Fons calidus
Fons calidus[1] vel thermalis[2][3] est fons, ex quo aqua calida in telluris interiore energia geothermica calefacta scaturit. Sunt fontes thermales multis locis orbis terrarum. Interdum aqua eorum alte salit; hae aquae calidae salientes interdum scaturigines geyzerianae appellantur.
NomenRecensere
"Thermalis", verbum Latinitatis recentioris, a verbo Graeco θερμός, "calidus", deductus est. Apud Romanos antiquos et fontes thermales et loci, ubi aqua thermali frui licebat, saepe "aquae" vel "aquae calidae" sive et "thermae" vocabantur.
Usus therapeuticusRecensere
Cum aqua calida plura solida dissoluta continere possit, fontibus thermalibus saepe est magna mineralium vis. Inde multi loci, ubi sunt fontes thermales a plurimis hominibus appetuntur, qui sperant se ibi sanitatem vel salutem seu mitigationem dolorum obtenturos.
NotaeRecensere
- ↑ "fontem ... calidum": Simon Maiolus, Dies caniculares. Moguntiae, 1607 (p. 458 apud Google Books)
- ↑ "fons thermalis": Gabrielis Falloppii... De medicatis aquis atque de fossilibus tractatus ... (1569)
- ↑ "fons soterius" (qui morbos curare censetur): Sigismundus Bélteki, Conspectus systematico-practicus aquarum mineralium magni principatus Transylvaniae indigenarum (Vindobonae: Wimmer, 1818) (p. 14 apud Google Books)
Nexus interni
Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |