thermalis, brevius thermae appellatus,[1] est urbs seu mansio ad fontem calidum situs, aquas medicatas vel minerales producentem, ubi balnea, gymnasia, deversoria, nosocomia aedificantur quae omnia sub eadem appellatione thermarum comprehendi possunt. Tales urbes tam oblectationis quam salutis causa visitantur.

Aedificium thermarum Viciaci in Francia

Vide etiam paginam discretivam: Thermae (discretiva)

Aquam Aquis Sulis bibere dilectum otio fruendi genus factum est

Urbes thermales in variis civitatibus florent. Anglice spa vocantur (quod verbum e nomine vernaculo Spa urbis Belgicae Aquarum Spadanarum) deductum est), Francogallice ville d'eau ("urbs aquarum"), Theodisce Bad.

Notae recensere

  1. "Héviz, fn. thermae; locus thermalis": Pal Bugat Termeszettudomanyi szohalmaza = Naturwissenschaftliches Wörterbuch (1843) (p. 186 apud Google Books)

Bibliographia recensere

Opera generalia
De Austria
  • Franciscus Xavierius Dietl, Dissertatio inauguralis medicochemica de Austriaci imperii aquis medicatis Brisgoniae, Carinthiae, Carnioliae, Styriae, Tyrolis et nonnullis aliis. 1772 Textus apud Internet Archive
De Britannia
  • Thomas Guidottus, De thermis Britannicis tractatus. Londinii, 1691 Textus apud Internet Archive
  • Martinus Lister, Novae ac curiosae exercitationes et descriptiones thermarum ac fontium medicatorum Angliae. Londini, 1686 Textus apud Monacenses
  • Joshua Walker, Dissertatio chemica inauguralis, de aqua sulphurea Harrowgatensi. Edinburgi, 1770 (Textus apud Google Books)
De Francia
De Hungaria et Transylvania
  • Sigismundus Bélteki, Conspectus systematico-practicus aquarum mineralium magni principatus Transylvaniae indigenarum. Vindobonae: Wimmer, 1818 (Textus apud Google Books)
  • Adolphus Zsigmondy, Synopsis fontium medicatorum Hungariae praecipuorum respectu physico-chemico. Vindobonae: Ueberreuter, 1840 Textus apud Monacenses
De Italia
  • Gregorius Morellus, De aquis medicatis agri Patavini, et de causis qualitatum quae eis in sunt, compendiolum. Patavii, 1567 Textus apud Internet Archive