Andreas Baccius, Italice Andrea Bacci (natus ad fanum Sancti Elpidii prope Cluanam anno 1524; Romae die 24 Octobris 1600 mortuus), archiatrus papae Sixti V, opera utilissima de thermis et de vino inter alia nonnulla Latine scripsit.

Wikidata Andreas Baccius
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Baccius: imago
Andreas Baccius: imago
Nativitas: 1524; Fanum Sancti Elpidii in Morico
Obitus: 24 Octobris 1600; Roma

Memoria

Sepultura: San Lorenzo in Lucina

Coaevi, quorum magna pars scripta Baccii admirabant, de eius vita perpauca rettulerunt. Ipse autem sparsim in operibus Latinis res autobiographicas intercalavit: filium fuisse Antonii Bacci architecti, origine Mediolanensis, qui ad constructionem basilicae Loretanae operam dedit; se Matilicae Umbrorum, deinde Saenae Iuliae educatum esse; discipulum in arte medica fuisse Modestini Cassini qui archiatrus Pii V merebat.[1] Anno 1551 medicus ordinarius oppidi Serrae S. Quirici factus est.[2]

Romam mox progressus cives Romanus factus est. Professor botanicae apud Studium Urbis anno 1567 factus est. Archiatrus Sixti V anno 1587 nominatus, eo officio tres annos functus est. Cliens fuerat cardinalis Ascanii Columnae cui opus De naturali vinorum historia anno 1596 dicavit. Mortuus die 24 Octobris 1600 in ecclesia S. Laurentii in Lucina sepultus est.[3]

Ordo universi et humanarum scientiarum prima monumenta ab Andrea Baccio delineatus, anno 1596 divulgatus
  • 1558 : Del Tevere Textus apud Internet Archive
  • 1564 : Discorso delle acque albule di Tivoli, delle acque acetose presso Roma e delle acque d'Anticoli Textus apud Internet Archive
  • 1573 : L'alicorno Textus apud Internet Archive
  • 1577 : Tabula simplicium medicamentorum
  • 1582 : Tabula de theriaca quae ad instituta veterum Galeni atque Andromachi inventa fuit
  • 1582 (cum aliis auctoribus) : De balneis Transcherii opidi Bergomatis, quae exstant omnia Textus apud Internet Archive
  • 1586 : De venenis et antidotis prolegomena
  • 1587 : Della gran bestia, detta dagli antichi Alce, e delle sue proprietà
  • 1587 : Le XII pietre pretiose, le quali per ordine di Dio nella santa legge, adornavano i vestimenti del sommo sacerdote Textus apud Internet Archive
    • Wolfgangus Gabelchoverus, interpr., De gemmis et lapidibus pretiosis. Francofurti, 1603 Textus
  • 1588 : De thermis Textus apud Internet Archive
  • 1596 : De naturali vinorum historia
  • 1596 : Ordo universi et humanarum scientiarum prima monumenta Imago apud Internet Archive
  • 1716 : Notizie dell'antica Cluana, oggi S. Elpidio, e di molte altre città e luoghi dell'antico Piceno Textus apud Internet Archive
  1. De naturali vinorum historia p. 250; cf. "Modestino Casini" in Gaetano Marini, Degli archiatri pontificj vol. 1. Romae: nella stamperia Pagliarini, 1784 (p. 443 apud Google Books); "Modestino Casini" in Giovanni Panelli, Memorie degli uomini illustri e chiari in medicina del Piceno vol. 2. Ascoli: per Niccola Ricci, 1758 (pp. 123-124 apud Google Books)
  2. Marini (1784)
  3. Marini (1784)

Bibliographia

recensere
  • Andrea Bacci: la figura, le opere: Atti della giornata di studi tenutasi il 25 novembre 2000 a Sant'Elpidio a Mare. De hoc colloquio
  • Mario Crespi, "Bacci, Andrea" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1963)
  • "Andreas Baccius" in Prosper Mandosius, Θέατρον in quo maximorum Christiani orbis Pontificum archiatros Prosper Mandosius ... spectandos exhibet (Romae: in typographio Paleariniano, 1784) pp. 13-16
  • "Andrea Bacci" in Gaetano Marini, Degli archiatri pontificj vol. 1. Romae: nella stamperia Pagliarini, 1784 (p. 464 apud Google Books)
  • Filippo Pio Massi, Andrea Bacci, memorie sparse. 3a ed. Civitanova-Marche, 1883 Textus apud Internet Archive
  • "Bacci (André)" in Louis-Gabriel Michaud, ed., Biographie universelle ancienne et moderne 2a ed. vol. 2 (Lutetiae, 1843) p. 560
  • "Andrea Bacci" in Giovanni Panelli, Memorie degli uomini illustri e chiari in medicina del Piceno vol. 2. Ascoli: per Niccola Ricci, 1758 (pp. 209-217 apud Google Books)