Imperium Romanum Occidentale
Imperium Romanum Occidentale[1] fuit occidentalis Imperii Romani pars, quam Theodosius I imperator anno 395 a parte orientali divisit; hanc enim Arcadio filio attribuit, illam Honorio.
Territoria finitima: Imperium Byzantinum
Locus: 41°53′35″N 12°28′58″E
Caput: Mediolanum, Ravenna
Gestio
Populus
Anno 429, Vandali ex Hispania ad Africam migraverunt, Visigothos fugentes, ubi regnum sibi fundaverunt. Africa expugnata Romanisque in Italia perdita, inopia frumenti incepit. Antea Africa frumentum pro vectigali dare debebat; nunc autem Vandali pretium pro frumento poscebant. Miseria oeconomica Italiae coepit, et excidium imperii Romani occidentalis accelerabatur.[2] Anno 468, Leo primo Augusto Flavio Basilisco militum duce Romani et orientales et occidentales frustra magnum impetum contra Vandalos fecerunt ut annonam Africanam recuperarent. Impetu frustrato aerarium publicum imperii orientalis fuit vacuum.
Anno 476, Odovacar, Romulo Augustulo a dignitate suprema amoto, imperium occidentale exstinctum est.[3] Capita imperii fuerant Mediolanum et Ravenna.
Huic imperio succederunt regna Visigothorum in Iberia et Gallia, Herulorum in Italia, Francorum in Gallia, Burgundionum in valle Rhodani, Vandalorum in Africa et Suevorum in Gallaecia.
Anno 534, Romani orientales bello Vandalico regnum Vandalorum deleverunt, Africamque imperio Romano recuperaverunt; imperium autem occidentale restitui nequibat.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Marcellinus Comes his nominibus utitur: Occidentalis respublica, Occidentale imperium, Occidentale regnum, Hesperium regnum, Hesperium imperium, principatus Occidentis. Vide Brian Croke, Count Marcellinus and His Chronicle (Oxoniae: Oxford University Press, 2001), p. 78.
- ↑ Christophorus Wickham, The inheritance of Rome: A History of Europe form 400 to 1000 (Londinii: Penguin Books, 2009), 78, ISBN=978-0-713-99429-2.
- ↑ "His reign" [scil. Romuli Augustuli] "was marked by the extinction of the Roman Empire in the West" (Eduardus Gibbon, History of the Decline and Fall of the Roman Empire, ch. 36).